Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 3

     Impiger astriferum postquam Sol perculit axem 
     Et rapidos immisit equos, cessere trementi 
     Sidera cunta fuga. Consurgit maximus heros 
     Singula pertractans animo, que uisa per umbras 
5    Intulerat nocturna quies: "Cur dulcia patri 
     Oscula non rapui? Cur uertere terga parantem 
     Non tenui prendique manu? Cur ista ruit nox 
     Tam cito, nec licuit placido sermone morari? 
     Multa petiturus fueram: quibus ultima campis 
10   Agmina concurrant, seu qua regione profundi; 
     Quantum in amicitiis fidei; quam barbara regum 
     Pectora fida forent; quanam tellure sepulcrum, 
     Quodue genus mortis Sors imperiosa reseruet 
     Vel michi uel fratri; qui sit patruelis amati 
15   Exitus aut fatum, nam pridem est cognita uirtus; 
     Omnibus an soli michi nunc iniuria care 
     Impendet patrieque nefas. At forsitan ista 
     Sit melius nescire michi, ne conscia finis 
     Aduerso retrahat Virtus sua carbasa uento. 
20   I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti; 
     Nescit enim quid agat." Sic secum fatus amicum 
     Acciri propere Lelium iubet. Illicet ille 
     Affuit, atque oculos tacitus frontemque uerendam 
     Suspiciens immotus erat. "Carissime Leli, 
25   Magna animo uoluuntur" ait: "Que gessimus ambo 
     Sufficiant fortasse aliis; at quantula res est 
     Italicas inter clades miserandaque fata 
     Hispanas fregisse acies? Vacua ista periclo 
     Militia. Et quantum nostris est dedecus armis, 
30   Ni ceptum peragatur opus! Timuisse uidemur 
     Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse 
     Prelia non ausi patria concurrere terra 
     Meniaque obsesse defendere dulcia Rome. 
     Exiliumne fugamne hostes ciuesque uocabunt? 
35   Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit; 
     Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo 
     Incepisse aliis clarum et memorabile factum; 
     At michi nil satis est, aliquid dum restat. Iniquam 
     Hanibalem reuomentem animam prius ipse uidebo 
40   Tot nostros placare duces, Carthago profundo 
     Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat 
     Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint 
     Morte mea equari Penorum uulnera nostris. 
     Numquid iusta Deus pro nobis tela mouebit 
45   Tantorum uindex scelerum? Num fulmina celo 
     Descendent? Num periure densissimus Athlas 
     Telluris clipeus, mundi tutela nefandi, 
     Cedet sponte loco radice reuulsus ab ima, 
     Serpentumque acies montesque immittet harene 
50   Ardentis, facietque uiam spirantibus Austris? 
     Num piger infames contorto uertice muros 
     Bagrada discutiet gelido uiolentior Histro, 
     Scelestasque animas ultricibus obruet undis? 
     Vicimus: imbelles teneant licet arma lacerti, 
55   Bella Deus peraget periuria crebra perosus. 
     Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostris 
     Prouideo, tedetque more, sed multa necesse est 
     Scrutari et longe uenientes cernere casus. 
     Africa tota odiis ardet: non litora portum, 
60   Non domus hospitium prestat, non pabula terre. 
     Quocumque intendas oculos, hostilia cernas 
     Omnia. Que primum teneat naualia classis, 
     Miles agros? Vbi nostra duces tentoria figent? 
     Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbes 
65   Edoceat moresque hominum? Quis fluminis alti 
     Ad uada precedat trepidantes ire cohortes? 
     Singula sunt igitur studio tractanda sagaci. 
     Id primum tentare uelim, si barbara corda 
     Vlla fides habitat. Nomen fortasse Siphacis 
70   Audisti. Cuntos illum precedere reges 
     Fama refert opibus, nec auorum sanguine quisquam 
     Altior incedit populisque uel ubere regni. 
     Is nobis tentandus erit: si fama Latini 
     Nominis et Libicos potuit penetrare recessus, 
75   Flectetur forte alloquio precibusque benignis; 
     Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcet 
     Pectora et agrestes animos. Ea litora nobis 
     Hostilem in patriam transgressis - namque ea mens est - 
     Oportuna reor ceptoque accomoda bello. 
80   Hec tibi cura datur, uir optime: nam tibi sermo 
     Dulcis adest placideque ingens solertia mentis. 
     Perge animum placare ferum et mollire loquendo." 
     Dixerat. Is raptum relegens a litore funem 
     Equoreas superat fauces, qua litus Hiberum 
85   Diuidit a Libicis pelagi breuis estus harenis. 
     Illa dies Maura proram statione recepit. 
     Hinc propere ad regem 
     <> 
87   Niueis suggesta columnis 
     Atria surgebant. Fuluo distincta metallo 
     Regia prefulgens 
90   <> 
90   Ordine gemmarum uario radiabat in orbem. 
     Hic croceos, illic uirides fulgere lapillos 
     Aspiceres altoque uelut sua sidera tecto. 
     Signifer in medio sinuosi tramitis arcu 
     Aureus obliquos supremo culmine cursus 
95   Assidue faciebat. Ibi ceu lumina septem 
     Que uaga mundus habet, septem faber ordine gemmas 
     Clauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas. 
     Tardior hec gelidoque seni magis apta placere; 
     Illa minax longeque rubens; ast illa benignis 
100  Ire uidebatur radiis, tectumque serena 
     Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens 
     Equabat solare iubar largoque tenebras 
     Lumine uincebat: mira uirtute putares 
     Hunc proprios formare dies, hunc pellere noctes 
105  Solis ad exemplum. Post hunc duo lumina motu 
     Splendebant parili; sed quod rutilantius ibat 
     Spectando subitos animis spargebat amores. 
     Cornua de fusco sinuans adamante, deorsum 
     Impigra precipiti celerabat Luna meatu, 
110  Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis. 
     Hec supra horrificis diuersa animalia passim 
     Vultibus et uariis cernuntur sculpta figuris. 
     Cornibus intortis Aries stat in ordine primus 
     Deuexa in tergum facie, ceu mestus in undis 
115  Horreat egregie fluitantia membra puelle. 
     Inde ferox Taurus faciesque imposta natanti 
     Stirpis Agenoree. Iuuenum mox clara duorum 
     Corpora, progenies Lede, par nobile Fratrum. 
     Quarta sed equorei species uenit horrida Cancri, 
120  Quem frons prerapidi sequitur metuenda Leonis. 
     Post illum it uultu roseo pulcerrima Virgo. 
     At grauis hinc illinc extantia brachia Libre 
     Instabiles paribus compensant passibus horas. 
     Scorpius hinc cauda perlustrat tecta minaci 
125  Ingentesque aperit Chelas; hinc Thessala monstra, 
     Semiuiri informis species, cui uultus et armi 
     Sunt hominis tensoque senex spectabilis arcu 
     Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna, 
     Infima quadrupedis; iuxtaque assurgit in altum 
130  Forma leuis Capree, rutilo cui cornua in auro 
     Effulgent fissoque riget pes ungue, bicornis. 
     Post ingens nudi effigies nimboque nigranti 
     Frons uelata hominis uelut ethere pronus ab alto 
     Fundat aquas; factoque natant in gurgite Pisces 
135  Pectoribusque secant caudisque trementibus undas. 
     Signa poli duodena uago dum lumine raptim 
     Collustrant operique inhiant et cunta sequuntur, 
     Vndique fulgentes auro speciesque deorum 
     Et forme heroum occurrunt atque acta priorum: 
140  Iupiter ante alios, augusta in sede superbus 
     Sceptra manu fulmenque tenens; Iouis armiger ante 
     Vnguibus Ydeum iuuenem super astra leuabat. 
     Inde autem incessu grauior tristisque senecta, 
     Velato capite et glauco distinctus amictu, 
145  Rastra manu falcemque gerens Saturnus agresti 
     Rusticus aspectu natos pater ore uorabat; 
     Flammiuomusque draco caude postrema recurue 
     Ore tenens magnos sese torquebat in orbes. 
     Nec procul ingenti diffundens cornua giro 
150  Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem 
     Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto, 
     Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum 
     Errabant procul equoreum uenerantia regem. 
     Huic quoque iussus equus percusso emergere saxo 
155  Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam. 
     Proximus imberbi specie crinitus Apollo: 
     Hic puer, hic iuuenis, nec longo tempora tractu 
     Albus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensque 
     Stabat equus, quatiensque solum mandebat habenas. 
160  At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauci 
     Assidet ore sibi placidum blandumque tuenti. 
     Dextra callem, sed leua lupum fert atra rapacem, 
     Parte leo media est, simul hec serpente reflexo 
     Iunguntur capita et fugientia tempora signant. 
165  Necnon et cithare species angusta canore 
     Icta uidebatur sonitum perducere ad aures; 
     Et pharetra atque arcus uolucresque in terga sagitte, 
     Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro. 
     Hic etiam Grais Italisque optanda poetis 
170  Dulcis odorifere lauri uiridantis in auro 
     Vmbra nouem placido refouebat tegmine Musas. 
     Illas carminibus uarioque manentia cantu 
     Sidera mulcentes alterna uoce putares. 
     Frater it hunc iuxta iunior; frons ipsa fatetur 
175  Argutum, uirgamque gerit serpentibus atris 
     Intextam, caput insigni exornante galero, 
     Circumdantque pedes nitidis talaria plumis. 
     Gallus adest uigil et curuo cadit Argus ab ense. 
     Ad leuam noua sponsa sedet facieque superbit 
180  Egregia et rare letatur imagine dotis. 
     Hec prope Gorgonidum stat fabula nota sororum, 
     Anguicomumque caput fraterna Perseus arpe 
     Obtruncans fixus speculo et ceruice reflexa, 
     Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrum 
185  Alatus sonipes et Musis fons sacer almis. 
     Necnon funerei post hec Mauortis imago 
     Curribus insistens aderat furibunda cruentis: 
     Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire; 
     Cassis erat capiti fulgens manibusque flagellum. 
190  Hinc ignominiam compertaque furta dolose 
     Coniugis aspiciens Vulcanus abire parabat, 
     Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorum 
     Vidit et obliquum riserunt astra maritum. 
     Cornua tollentem celo facieque rubentem 
195  Pectora sideribus distinctum Pana uideres: 
     Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinis 
     Et pastorali baculum fert more recuruum; 
     Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem. 
     Parte alia sua sceptra gerens regina dearum 
200  Cara Iouis soror et coniunx augusta sedebat; 
     Huic sublime caput uelatum est nube decora, 
     Discolor aspectu quam circum amplectitur Iris, 
     Pauonesque pedum domine uestigia lambunt. 
     Proxima terrifice species armata Minerue 
205  Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hasta 
     Et cristam galea alta mouens: hanc Gorgonis ora 
     Cristallinus habens clipeus tegit; inque tenebris 
     Prospectante dea uolitat nocturna uolucris, 
     Cecropiusque noua frondescit campus oliua. 
210  Hec cerebro prognata Iouis Venerisque pudendum 
     Illudit genus et primordia feda sororis. 
     Nuda Venus pelagoque natans, ubi prima refertur 
     Turpis origo dee, concam lasciua gerebat 
     Purpureis ornata rosis, uolucresque columbas 
215  Semper habens, nudisque tribus comitata puellis, 
     Quarum prima quidem nobis auersa, sed ambe 
     Ad nos conuersos oculos uultusque tenebant 
     Innexe alternis percandida brachia nodis. 
     Nec puer alatus nec acutis plena sagittis 
220  Post tergum pharetra deerat nec mortifer arcus. 
     Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixam 
     Liquerat: hic superi rumpebant astra fragore; 
     Trux puer in gremium care genitricis abibat. 
     Inde choris Driadum nemus omne Dyana replebat; 
225  Horeades Faunique leues Satirique sequentes 
     Plaudebant in circuitu, multumque Dyane 
     Dilectus uiridi stertebat cespite pastor. 
     Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lauantem 
     Viderat Actheon: rapido mox ipse repente 
230  Dente canum laceratus erat. Sibi cerua cadebat 
     Sacra. Dea in Scithica non sic placabilis ara. 
     Vltima sed mater Cibele, cui gratior Yda 
     Nulla fuit tellus, magno grandeua sedebat 
     Corpore consistens, claui sceptroque uerenda: 
235  Vestis honor uarie, Frigiisque ex turribus altam 
     Gestabat capiti sobolis fecunda coronam. 
     Namque omnes peperisse deos ipsumque Tonantem 
     Hanc ueteres memorant. Liceat sed uera fateri, 
     Hec eadem seuos utero uariante Gigantes 
240  Protulit, infandas mundo per secula pestes. 
     Curribus hec agitur domita ceruice leonum. 
     At procul inferni moderator turbidus orbis 
     Sulphureo insistens solio tenebrosa regebat 
     Tartara; quem iuxta coniunx inamena sedebat 
245  Rapta olim, ut fama est, Sicule sub uallibus Ethne. 
     Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum, 
     Et claustris distincta nouem pallentia regna 
     Cernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde. 
     Tristior has Acheron fluctu perlabitur atro 
250  Concretam limo cogens fluitare paludem; 
     Cocytusque gemens lacrimoso flumine Auernum 
     Circuit hinc oriens et ripis antra pererrat 
     Vmbrarumque choros; necnon Flegetontis adusta 
     Gurges aqua tacitique lacus obliuia Lethes 
255  Funduntur, tristique animas qui transuehat amni 
     Puppe senex fusca residet remoque gubernat. 
     Hec rex cunta uidet Stigius cum coniuge torua 
     Per tenebras longe aspiciens et lurida pascit 
     Lumina suppliciis uariis, seuoque ministros 
260  Imperio exagitat; cui Mors cui tristia queque 
     Et Furie et torto famulantur stamine Parce, 
     Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis. 
     Hec uariis insculpta modis atque ordine miro 
     A superum regnis centrum perducta sub imum 
265   Lelius aspiciens, puro nil uilius auro 
     Agnoscit pedibusque premit que cara putantur. 
     Inde procul magne transcursis finibus aule 
     Peruenit ad regem. Solio tunc ille superbo 
     Surgit et amplexum cupide petit hospitis. Inde 
270  Considunt. Placido mox Lelius incipit ore: 
     "Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico, 
     Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo, 
     Dum petit Hesperium despectans cunta cubile, 
     Aut uidet aut uidit, mens aut, nisi ceca, uidebit, 
275  Suscipe; ne uanas abeant mea uerba per auras. 
     Maximus in magno Scipio notissimus Orbe 
     Te saluere iubet. Si quid sanctumque piumque 
     Est usquam, si pura fides, si cura decoris 
     Durat apud gentes, populo sunt largiter uni 
280  Omnia; sed populi summam uir possidet unus. 
     Roma caput rerum: Scipio dux summus in illa est. 
     Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex, 
     Poscit amicitiam. Vidisti qualia Penis 
     Pectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundos 
285  Bellorum euentus si, quos Deus ille deorum 
     Auertat, Fortuna daret, tibi pessima regni est 
     Conditio et multis obnoxia uita periclis. 
     Et modo terror eos, non spiritus ullus amoris 
     Continet. At nulla Romanis certior ars est 
290  Quam seruare fidem; nil illa est carius: ample 
     Diuitie nobis dulces numerantur amici. 
     Testis adest paruo distans Hispania tractu, 
     Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostram 
     Experiare fidem et Populi promissa togati. 
295  Ipse tibi nostra nichil oportunius usquam 
     Cernis amicitia. Procul absumus, unde timeri 
     Tedia rara queant. Si poscimur, ampla paratis 
     Classibus exiguo transmittimus equora uento: 
     Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo 
300  Improuisa tuis occurrent hostibus arma. 
     Preterea, nisi seua uiam, quam sternimus, ultro 
     Obstruit ac medios Fortuna intercipit actus, 
     Fixa, manet Populo sententia tollere turbas 
     Regum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis, 
305  Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub uno 
     Optimus est patrie status et male uiuitur inter 
     Regnantum sine lege greges. Tunc Africa tandem 
     Omnis ad unius redeat moderamina regis. 
     Cetera pretereo: nam quis te dignior alter 
310  Litus Athlanteum Rubrasque interiacet undas? 
     Munera quin etiam ne despice fortis amici. 
     Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortum 
     Mittit equum bellis habilem, qui cursibus Austros 
     Equat et infesto uenientia tela Tonante. 
315  Iungit equo phaleras niueoque monilia collo 
     Aurea Samnitico quondam prerepta tyranno. 
     Addit et arma uiro rigidis fortissima uenis 
     Quas aperit uario prefertilis Ilua metallo. 
     Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem; 
320  Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus, 
     Vt faciles ocree, uariis ut purpura bullis 
     Intertexta micat ferrumque obnubit opacum, 
     Ferreus ut fuluo stimulus splendescat in auro, 
     Vt procul hasta ferit, clipeusque ut uulnera curuo 
325  Excutit obiectu calibum. Romana deinceps 
     In bellum fer signa, precor. Felicibus ista 
     Sumpseris auspiciis magni Scipionis amicus. 
     Hoc petit ille uolens, hoc te tua Roma precatur. 
     Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisque 
330  Iste dies gemina semper celebrandus in ora 
     Europe Libieque bonus." Sic ille locutus 
     Conticuit, uocemque simul uultumque remisit. 
     Tum rex blandus ait: "Vestrum, Romane, libenter 
     Propositum amplector, nec amici munera tanti 
335  Despicio uestramque fidem. Sed iungere fedus 
     In partemque noui subito transire pericli 
     Sponte mea uereor, nisi primum cernere coram 
     Magnanimum facis ipse ducem. Michi summa uoluntas 
     Victricem tetigisse manum, que federis obses 
340  Fida sit et pignus uenture in secula pacis. 
     Scimus quanta quidem uirtus, quam clara per Orbem 
     Fama uiri: nullus Romano illustrior usquam 
     Viuit in imperio, nullusque potentior alter 
     Flectere uoce animos et pectora fronte mouere. 
345  Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso; 
     Optamusque ducis congressum: dextera dextre 
     Hereat atque oculis oculi, permixtaque uerbis 
     Verba sonent faciatque fidem presentia fame. 
     Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis, 
350  Pectore sub nostro nec mens tam barbara uiuit, 
     Vt non pulcra oculos moueant, spectataque Virtus 
     Illiciat capiatque animos. Me maxima regni 
     Cura tenet dubii, finesque excedere auitos 
     Circumfusa uetat regio fecunda tyrannis. 
355  Iuissem uisurus eum, nec gloria facti 
     Parua foret, tantum quesisse per equor amicum. 
     Ille igitur quem degeneris non lenta morantur 
     Frena metus, quem ferre mali patientior etas 
     Aspera queque monet, si nostri est cura - per undas 
360  Tuta uia est - sociam, si quid michi credis, ad aulam 
     Colloquium petat et sermone fruatur amico. 
     Interea tamen ad nostras accedere mensas 
     Vmbra monet crescens et pars extrema diei." 
     Dixit, et exurgens solio dextramque benigne 
365  Apprendens, stratis sublimem ex more locauit 
     Purpureis. Notum mox ampla per atria signum 
     Dat tuba. Conueniunt famuli, turmeque frequentes 
     Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex 
     Cura fuit uariare uiris. Pars aurea gestant 
370  Vasa manu, pars cristallo splendentia puro; 
     Ast alii effossos gemma crateras in ampla 
     Implebant spumante mero, quod miserat olim 
     Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo. 
     Ardescit splendore domus fremituque redundat. 
375  Talis apud mensas - nisi testem spernis Homerum - 
     Cena fit Alcinoi: sedet illic blandus Vlixes, 
     Lelius hic hospes mellito affabilis ore. 
     Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro 
     Astitit ante oculos iuuenis patrioque canoram 
380  Increpuit de more liram. Dulcedine mira 
     Obstupuere omnes. Sonitum mox uerba secuntur: 
     "Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbem 
     Perdomuit fecitque uiam sibi uiuus ad astra, 
     Euacuans saltus Nemeos Lernamque paludem 
385  Terribilesque diu umbrosi colles Erimanthi, 
     Faucibus Hemonie scissis clarisque duabus 
     Vrbibus euersis stratisque bimembribus altis 
     Et ceso Gerione ferox dignatus ad istas 
     Ferre gradum terras et nostra pericula tandem 
390  Discutiens, patriis Antheum extinxit in aruis. 
     Libertas hinc nostra uenit: teterrima pestis 
     Herculea compressa manu tuta omnia late 
     Liquit et insolitis patuerunt rura colonis. 
     Omnibus exactis, pacati conscius Orbis 
395  Ipse sibi, limenque petens interritus Orci, 
     Cominus horribilemque ausus spectare Megeram, 
     Haud procul a nostris memorandum finibus alte 
     Erexit geminas pelago turbante Columnas, 
     Vtque pererrati foret illic terminus Orbis 
400  Edixit; fueratque diu, sed nuper ab Ortu 
     Vesanus ueniens iuuenis conuellere metam 
     Est ausus, nomenque ideo mutare nequiuit 
     Herculis auctoris, Libie cui rura tenenti 
     Longeuus nimioque Athlas sub pondere fessus 
405  Deposuit celum ac stellas; sic ipse quieuit. 
     Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captus 
     Heu miser! atque oculos ausus uidisse Meduse 
     Vertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi 
     Magnus et ingenti tellurem contegit umbra 
410  Immensoque iacet spatio porrectus et astra 
     Vertice tangit adhuc. Illum nix hospita semper 
     Et nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres. 
     Non tamen ipse diu post casum mansit inultus; 
     Vltor ab Archadia nam Palladis arte tremendi 
415  Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nefanda 
     Infecit sanie tabi stillantis harenas: 
     Sic nocuit mundo uiuens moriensque Medusa. 
     Post regina Tyro fugiens his finibus ampla 
     Menia construxit magnam Carthaginis urbem. 
420  Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui 
     Coniugium regis, cum publica uota suorum 
     Vrgerent, ueteris non immemor illa mariti, 
     Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origo 
     Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta 
425  Huic fiat, si forte aliquis - quod credere non est - 
     Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum 
     Nomen ad illicitos ludens traducat amores! 
     His igitur fundata modis urbs tempore creuit 
     Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis 
430  Inuidia exciuit ualidas in prelia gentes. 
     Tunc acres uixere uiri, quos inter amore 
     Insignes patrie fratres Carthago Philenos 
     Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum 
     Extimat ac gemini ueneratur numinis aram. 
435  Hi patrie uitam cupidi si forte negassent, 
     Plura Cireneo cecidissent milia campo. 
     Vltima nunc bellis agitur feruentibus etas, 
     Nec mare quod seuit medio, nec iuncta Caribdi 
     Scilla rapax Italis Penos a finibus arcet. 
440  Hanibal eterno dignus cognomine montes 
     Perfregit Latios atque inuia rupit aceto 
     Saxa prius strauitque uiam legionibus aptam 
     Hic ubi siluestres soleant titubare capelle. 
     Concursum est totiens: iam sanguine rura madescunt, 
445  Iamque rubent fontes, Italis iamque altior aruis 
     Exerit herba caput, subito demissus ab astris 
     Cum iuuenis memorandus adest patrieque ruinas 
     Fert humero. Videt hunc claris Hispania factis, 
     Africa iamque audit. Sic nunc incerta duorum 
450  Stat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat. 
     Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur." 
     Huc ubi perduxit carmen, citharista repente 
     Subticuit digitoque liram percussit inanem. 
     Plausus ad hec sequitur procerum populique fauentis. 
455  Rexque iterum: "Libicos audisti ex ordine casus, 
     Hospes", ait "nostreque uides primordia gentis. 
     Gratia si dictis est debita, uestra retexe 
     Principia uestrosque duces." Hic leniter ille 
     Subridens "Quam congeriem, rex optime, rerum 
460  Exigis! an breuiter nostros audire triumphos 
     Forte putas? Breuior narrantibus exeat annus; 
     Tu petis anguste conferri in tempora noctis, 
     Cuius magna retro pars est. Tum lingua uolentem 
     Deserit: impediunt cure somnusque laborque. 
465  Non uacat hec inter tempus sermone tenere. 
     Quis facile Italiam per secula longa frementem 
     Tuscorumque acies et tot Samnitica bella 
     Ac totiens uerso fugientes agmine Gallos 
     Explicet? aut nostros et in hac tellure labores 
470  Et pelagi medio, quo Fors contraxerat ambas 
     Protinus infesto coeuntes remige classes? 
     Aut quas infelix passa est Hispania clades, 
     Plena cadaueribus nec habentia flumina cursum, 
     Assidueque nouis fumantia cedibus arua? 
475  Que nostri fecere duces. Annalibus altis 
     Tantarum capitur uix pars millesima rerum; 
     Quos, si forte iuuat, Tarpeia mittet ab arce 
     Scipio transcriptos. Ibi nam custodia templi 
     Publica nostrorum seruat monimenta laborum. 
480  Illic multa leges, que, sint licet ampla, putato 
     Esse minora tamen uero. Nec teste citato 
     Est opus: acta patent. Scriptorum copia nunquam 
     Romano fuit in populo, quos Graius abunde 
     Orbis habet. Nostris facere est quam scribere multo 
485  Gratius atque aliis laudanda relinquere facta 
     Quam laudare alios. Quin angustissima libris 
     Si quibus interdum uideas que gessimus, illos 
     Externe scripsere manus. At Greca Latinis 
     Addita res nequeunt tantas equare loquendo 
490  Ingenia: hoc uestro maneat sub pectore certum. 
     Nunc quantum nocturna patet sermonibus hora, 
     Principia expediam. Teucrorum a sanguine longe 
     Gentis origo uenit, uictrix quem Grecia bello 
     Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri: 
495  Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultor 
     Natus in Italia est. Sed nunc ad cepta reuertor. 
     Naufragio ex tanto uixque ex tot milibus unus 
     Integer enauit sine crimine. Namque ubi Troie 
     Matris adhuc Frigio fumabat litore bustum 
500  Iamque cinis facilem incipiens glomerare fauillam, 
     Inclitus et claris multum spectatus in armis 
     Dux Anchisiades, cui non uia prona salutis 
     Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis, 
     Destituit patriam lacrimans caramque cubilis 
505  Consortem, et passus terra casusque tremendos 
     Erroresque uagos et mille pericula ponti, 
     Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras: 
     Isque, ubi belligerum Latii sensere coloni 
     Troiugenam, externoque uiro Lauinia pactos 
510  Reddidit amplexus, sacro pia flumine membra 
     Deseruit moriens. Puer hunc excepit Iulus 
     Succedens illumque alii. Sic omnia regum 
     Tempora fluxerunt, Longam qui menibus Albam 
     Sub sceptris habuere suis, ad Tybridis undam 
515  Donec magnanimus posuit noua menia pastor, 
     Vltor aui, uindex scelerum, quem nostra parentem 
     Dixit et ethereas defunctum traxit ad arces 
     Posteritas, raptoque tulit sua thura Quirino. 
     Fundamenta uides urbisque exordia nostre. 
520  Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fando 
     Exequar? Innumeram uideo concrescere turbam, 
     Precipue ex quo Libertas tulit ampla uirorum 
     Semina nobilium et tranquilla pauit in urbe 
     Ingentes animas. Stellate sidera noctis 
525  Et pelagi fluctus et harenas litoris ante 
     Enumerem, quam cunta quibus mea Roma superbit 
     Nomina clara ducum: Curios fortesque Camillos 
     Et Paulos bello claros Fabiosque trecentos, 
     Quos simul una dies patrie subduxit egenti, 
530  Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones, 
     Fabricios modico contentos, indita cursu 
     Nomina, queque dedit celo demissa uolucris, 
     Marcellosque animi illustres Graccosque feroces 
     Et Regulos fidei plenos, que nomina belli 
535  Fama tulit pridem uestras, ni fallor, ad aures, 
     Et qui magna procul transcendunt omnia, summos 
     Scipiadas, quos alma domus Cornelia celo 
     Extulit atque hominum superis equauit alumnos, 
     Vnde ducum dux ille genus trahit. Est michi magnus 
540  Enumerare labor uel nomina sola domorum: 
     Quod si gesta uelim percurrere digna relatu, 
     Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est, 
     Nec tibi sint aures. At ne fortasse putetur 
     Exemplo caruisse fides quam uestra Philenis 
545  Fratribus altisono cecinerunt carmina cantu, 
     Pauca sed e pleno longe repetentur aceruo. 
     Namque olim, aut uento terram impellente latenti 
     Aut causa quacumque alia, prerupta uorago 
     Romano patefacta foro conterruit Vrbem. 
550  Stabant attoniti pleno circum agmine Patres: 
     Vndique solicitum pregrandia uoluere saxa 
     Vulgus anhelabat; pars conuectare canistris 
     Tellurem magnasque trabes. Nil molibus illis 
     Cum fieret, simul ira deum manifesta moueret, 
555  Consilio superum uisum est compescere pestem. 
     Dum pauidi responsa petunt, consultus aruspex 
     'O preclara nouis gens' inquit 'territa monstris, 
     Hoc specus explendum est non qua ratione putatis. 
     Quid iuuat aggestu lapidum et telluris inani 
560  Flectere uelle deos? Non si Tarpeius in imas 
     Sexque alii latebras descendant ordine colles, 
     Ac super incumbat grauis Appenninus et Ethna, 
     Finis erit. Sunt que uobis pretiosa dehiscens 
     Fossa petit: paucis plenus concurret hiatus'. 
565  His dictis riguere animi, pallorque per omnes 
     Mestus erat: multi gemmas aurumque ferebant 
     Argentumque alii, namque hec meliora putantur 
     Inter inexperta et uerorum ignara bonorum 
     Corda hominum, quos ceca ligat terrena cupido 
570  Nigraque corporei quos carceris occupat umbra. 
     Vnus ibi ante alios iuuenum fortissimus alte 
     Exclamat: ' Que tanta animis ignauia, ceci? 
     Vilia pro caris, pro magnis parua tulistis. 
     Nil opus est auro, fedis quod terra cauernis 
575  Euomit, aut lectis inter deserta lapillis. 
     Vnum ego uos moneo: nobis uirtute uel armis 
     Nil melius tribuisse deos: hec summa profecto, 
     Hec uere Romana bona, et si summa reposcunt, 
     Arma uirumque dabo! ' Dicens hec lumina celo 
580  Erexit, templumque Iouis quod presidet arci 
     Suspiciens tendensque manus sursum atque deorsum 
     Atque omnes superosque deos manesque precatus, 
     Ad quos tendebat, ualidum calcaribus ultro 
     Vrget equum baratroque uolens infertur aperto. 
585  Arma ruente uiro lucem sonitumque dedere: 
     Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum, 
     Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste; 
     Ceu quondam immodico celum splendore dehiscit 
     Et uelut etherei reserat penetralia mundi; 
590  Inde repentino transcurrens turbine flamma 
     Visa fugit celoque redit sua forma sereno. 
     Hic tibi uir quantus, patrie quem reddere uitam 
     Ac uiuum terre - liceat dixisse - cadauer 
     Cernis et armatum Stigios inuisere lucos? 
595  Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens. 
     Vis referam Decios? Quorum prior ille Latinas 
     Forte uidens acies nostrorum terga prementes 
     Constitit ingemuitque ferox, mox magna precatus 
     Numina deuotum medios se misit in hostes 
600  Vittato capite et succinctus more Gabino. 
     Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis: 
     Nobis morte sua uictoria contigit illo 
     Certa die, secumque simul mens ceca tremorque 
     Omnis in aduersos subito transisse Latinos 
605  Creditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atro 
     Celsus equo specieque humana augustior ire 
     Visus erat. Decus id, paruo post tempore, natus, 
     Iure uelut proprio, pugnantibus agmine Gallis, 
     Rettulit et nomen patris et pia facta secutus. 
610  Quin etiam clara compellans uoce parentem 
     Traditur ad mortem indubiam per tela per enses 
     Gallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes: 
     Secum ad uictores fuga transiit et metus et mors. 
     Tertius inde nepos, ut auitis atque paternis 
615  Accedat titulis, quamuis obscurius illi 
     Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas 
     Strauit opes parili descendens tramite ad umbras. 
     Sic tribus in campis totidem patet ordine ciues 
     Et palmam peperisse nece et periisse uolentes. 
620  O genus eximium, dignum cui secula cunta 
     Rite canant laudes, cui nulla obliuio sensim 
     Obrepat serosque uetet celebrare nepotes! 
     Cetera nota tibi ac passim uulgata relinquo. 
     Vidisti - neque enim tam longa interuenit etas, 
625  Vt nequeas uidisse - quibus fortissimus olim 
     Regulus expositus seruarit sacra fidemque 
     Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore. 
     Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit! 
     Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes 
630  Viuit et eternum uiuet. 
     Quamquam quid genera atque uiros memorare necesse est? 
     Cum sepe ad certam legiones currere mortem 
     Viderimus, monstrante duce et sua fata docente, 
     'Ire licet' clamante, 'uiri, uetitumque redire est', 
635  Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam, 
     Prerapidoque leues iuisse in uulnera saltu! 
     Romanum est - si nescis - opus contemnere casus 
     Fortuitos, placide uenienti occurrere Morti, 
     Spernere que gentes alie mirantur et optant, 
640  Contra autem amplecti que formidanda uidentur, 
     Vincere supplicia et tristes calcare dolores, 
     Sponte mori potius quam turpem degere uitam." 
     Dixerat. Ille autem: "Medio interrumpis et aufers 
     Plurima. Quid regum uestrorum extrema relinquis?" 
645  Hospes ad hec: "Fateor: fortunas querere regum 
     Regius est sermo. Tamen hec breuitatis amore 
     Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan; 
     Neue putes, ideo quod nostris regibus ausi 
     Insultare sumus, nos forte cupidine prede 
650  Incensos nomen sceleri quesisse decorum, 
     Accipe uera rei fuerit que causa nouande. 
     Libertas optata diu nunquamue petita 
     Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant 
     Efferaque imperiis urgebat regia duris 
655  Impendens capiti miserorum et torpor inertes 
     Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre 
     Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus 
     Dicere que campis alienis castra sequentes 
     Rege sub infando iugulis sumus impia passi 
660  Mancipia et segnes anime! Nichil ille putabat 
     Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi, 
     Criminibus ni seua nouis cognomina mundo 
     Ingereret patrieque sue. Proh talia monstra! 
     Milia tot pariter, quibus omnia peruia Virtus 
665  Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat 
     Et cui tot reges populosque subegerat, unum 
     Indignum timuisse caput, nutusque profanos 
     Obseruasse sacris pro legibus! Haud ita regem 
     Mellifice uenerantur apes, fucosque nocentes 
670  Atque leues culices arcere a finibus ause, 
     Que dominum mellis trepidum sepe atque pauentem 
     Excludunt prohibentque aditu, pecudesque canesque 
     Confodiunt; omnes regem tamen intus inermem 
     Exiguumque timent; illum admirantur et illum 
675  Militieque domique colunt, et regia semper 
     Atria circumstant humerisque in nubila tollunt. 
     Nos quoque sic nostri timor et reuerentia regis 
     Continuit, donec permixta superbia luxu 
     Creuit, et intumuit turpis lasciuia fastu. 
680  Tunc mora nulla uiris: uisum est succidere ferro 
     Hanc saniem medicasque manus in uulnera ferre; 
     Queque sub imperiis stetit inconcussa superbis 
     Victa sub obsceno cecidit patientia facto. 
     Regius infami iuuenis precordia flamma 
685  Succensus uulnusque trahens male sanus acerbum 
     Nocte sub ambigua matrone limina caste 
     Intrat et exceptus placide nil tale uerentem 
     Vi superat. Voti compos, spoliumque pudoris 
     Feminei referens et opace gaudia noctis, 
690  Letus abit furti tacite sibi conscius alti. 
     Illa dolens uitamque simul corpusque perosa 
     Et membris irata suis ' Vas uile pudende, 
     Femina, luxurie uiues ' dicebat ' et in te 
     Semper adulterii uestigia feda manebunt? 
695  Et poteris spectare thorum, quo rapta fuerunt 
     Omnia cara tibi: uir, uirtus, fama pudorque? 
     Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem, 
     O anima infelix, inimicaque claustra refringe'. 
     Hec ubi clam questa est, subito patremque uirumque 
700  Euocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis 
     Corporis inuisum liceat deponere pondus. 
     Roma patrem, longinqua uirum tunc castra tenebant; 
     Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto, 
     Nuntius occurrit domineque ex ordine uoces 
705  Narrat: atrox facinus, sed quod non nouerit ipse, 
     Euenisse domi, raptimque opus esse reductis 
     Patre uiroque simul. Stupet ad mandata maritus 
     Coniugis, incertusque animi sub corde uolutat 
     Quid sibi Fata uelint aut quid Fortuna minetur. 
710  Procedit diuersa putans et limine primo 
     Inuenit attonitum socerum, pariterque uocati 
     Ibant et paribus curis alterna loquentes. 
     Illicet aduentu mulier commota suorum 
     Profudit lacrimas. Mox percontante marito 
715  Anne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit 
     'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit; 
     Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum est 
     Heu misere! Stant feda tuo, uir optime, lecto 
     Signa aliena uiri. Fuit hoc uiolabile corpus: 
720  Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras 
     Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras 
     Auferat impunis tumuloque insultet adulter'. 
     Exhinc indignans transacte crimina noctis 
     Explicat atque adhibet uerbis lamenta precesque. 
725  Consolante uiro mestam facinusque negante 
     Esse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit 
     'Absoluo, sceleris penas euadere nolim: 
     Exemploque mei non uiuet adultera Rome'. 
     Dixit, et eductum latebris, qui ueste latebat, 
730  Pectore sub niueo gladium moribunda recondit, 
     Et ruit in capulum, uelut hoc releuare pudorem 
     Vulnere prostratum ualeat. Sic nota parentem 
     Fama refert uolucrem proprio de sanguine natos, 
     Extinctos dire morsu serpentis, ad auras 
735  Tollere et illorum exequiis expendere uitam. 
     Horrida conclamant cernentes uulnera, luctus 
     Exoritur: tremuitque domus sub murmure tanto. 
     Brutus ibi solus lacrimas et inania uerba 
     Castigat, uir egregius, celata sub alto 
740  Pectore cui uirtus ingens erat. Ille cruentum 
     Feruidus educens spumanti uulnere ferrum 
     Attollensque manu 'Superos summumque Tonantem 
     Iuro' ait 'huncque olim castum intactumque cruorem, 
     Quod flammis ferroque genus sobolemque domumque 
745  Regis et inuisum caput ac diadema superbum 
     Nunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit, 
     Persequar eternis odiis, nec regna tenere 
     Ille potest, poterit manus hec dum tela mouere'. 
     His dictis, alios eadem iurare coegit 
750  Mirantes unde hec audacia tanta repente 
     Pectore sub Bruti uel quo de fonte ueniret. 
     Conuocat hinc ciues: triste et miserabile uisu 
     Protrahit in lucem populo spectante cadauer, 
     Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti 
755  Vndantem, pectusque aliis uulnusque profundum. 
     Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum; 
     Coniugis ast alium, pignus cui norat amoris 
     Esse domi predulce aliquod. Quo regia pergant 
     Acta docet fastuque ferox adiuta libido. 
760  Ira dabat stimulos et rebus consona uerba. 
     Purpura cede madens pallorque et frigida membra 
     Et patris atque uiri spectacula cruda mouebant, 
     Omniaque exuperans fortis uiolentia Bruti. 
     Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens 
765  Turba sequebatur ferro succincta uirorum 
     Femineique greges crudelia fata gementes, 
     Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama. 
     Quid moror? Historia est multarum maxima rerum. 
     Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque 
770  Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx 
     Supplicium scelerum non una morte tulerunt: 
     Corruit, in cineres regis domus alta Superbi. 
     Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur 
     Tempora, et hinc nostri libertas incipit eui. 
775  Annua perpetuos strauerunt iura tyrannos 
     Seuaque legitime fregerunt sceptra secures 
     Atque unum pepulere duo. Geminata modestos 
     Ferre magistratus subito noua signa uideres. 
     Primus init fasces auctor qui primus adepte 
780  Libertatis erat. Studio seruauit eodem. 
     Denique quos peperit natos, quod regia mallent 
     Imperia, afflictos uirgis truncosque securi 
     Compulit ad mortem pro Libertate serena, 
     Tam simul infelix genitor, quam ciuis honestus, 
785  Tam rigidus consul, quam Libertatis amator. 
     Idem post, regis sobolem fera bella nouantem 
     Regnaque uel tali repetentem iure paterna 
     Obuius excepit, iuuenemque superba minantem 
     Vulnere letali transfixum compulit Orco. 
790  Sed dum torua fremens odioque accensus in illum 
     Irruit, alterne non uidit cuspidis ictum, 
     Ac pariter cecidere truces; at fortior illum 
     Immoriens Brutus resupinum corpore texit, 
     Victor ad extremum. Sic immemor ille pericli 
795  Eruit infandam inde animam et 'Ferus ultor ad umbras, 
     Perfide, Tartareas ferro sequar' inquit 'acuto'. 
     Talia promeritum sexus simul omnis et etas 
     Fleuit, et insolitis strepuerunt rostra querelis. 
     Precipue tamen ut proprium luxere parentem 
800  Vltoremque pudicitie gratissima matrum 
     Agmina, nec longum cessarunt mesta per annum. 
     Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen." 
    
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT