Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 1

     Et michi conspicuum meritis belloque tremendum, 
     Musa, uirum referes, Italis cui fracta sub armis 
     Nobilis eternum prius attulit Africa nomen. 
     Hunc precor exhausto liceat michi sugere fontem 
5    Ex Elicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores, 
     Si uobis miranda cano. Iam ruris amici 
     Prata quidem et fontes uacuisque silentia campis 
     Fluminaque et colles et apricis otia siluis 
     Restituit Fortuna michi: uos carmina uati 
10   Reddite, uos animos. Tuque, o certissima mundi 
     Spes superumque decus, quem secula nostra deorum 
     Victorem atque Herebi memorant, quem quina uidemus 
     Larga per innocuum retegentem uulnera corpus, 
     Auxilium fer, summe parens. Tibi multa reuertens 
15   Vertice Parnasi referam pia carmina, si te 
     Carmina delectant; uel si minus illa placebunt, 
     Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim 
     Fundendas longo demens tibi tempore seruo. 
     Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni, 
20   Hesperieque decus atque eui gloria nostri, 
     Iudice quo merui uatumque in sede sedere 
     Optatasque diu lauros titulumque poete, 
     Te precor: oblatum tranquillo pectore munus 
     Hospitio dignare tuo; nam cunta legenti 
25   Forsitan occurret uacuas quod mulceat aures 
     Peniteatque minus suscepti in fine laboris. 
     Preterea in cuntos pronum sibi feceris annos 
     Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus 
     Quod uideat placuisse tibi? Fidentius ista 
30   Arguit expertus, nutu quam simplice dignum 
     Effecisse potes quod non erat. Aspice templis 
     Dona sacris affixa pauens ut uulgus adoret: 
     Exime; despiciet. Quantum tua clara fauori 
     Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra 
35   Nominis ista tui dirum spretura uenenum 
     Inuidie latuisse uelis, ubi nulla uetustas 
     Interea et nulli rodent mea nomina uermes. 
     Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem 
     Atque pias extende manus et lumina flecte. 
40   Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam 
     Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam 
     (Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur) 
     Nomen et alta canam Siculi miracula regis, 
     Non audita procul, sed que modo uidimus omnes 
45   Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat, 
     Longius isse retro: tenet hos millesimus annus 
     Solicitos; pudet hac alios consistere meta; 
     Nullus ad etatem propriam respexit, ut erret 
     Musa parum notos nullo prohibente per annos 
50   Liberior: Troiamque adeo canit ille ruentem, 
     Ille refert Thebas iuuenemque occultat Achillem, 
     Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet. 
     Ipse ego non nostri referam modo temporis acta, 
     Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros 
55   Eruere est animus nimiasque retundere uires. 
     At semper te corde gerens properansque reuerti 
     Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta 
     Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant; 
     Sed timui, me teque uidens atque omnia librans. 
60   Ingenium tentare libet, si forte secundis 
     Cesserit auspiciis; solidis tunc uiribus alta 
     Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla uidebit 
     Inclita Parthenope redeuntem ad menia rursus 
     Et Romana iterum referentem serta poetam. 
65   Nunc teneras frondes humili de stipite uulsi, 
     Scipiade egregio primos comitante paratus: 
     Tunc ualidos carpam ramos; tu nempe iuuabis 
     Materia, generose, tua, calamumque labantem 
     Firmabis, meritumque decus continget amanti 
70   Altera temporibus pulcerrima laurea nostris. 
     Quae tantis sit causa malis, que cladis origo 
     Queritur: unde animi, quis tot tolerare coegit 
     Dura pererrato ualidas furor equore gentes, 
     Europamque dedit Libie Libiamque rebellem 
75   Europe, alterno uastandas turbine terras. 
     Ac michi causa quidem studii non indiga longi 
     Occurrit radix cuntorum infecta malorum 
     Inuidia, unde oriens extrema ab origine mors est, 
     Atque aliena uidens tristi dolor omnia uultu 
80   Prospera. Non potuit florentem cernere Romam 
     Emula Carthago. Surgenti inuiderat urbi; 
     Sed grauius tulit inde parem; mox uiribus auctam 
     Vidit et imperio domine parere potentis 
     Ac leges audire nouas et ferre tributum 
85   Edidicit, tacitis intus sed plena querelis, 
     Plena minis. Frenum funesta superbia tandem 
     Compulit excutere et clades geminare receptas. 
     Angebant dolor atque pudor seruilia passos 
     Multa uiros, animisque incesserat addita duris 
90   Tristis auaritia et nunquam satiabile uotum. 
     Permixte spes amborum optatumque duobus 
     Imperium populis: dignus sibi quisque uideri 
     Omnia cui subsint, totus cui pareat Orbis. 
     Preterea damnumque recens iniuriaque atrox 
95   Insula Sardinie amissa et Trinacria rapta 
     Atque Hispana nimis populo,confinis utrique, 
     Omnibus exposita insidiis, aptissima prede 
     Terra tot infandos longum passura labores, 
     Haud aliter quam cum medio deprensa luporum 
100  Pinguis ouis nunc huc rapidis, nunc dentibus illuc 
     Voluitur inque tremens partes discerpitur omnis 
     Bellantum proprioque madens resupina cruore. 
     Accessit situs ipse loci: Natura locauit 
     Se procul aduerso spectantes litore gentes, 
105  Aduersosque animos, aduersas moribus urbes, 
     Aduersosque deos odiosaque numina utrinque, 
     Pacatique nichil; uentos elementaque prorsus 
     Obuia et infesto luctantes equore fluctus. 
     Ter grauibus certatum odiis et sanguine multo; 
110  At ceptum primo profligatumque secundo 
     Est bellum, si uera notes: nam tertia nudus 
     Prelia finis habet modico confecta labore. 
     Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultus 
     Eximiosque duces et inenarrabile bellum. 
115   Vltima sidereum iuuenem lassata procellis 
     Hesperia excussamque graui ceruice cathenam 
     Ausoniumque iugum Romanaque senserat arma. 
     Iam fuga precipites longe trans equora Penos 
     Egerat: horruerant animos dextramque tonantis 
120  Fulmineam moresque ducis famamque genusque 
     Armorumque nouas artes atque orsa cruentis 
     Nobilitata malis. Vix tandem litore Mauro 
     Perfidus urgentem respectans Hasdrubal hostem 
     Tutus erat. Sic uenantum perterritus acrem 
125  Respicit atque canum ceruus post terga tumultum, 
     Montis anhela procul de uertice colla reflectens. 
     Constitit Occeano domitor telluris Hibere, 
     Qua labor ambiguus uatum pelagique Columnas 
     Verberat Herculeas, ubi fessus mergitur alto 
130  Phebus et estiuo detergit puluere currum. 
     Hic ubi non uis ulla manu mortalis, at ipsa 
     Omnipotens aduersa aditum Natura negabat, 
     Constitit atque auidis prereptum faucibus hostem 
     Indoluit. Vicisse parum; iam blandior egrum 
135  Non mulcet Fortuna animum; Carthagine recta 
     Gloria gestarum sordebat fulgida rerum. 
     Nempe uidebat adhuc profugum longinqua tuentem 
     Lentaque semineci uibrantem spicula dextra. 
     Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens 
140  Fama procul nostro ueniens crescebat ab orbe 
     Arcibus instantem Ausoniis uolitare sub armis 
     Hanibalem, patrieque faces sub menia ferri; 
     Illustres cecidisse duces, ardere nefandis 
     Ignibus Hesperiam, atque undantia cedibus arua. 
145  Vrgebat uindicta patris pietasque mouebat 
     Vt ceptum sequeretur opus. Nam sanguine seuo 
     Cesorum cineresque sacros umbrasque parentum 
     Placari, atque Itala detergi fronte pudorem, 
     Hic amor assiduum pulsabat pectora clari 
150  Scipiade, in frontem eliciens oculosque iuuenta 
     Fulgentes calido generosas corde fauillas. 
     Anxia nox, operosa dies, uix ulla quietis 
     Hora duci: tanta indomito sub pectore uirtus! 
     Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris 
155  Nox udam laxabat humum, Tithonia quamuis 
     Vxor adhuc gelidumque senem complexa foueret, 
     Necdum purpureo nitidas a cardine ualuas 
     Vellere seu roseas ause reserare fenestras 
     Excirent dominum Famule que secula uoluunt, 
160  Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcis 
     Victa sopor clausit; celoque emissa silenti 
     Vmbra ingens faciesque patris per nubila raptim 
     Astitit ostendens caro precordia nato 
     Et latus et multa transfixum cuspide pectus. 
165  Diriguit totos inuenis fortissimus artus, 
     Arrecteque horrore come. Tunc ille pauentem 
     Corripit et noto permulcens incipit ore: 
     "O decus eternum generisque amplissima nostri 
     Gloria, et o patrie tandem spes una labanti, 
170  Siste metum, memorique animo mea dicta reconde. 
     Optimus ecce breuem, sed que, nisi despicis, horam, 
     Multa ferat placitura, dedit moderator Olimpi. 
     Ille meis uictus precibus stellantia celi 
     Limina - perrarum munus - patefecit et ambos 
175  Viuentem penetrare polos permisit, ut astra 
     Me duce et obliquos calles, patrieque labores 
     Atque tuos, et adhuc terris ignota Sororum 
     Stamina, tum rigido contortum pollice fatum 
     Aspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub Austro 
180  Menia et infami periura palatia monte 
     Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum 
     Concilia et tepido stillantem sanguine turbam? 
     Heu nimium nostris urbs insignita ruinis! 
     Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas 
185  Fracta semel, uacuisque iterum struis agmina bustis? 
     Sic Tybrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis? 
     Sic modo, Birsa ferox, Capitolia despicis alta? 
     Experiere iterum et dominam per uerbera nosces. 
     Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto 
190  Marte parem factura deis. Hec uulnera iuro 
     Sacra michi merito, patrie quibus omne rependi 
     Quod dederat, quibus ad superos Mauortia uirtus 
     Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus 
     Hostibus atque abeunte anima, michi multa dolenti 
195  Occurrisse prius tanti solamina casus, 
     Quam quod magnanimum post funera nostra uidebam 
     Vltorem superesse domi. Spes ista leuabat 
     Inde metus alios, hinc sensum mortis amare." 
     Talia narrantem percurrit et impia mestis 
200  Vulnera luminibus totumque a uertice corpus 
     Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra, 
     Vbertimque fluunt lacrime. Nec plura parantem 
     Sustinuit, mediisque irrumpens uocibus orsus: 
     "Heu heu! quid uideo? quisnam hec michi pectora duro 
205  Confixit mucrone, parens? que dextra uerendam 
     Gentibus immerito uiolauit sanguine frontem? 
     Dic, genitor; nil ante queas committere nostris 
     Auribus." Hec dicens alto radiantia fletu 
     Sidera uisus erat sedesque implesse quietas. 
210  Infima si liceat summis equare, marina 
     Piscis aqua profugus fluuioque repostus ameno 
     Non aliter stupeat, si iam dulcedine captum 
     Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror, 
     Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus ire 
215  Et dolor et gemitus et mens incerta futuri 
     Atque metus mortis mundique miserrima nostri 
     Milia curarum, rapide quibus optima uite 
     Tempora et in tenebris meliores ducimus annos: 
     Illic pura dies, quam lux eterna serenat, 
220  Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant, 
     Non odia incendunt. Noua res, auremque deorum 
     Insuetus pulsare fragor, pietate recessus 
     Lucis inaccesse tacitumque impleuerat axem. 
     At pater amplexu cupido precibusque modestis 
225  Occupat et grauibus cohibet suspiria dictis: 
     "Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusque 
     Exposcunt. Sed uisa animum si uulnera tangunt 
     Vsque adeo, iuuat et patrios agnoscere casus, 
     Accipe; nam paucis perstringam plurima uerbis. 
230  Sexta per Hesperios penitus uictricia campos 
     Nostraque signa simul Romanaque uiderat estas, 
     Cum michi iam bellique moras curasque peroso 
     Consilium, teste euentu, Fortuna, dedisti 
     Magnificum: infelix fido ut cum fratre uiritim 
235  Solicitum partirer onus geminumque moranti 
     Incuterem bello calcar. Sic alite leua 
     Distrahimur tandem et scissis legionibus ambo 
     Insequimur late sparsis regionibus hostem. 
     Nondum plena colis iam stamina nostra Sorores 
240  Destituunt fesse, iam Mors sua signa relinquit. 
     Illicet imparibus ueriti concurrere fatis 
     Fraudis opem dubio poscunt in tempore Peni. 
     Ars ea certa uiris et nostro cognita damno. 
     Celtarumque animos, quibus auxiliaribus arma 
245  Fratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti, 
     Persuasere fugam: nostrorum exempla per euum 
     Ante oculos gestanda ducum, ne robore freti 
     Externo, proprio non plus in milite fidant. 
     Obicit ille deos, ius, fas et inania uerba! 
250  Raptim abeunt tacitoque uale. Vis quanta metallo est! 
     Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro! 
     Presidio nudata acies fraterna retrorsum 
     Auia constituit siccosque recurrere montes: 
     Hec uisa est spes una duci. Premit hostis acerbus, 
255  Doctus ad extremum cedenti insistere tergo. 
     Me quoque iam magno distantem Punica tractu 
     Agmina cingebant, que clam nouus auxerat hostis 
     Improbus insultans. Visum et michi credere Fato. 
     Nequicquam: uetitum caro me iungere fratri; 
260  Inferior numero multum tribus undique castris 
     Vallabar, multumque locis premebar iniquis. 
     Ferrum aderat; spes nulla fuge: quod Fata sinebant 
     Tempore in angusto, durissima pectora ferro 
     Pandimus atque Afras Herebo detrudimus umbras. 
265  Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam 
     Consiliique nichil. Ceu dum uelamina pastor 
     Fida gerens apibus bellum mouet improbus almis, 
     Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia meste 
     Excedunt inopi substrata cubilia cera, 
270  Inde ruunt ceceque fremunt, sparsoque uolatu 
     Importuno instant capiti; stat callidus hostis 
     Inceptique tenax, postque irrita uulnera uictor 
     Eruit extirpatque pie cunabula gentis: 
     Sic, que sola salus miseris et summa uoluptas, 
275  Inuisam iaculis gladioque ultore cohortem 
     Tundimus et rabidas in uulnere linquimus iras. 
     Illi ex composito stabant, ceu flantibus Austris 
     Aerius consistit Erix atque astriger Athlas. 
     Quid moror? Incauti armorum sub nube uirumque 
280  Obruimur: Fortuna suum tenet inuida morem 
     Auersata pios. Gelidus michi pectore sanguis 
     Heserat; agnosco insidias mortemque propinquam; 
     Nec michi, sed patrie metuens, pro tempore raptim 
     Ingredior dictis cuneos firmare labantes: 
285  'Hac uia preclari, miles, patet ardua leti. 
     I duce me, quem sepe alias maiore profecto es 
     Fortuna, nunquam fama meliore secutus! 
     Non acies ferri, facies non obuia Mortis 
     Terreat: exiguo decus ingens sanguine Mauors 
290  Obicit et caros illustrat cede nepotes. 
     Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem. 
     Ignauum fortemque mori - ne tangere damno - 
     Nature lex una iubet. Breue tempus utrique: 
     Iam, licet et terre pelagique pericula cessent, 
295  Vltro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum 
     Contigit, ut leti morerentur; cetera flendo 
     Turba perit lacrimasque metu diffundit inertes. 
     Hora breuis longe testis uenit ultima uite. 
     Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat, 
300  Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat, 
     Vicimus et nostris exibant funera dextris. 
     At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro - 
     Sit satis obstruxisse uiam. Per pectora nostra 
     Perque truces oculos uultusque in morte tremendos 
305  Transcendant! talem libet his opponere montem, 
     His claustris uallare aditus! Sciat horrida ueros 
     Barbaries cecidisse uiros, et pallida quamquam, 
     Haud spernenda tamen Romana cadauera calcet! 
     Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est 
310  Inuidiosa bonis - Romanas semper ad aras 
     Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!' 
     Talibus accensi coeunt et grandinis instar 
     Scissa nube ruunt. In tela micantia primus 
     Et circumfusos feror irrediturus in hostes. 
315  Consequitur deuota neci fortissima pubes. 
     Sternimur et morimur: paucis tot milia contra 
     Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris 
     Expectas; neque enim Hesperia felicior ora 
      Ille quidem extremo Fati de turbine frustra 
320  Surgere conatus magne sub mole ruine 
     Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat 
     Altera quam fratris. Fuerat concordia uite 
     Mira, uel exiguis nunquam interrupta querelis: 
     Vna domus uictusque idem, mens una duobus, 
325  Et mors una fuit. Locus idem corpora seruat 
     Amborum ac cineres. Huc tempus forte sub unum 
     Venimus. Hic nobis nulla est iactura uetusti 
     Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus. 
     Odimus et laqueos et uincula nota timemus, 
330  Libertatis onus. Quod non sumus, illud amamus." 
     Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo 
     Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque 
     Vltio uerborum semper fuit ultima rerum. 
     Dic tamen hoc, o sancte parens: an uiuere fratrem 
335  Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos 
     Defunctosque uocat?" Lente pater ipse loquentem 
     Risit, et "O quanta, miseri, sub nube latetis! 
     Humanumque genus quanta caligine ueri 
     Voluitur! Hec" inquit "sola est certissima uita. 
340  Vestra autem mors est, quam uitam dicitis. At tu 
     Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbe 
     Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur 
     Et uiuum decus et flammantia lumina fronti? 
     Quin etiam a tergo generosum respicis agmen? 
345  Hos michi defunctos audebit dicere quisquam? 
     Et tamen egregios humani sorte tributi 
     Efflauere animos ac debita corpora terre 
     Liquerunt. Cernis nitido uenientia contra 
     Purpureum radiare diem leta agmina uultu?" 
350  "Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam 
     Hos uidisse oculos memini. Sed nomina nosse 
     Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit; 
     Per superos ipsumque Iouem, Solemque uidentem 
     Omnia, per Frigios, si qua est ea cura, Penates, 
355  Per si quid patrie uenit huc dulcedinis, oro. 
     Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine noui, 
     Et mores habitusque uirum faciesque gradusque, 
     Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor: 
     Vidi etenim et patria nuper conuiximus urbe." 
360  "Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit 
     Punica terrenis. Periit congressus iniquo 
     Credulus etate heu! nimium Marcellus in illa 
      Iste memor finis lateri latus admouet ultro 
     Nobiscumque libens celo spatiatur in amplo. 
365  Crispinus longe sequitur, quem perfidus uno 
     Absumpsisse die tentauerat hostis; at illum 
     Languida dilate tribuerunt uulnera morti; 
     Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant: 
     Inde leuis recte penetrans huc spiritus illic 
370  Frigida carnifici dimisit membra cruento. 
     En Fabium! celo maiestas maxima tanti 
     Nominis et rerum iubet hunc habitare sereno. 
     Cerne ducem quantum! Licet hic Cunctator ab omni 
     Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis 
375  Debita consiliis uiget. Hunc non flamma nec ensis 
     Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant 
     Punica, tranquillum tulit huc animosa senectus. 
     Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem 
     Cerne per insidias indigno funere Graccum 
380  Corpore seclusum ualido et pollentibus armis. 
     Preterea Emilio nimium Sors inuida Paulo: 
     Aspice magnanimum terebrant quot uulnera pectus! 
     Cannensi Romana die defleta supremum 
     Fata putans renuit cladi superesse; sed ultro 
385  Oblatum contempsit equum, multumque rogantem 
     Reppulit et 'Nimium' respondit 'uiximus. At tu 
     Macte animi uirtute, puer, discede tuumque 
     Victurum abde caput teque ad meliora reserua. 
     Dic Patribus muniant urbem; dic menia firment: 
390  Condiscant extrema pati; namque improba seuas 
     Ingeminat Fortuna minas, hostisque cruentus 
     Victor adest. Fabio mea uerba nouissima perfer: 
     Dic me iussorum memorem uixisse suorum, 
     Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxque 
395  Collega ingenti turbarunt cunta tumultu: 
     Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam. 
     Effuge dum morior, ne forsan plora loquendo 
     Sim tibi causa necis'. Dicentem talia ferro 
     Circumstant. Volat ille leuis: timor alleuat artus 
400  Et plumas adiungit equo et calcaria plantis 
     Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguis 
     Obsidet, hinc uise sese subducere morti 
     Optat, et hinc dubitat sua dulcia uiscera linquens 
     Infelix! pietas tandem formidine uicta 
405  Cedit, et incussis serum sibi consulit alis, 
     Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum 
     Natorum rabiemque fere, et plangoribus omne 
     Implet anhela nemus strepituque accurrit amico. 
     Sic ibat iuuenis memorandus, sepe retrorsum 
410  Lumina mesta ferens: uidet ingens surgere campis 
     Naufragium; uidet immitem post publica Penum 
     Funera sacra ducis fodientem pectora diris 
     Ictibus; et celum gemitu pulsabat inani. 
     Quid moror? Innumeram licet inter noscere turbam 
415  Cesorum hoc bello iuuenum patrieque cadentum. 
     Scilicet immenso studio dum ledere querit, 
     Ciuibus atque inopem spoliat dum fortibus urbem, 
     Compleuit celum nostris ferus Hanibal umbris." 
     Talia dum genitor memorat, suspiria natus 
420  Alta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquid 
     Optabam magis, et uultus spectare meorum. 
     Cetera ni prohibes, nichil est sermone secundi 
     Patris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit 
     "Alloquere atque aures quamprimum inuade paratas." 
425  His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestam 
     Demisit, patruumque tenens sic incipit ore: 
     "O uenerande michi, uero nunquamque parente 
     Care minus, si uestra Deus dedit ora uidere 
     Mortales oculos, alti si limina mundi 
430  Indignoque michi clarum reserauit Olimpum, 
     Da, precor, exiguam nostris affatibus horam, 
     Nam breue tempus adest moneorque in castra reuerti. 
     Occeani subnixa uadis ubi maxima Calpe 
     Impendet pelago celumque cacumine pulsat, 
435  Illic me Romana manent modo signa, ducemque 
     Expectant. Rapidum hoc tandem instat limite bellum." 
     Suscipit amplexu iuuenem placidissimus heros, 
     Atque ita: "Si iussu superum mortalia celo 
     Membra uehis - nec enim tam magni muneris auctor 
440  Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni 
     Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem 
     Dictu difficile est. Cui tantam numina uiuo 
     Concessere uiam? Nam ni diuinus inesset 
     Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset, 
445  Que faciles dispensat opes: archana uidere 
     Celica, uenturos longe prenoscere casus, 
     Et fatum prescire suum, spectare beatas 
     Has animas subterque pedes radiantia solis 
     Lumina et aduersos tam uastis tractibus axes; 
450  Hec nunquam Fortuna dabit, quia cunta potenti 
     Sunt seruata Deo. Qui si te lumine tanto 
     Illustrat, quonam te alii dignentur honore? 
     Non ergo immerito: fractos passimque iacentes 
     Hesperie campis totiens despeximus hostes, 
455  Vidimus et nostre uindictam mortis. Ab illa 
     Egregie pietatis habens per secula famam, 
     Quidlibet hic aude mecum; nam protinus aurem 
     Inuenis atque animum uacuum. Quin ocius ergo 
     Ingredimur fandoque breuem consumimus horam?" 
460  "Dic" ait is: "si uita manet post busta, quod almus 
     Testatur genitor, sique hec est uera perennis, 
     Nostra autem morti similis, quid demoror ultra 
     In terris? quin huc potius, quacumque licebit, 
     Euolat assurgens animus tellure relicta?" 
465  "Non bene" ait "sentis": "Deus hoc Naturaque sanxit 
     Legibus eternis, hominem in statione manere 
     Corporis, edicto donec reuocetur aperto. 
     Non igitur properare decet, sed ferre modeste 
     Quantulacumque breuis superant incommoda uite, 
470  Ne iussum spreuisse Dei uideare, quod ista 
     Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent 
     Infima, namque illis custodia credita terre 
     Et rerum quas terra uehit pelagusque profundum. 
     Ergo tibi cuntisque bonis seruandus in ista est 
475  Carne animus propriamque uetandus linquere sedem, 
     Nobilibus curis studioque et amore uidendi 
     Promineat ni forte foras corpusque relinquat 
     Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris. 
     Hic decet egregios animos, hic exitus est quem 
480  Diuini fecere uiri meliora sequentes. 
     Sed dum membra uigent - breuis est mora -, suscipe nostri 
     Consilii quid summa uelit. Tu sacra fidemque 
     Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes 
     Sancta tui morumque comes, que debita uirtus 
485  Magna patri, patrie maior, sed maxima summo 
     Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto 
     Vita uia in celum est, que uos huc tramite recto 
     Tunc reuehat cum summa dies exemerit istud 
     Carnis onus pureque animam transmiserit aure. 
490  Hoc etiam monuisse uelim, nil gratius illi, 
     Qui celum terrasque regit, dominoque patrique, 
     Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes 
     Conciliumque hominum sociatum legibus equis. 
     Quisquis enim ingenio patriam seu uiribus alte 
495  Sustulerit sumptisque oppressam adiuuerit armis, 
     Hic certum sine fine diem in regione serena 
     Expectet uereque petat sibi premia uite, 
     Iustitia statuente Dei, que nec quid inultum, 
     Nec pretio caruisse sinit." Sic fatus amoris 
500  Admouitque faces auido stimulosque nepoti. 
     Ecce autem interea uenientum turba, nec ulli 
     Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus 
     Sidereoque leuis fulgebat lumine amictus. 
     Augusta pauci procul omnes fronte preibant 
505  Iam senioque graues et maiestate uerendi. 
     "Hec acies regum est, quos tempora prima tulerunt 
     Vrbis" ait "nostre; frons arguit inclita reges. 
     Romulus ecce prior, famosi nominis auctor, 
     Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantus 
510  Ardor inest animo. Talem uentura petebant 
     Regna uirum. Venit incessu moderatior alter, 
     Religione noua populum qui temperet acrem. 
     Hic uirtute prius patrie Curibusque Sabinis 
     Insignis, nostramque ideo transuectus in arcem est. 
515  Aspice solicitum monitu ceu coniugis almas 
     Instituat leges et euntem diuidat annum. 
     Extulit hunc natura senem, primoque sub euo 
     Hanc habuit frontem, sic tempora cana genasque. 
     Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem 
520  Militie expressit regum fortissimus artem, 
     Fulmineus uisu, uictus quoque fulmine solo. 
     Quartus arat muros et Tybridis Ostia fundat, 
     Presagus quas totus opes huc conuehat orbis, 
     Biffida primeuo connectens menia ponte. 
525  Frons quinti michi nota parum, sed suspicor illum 
     Quem nobis longe regem dedit alta Chorinthus. 
     Ille est haud dubie: uideo tunicasque togasque 
     Et fasces trabeasque graues sellasque curules 
     Atque leues faleras et cunta insignia nostri 
530  Imperii, currusque et equos pompasque triumphi. 
     Illum autem numero quem cernis in ordine sextum 
     Seruilis solio regem transmisit origo, 
     Et nomen seruile manet, sed regia mens est. 
     Dedecus hic generis uirtute piauit et actis; 
535  Condidit hic censum prior, ut se noscere posset 
     Roma potens, altumque nichil sibi nota timeret." 
     Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor, 
     Romuleo cinxisse comas diademate septem 
     Audieram, totidem cognomina certa tenebam. 
540  Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit 
     "Huc et luxus iners et dura superbia nunquam 
     Ascendunt. Illum sua pessima crimina Auerno 
     Merserunt, atrox animus nomenque superbum. 
     Hunc exposcis enim qui sceptra nouissima rexit 
545  Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passe 
     Hic Libertatis primum Vrbi ingessit amorem. 
     Quin tu animas letas melioraque regna tenentes 
     Cerne cateruatim, uere uirtutis amicos." 
     Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi 
550  Ibant. Hos leto celebrabant agmina plausu 
     Vmbrarum atque omni deuotum ex ordine uulgus. 
     Substitit admirans: "Que tanta est gratia," dixit 
     "Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?" 
     "Hos idemque parens eademque" ait "extulit aluus: 
555  Hinc amor. His ipsis libertas credita quondam: 
     Hinc fauor. Heu iugulos et uulnera cruda duorum! 
     Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix 
     Pectore in aduerso! Populorum fata potentum 
     Tergeminis mandata uiris, ut sanguine pauco 
560  Scilicet innumere cessarent funera gentis. 
     Diuisis exercitibus conspecta suorum 
     Aduersisque oculis sex ultima bella gerebant; 
     Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti 
     Vnius ad fatum dubio sub Marte pependit: 
565  Vnius est asserta manu. Germanus uterque 
     Occiderat, populoque nimis Fortuna fauere 
     Ceperat Albano; nisi tertius ille superstes 
     Integer et fratrum mortes et publica fata 
     Restituisset agens uictricia corpora campo, 
570  Donec seiunctos spatio largoque cruore 
     Defectos plagisque graues et cursibus haustos 
     Impiger alterno iugulasset uulnere fratres. 
     Id recolens nunc exultat: gaudentque uicissim 
     Germani ad superos nec inulto funere missi. 
575  At quibus imperium uirtus ea contulit, ultro 
     Circumstant memores. Sed quid per singula uersor? 
     Milia nonne uides spatiosum implentia celum? 
     Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum, 
     Preclarum pietate ducem patrieque parentem." 
580  Lumina uisendi cupidus flectebat, et ingens 
     Agmen erat iuxta, stabilem qua uergit ad Arthon 
     Lacteus innumeris redimitus circulus astris. 
     Obstupuit, queritque uiros et nomina et actus. 
     "Care nepos, si cunta uelim memoranda referre, 
585  Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis 
     Stella cadit pelago, celumque reflectitur, et iam 
     Candidus Aurore meditantis surgere uultus 
     Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda. 
     Iam pater admonuit fugientia sidera nutu 
590  Ostendens, uetuitque moras. Hoc nosse satis sit, 
     Romanas has esse animas, quibus una tuende 
     Cura fuit patrie. Proprio pars magna cruore 
     Diffuso has petiit sedes, meritoque caduce 
     Pretulit eternam per acerba piacula uitam." 
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT