Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 4

     Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit: 
     "Magna quidem memoras. Video quantum infima summis 
     Et quam sint Romana aliis distantia fata. 
     Sentio preterea quid femina uestra pudica 
5    Morte uelit: ne cunta sibi iam candida Dido 
     Arroget; aut iuuenis terre demersus inique: 
     Omnia ne nostris contingant clara sepultis 
     Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque. 
     Vnum de cuntis miracula maxima transit, 
10   In turbam potuisse animos descendere tantos. 
     Plus homines suprema dies quam cetera terret. 
     Hunc Virtus predura solet minuisse pauorem. 
     Vix tamen hec paucis usquam, uix contigit uni: 
     Publica sed uobis. Eadem est statque unica uestris 
15   Mens exercitibus: pro Libertate tuenda 
     Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe 
     Nosse uelim, egregii uitam et ducis acta moderni, 
     Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis. 
     Qui mores, que forma uiri, quis pectoris hospes 
20   Est animus, que maiestas iuuenilibus annis 
     Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum 
     Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero 
     Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco, 
     Omnia si presens spectasti, et cernere soli 
25   Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens 
     Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper, 
     Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu 
     Eloquitur: teneat niueos Aurora iugales 
     Et contenta senis gremio iacuisse mariti 
30   Det spatium uerbis; solitoque iocosior ille 
     Vxorem roseam complexibus illiget arctis". 
     Vidit ut intentos animis atque auribus omnes 
     Lelius et nullo concussa silentia motu, 
     Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequenti 
35   Est opus eloquio! Michi non facundia torrens 
     Largaque Cecropie contingit gratia lingue. 
     Maximus insano iuueni uigilauit Homerus: 
     Rusticus egregio uigilat nunc Ennius. Atqui 
     Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino 
40   Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles 
     Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis 
     Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me 
     Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo 
     Fama uirum tollat. Stimulis nunc forsitan ille 
45   Inuidie .... sed grata magis nunc cepta sequamur. 
     Nulli unquam Natura uiro tam larga fuisse 
     Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit; 
     Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum, 
     Vnde simul uibrant unum duo lumina fulmen, 
50   Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos 
     Protinus ad solem uentis ferientibus aurum 
     Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque 
     Et labor assiduus prohibent animusque modesto 
     Contentus cultumque timens transisse uirilem. 
55   Celsior est aliis, quotiensque ad prelia uentum est, 
     Spem procul ipse suis sublimi uertice prestat, 
     Terret et hostiles acies: spem quippe metumque 
     Ille habet aspectus......... 
     Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam. 
60   Cetera conueniunt: humeros et brachia cernas 
     Militis altifici. Licet inter milia mille 
     Videris hunc, uerum ualeas agnoscere regem. 
     Iste decor nimius multos trepidare coegit, 
     Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam 
65   Insolita tacitosque diu, conceptaque uerba 
     Distulit, aut alio deflexit calle loquentes. 
     Pulcrior est etenim mortali corpore longe 
     Atque hominem supra: uix illum fulgidus equat 
     Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus. 
70   Ista tamen, quia parua uiris spernendaque forme 
     Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos 
     Ipse suos cernes, uerisque minora locutum 
     Me dices; datur hec illi nam gloria soli, 
     Nominibus quia cum noceat presentia magnis, 
75   Hunc superattollit. Cuius si queritur etas, 
     Nondum ter denum, fateor, peruenit ad annum. 
     Omnis in ascensu est crescens cum tempore uirtus: 
     Iam sua nunc senibus grauitas imitanda seueris 
     Atque inuentuti leuitas optanda serene est. 
80   Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter 
     Carorum affectus. Siue illum tela mouentem, 
     Siue armis positis uultus spectabis apertos, 
     Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam 
     Extulit, aut strauit iaculis Fortuna molestis: 
85   Vnus utrobique est, eadem mens permanet et frons 
     Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis. 
     Spernit opes; populi uentosos spernit honores: 
     Gloria uera placet. Dulces conquirit amicos: 
     He sibi diuitie sunt, quas solet ille perennes 
90   Qua peperit seruare fide. Modo fama per omnem 
     Voluitur Hesperiam, iuuenem uenisse supernis 
     Dīs similem, cui uis hominum non ulla resistat, 
     Quique etiam placida quoscumque subegerit armis 
     Vincat amicitia......... 
95   Vincitur ut celo species telluris opace, 
     Florida sic omnes tellus premit Itala terras; 
     Vtque nitet celi pars purior una sereni, 
     Italia sic Roma potens prefulget in ipsa; 
     Solque uelut radiis fulgentia sidera uincit, 
100  Scipio sic omnes superat. Stat uera fateri: 
     Non illum nostro iuuenem de more creatum 
     Dixeris; atque ideo non omnia falsa locuta est 
     Fama uirum super astra leuans. Nam protinus alto 
     Persuasum est multis hominem hunc descendere celo. 
105  Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre; 
     Fabula sed uulgo nota est: pulcerrimus anguis 
     Obuersatus enim matris persepe cubili 
     Dicitur et uisus multis mouisse pauorem; 
     Suspicioque frequens hinc iam uulgata per urbes 
110  Diuini partus oritur. Cui scilicet ipse 
     Editus in lucem puer, et mox maximus idem 
     Vir similis nulli, diuinis rebus apertam 
     Atque animo facit esse fidem, spectataque rursus 
     Religio et uitam mos obseruatus in omnem. 
115  Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis 
     Omnibus in cellam Iouis, augustissima nobis 
     Tarpeio que colle sedet, cui sacra pauentes 
     Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram 
     Intrare et limen foribus firmare reductis. 
120  Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente 
     Digreditur, summosque animos portendere uultum 
     Celestemque oculos uideas preferre uigorem. 
     Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum, 
     Aggreditur certosque solet promittere magnis 
125  Successus bellis, ueluti sibi numine ab ipso 
     Promissos. Multis equidem sic pectora campis 
     Accendit tribuitque animos et posse coegit 
     Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat, 
     Nilque ualent artus, nisi quod dedit illa ualere. 
130  Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum 
     Terga darent acies et signifer ipse trementi 
     Vix regeret uexilla manu, rapuisse magistro 
     Pila ducem pauido et medias penetrasse phalanges 
     Clamantem 'Deus ecce preit! sequimurne uocantem 
135  An fugimus? Sequar ipse libens: uictoria soli 
     Continget promissa michi et si Fata uetabunt, 
     Vnus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post me 
     Viuite degeneres, aliter moritura iuuentus!' 
     His dictis rediisse acies, et pectora morti 
140  Opposuisse, uiros sic uincere sepe coactos: 
     Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma! 
     Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti, 
     Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi, 
     Consistunt, iussuque dei remeare putant se. 
145  Hec propter, cum multa adeo tractauerit olim 
     Ardua, nulla acie uictum, dum primus in illa 
     Dux foret, assiduis memorabunt secula bellis. 
     Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris 
     Presumat, seu quos iubeat sperare laborum 
150  Euentus audire uelis. Carthaginis alte 
     Menia iam quatit ille animo; iam scandere in arcem 
     Cogitat ac pelago titubantem inuoluere Birsam. 
     Vt leo, seu nitidam in pratis errare iuuencam 
     Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem 
155  Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras 
     Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit; 
     Interea tamen absentem, nondum ungue cruento, 
     Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat 
     Viscera et inuisum minuit per frusta cadauer: 
160  Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullas 
     Nec metuit uires, tantum ne preda uel hostis 
     Aufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes. 
     Omnia posse putat que uult; quecumque putauit 
     Posse, potest; igitur peragit quecumque cupiuit. 
165  Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu. 
     Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est 
     Et patrie uariis olim spectata periclis. 
     Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi 
     Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis 
170  Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens 
     Et Capitolinas fumus perflabat ad arces. 
     Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis 
     Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus aruis 
     Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa 
175  Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum 
     Octauum decimumque, ferox tellure iacentem 
     Transfixumque latus media de morte parentem 
     Eripuisset - opus pueri! - mediosque per hostes 
     Fecisset mucrone uiam. Iam Fata premebant 
180  Vltima, iamque minax ferro facibusque potentem 
     Hanibal Italiam confecerat. Atra cruentus 
     Cannarum et nostro famosus sanguine uicus 
     Vulnera uisceribus Latiis inflixerat: omnem 
     Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus 
185  Succubuit, celique graues pelagique tumultus 
     Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora 
     Funditur, ac trepidos angit noua cura magistros, 
     Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu, 
     Seu scopuli saxosa petens iuga parua propinqui, 
190  Seu residens trunco disiecti turbine claui 
     Enatet et rabido committat brachia ponto: 
     Talis erat nostre status urbis, talia nobis 
     Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas 
     Imperii nutabat apex! Quid uera fateri 
195  Distulerim? Coeunt iuuenes, princepsque Metellus 
     Conuentus: fuga sola placet, terrasque nocentes 
     Linquere et Hesperiam uictori tradere Peno. 
     Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque 
     Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus 
200  Militie, uixdum teneras lanugine prima 
     Exornante genas, erat imperterritus unus 
     Scipio: dumque omnes dubiis succurrere rebus 
     Consulerent inopes animi, tempusque pauentes 
     Extraherent sermone uago, 'Quin pergimus?' inquit 
205  Egregius iuuenis, 'Non tempora longa supersunt 
     Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses? 
     Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est 
     Vrbis et imperii, uestigia nostra sequantur! 
     Publica res nondum periit!' Talique iacentes 
210  Erexit sermone animos. Consurgimus omnes 
     Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat 
     Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim 
     Prelia Semiferis et grandia tela moueret. 
     Imus, et ut trepidi uentum est ad tecta Metelli, 
215  Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis 
     Consiliis intenta manus: uix mesta sonabant 
     Murmura; uix pauidum feriebat lingua palatum; 
     Qualis inest captis color aut fiducia frontis, 
     Quos fera terribili addixit sententia morti: 
220  Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui 
     Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum, 
     Qua fugiant, quando illa patet uia sola salutis. 
     Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus, 
     'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis, 
225  Me nunquam, dum uita michi, dum membra manebunt, 
     Deserturum urbis Rome Italieque labores, 
     Passurumue alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle, 
     Iurandum est pariter, uel, si fortasse recusas, 
     Hac moriere manu, uobisque nouissima uenit 
230  Omnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnes 
     Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus 
     Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes 
     Presserat; haud aliter quam si Iouis ira trisulcum 
     Torsisset male firma domus in culmina telum. 
235  Nec secus irati ciuis tremefecit imago, 
     Hanibalis quam si uictricia signa uiderent 
     Impendere sibi mortemque et uincla minari. 
     Ergo in uerba simul quo iusserat ordine iurant, 
     Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam 
240  Compressit uirtute fugam. Vix sextus ab illo 
     Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit: 
     Occiderant alme duo maxima lumina Rome, 
     Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen 
     Obruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellus 
245  In dubiis amissa fidem mutarat auitam. 
     Milibus ex tantis procerum consurgere nullus, 
     Nullus ad immense reparandum uulnera cladis 
     Audebat prestare manus. Tum filius, ultor 
     Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem 
250  Transgressus maiore animo quam uiribus, omnem 
     Rettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum: 
     Qua duo lata patens inter distantia multum 
     Equora porrigitur, uel qua longissima tractu 
     Ad uestrum est hinc uersa mare Herculeasque Columnas, 
255  Illinc perpetuis nomen debentia flammis 
     Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arua. 
     Quicquid in his habitat hominum uel opum uel, 
     Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est. 
     Vt tamen ex multis decerpam pauca decoris, 
260  Vrbs sedet Hispano posuit quam litore Penus 
     Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi 
     Imposuit; cuius partem ualidissima cingunt 
     Menia, parsque maris rapido defenditur estu. 
     Huc omnes Peni pompas, huc signa uirosque 
265  Contulerant atque arma duces, quia siue per undas, 
     Siue per explicitos instarent prelia campos, 
     Oportuna foret belloque aptissima sedes, 
     Antiquam leuo prospectans tramite matrem. 
     Proximus huc etiam populus confugerat omnis 
270  Tuta petens; ceu cum primas incendia flammas 
     Attollunt, piceusque uolans replet ethera fumus, 
     Diffugiunt quos dira fugat uicinia pestis 
     Euacuantque domos secum pretiosa ferentes 
     Et testudineam concurrunt undique ad arcem. 
275  Huc Fame signantis iter uestigia seruans 
     Scipio contendit, neglectaque cetera linquens 
     Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum 
     Castra locat, paruumque leui struit aggere uallum. 
     Mira loquar, sed uera tamen: non menia crebris 
280  Turribus et ualido circum firmata paratu, 
     Militis aut ardor sua fata extrema uidentis, 
     Custodumque acies et propugnacula mille 
     Ac turbanda procul ferientes castra baliste 
     Scandentem muros perque omnia tela ruentem 
285  Sustinuere ducem. Breuior non contigit ullis 
     Menibus obsidio, siquidem primordia bello 
     Vna dies finemque dedit. Non tecta relinquunt 
     Ocius imbelles Iouis instimulante columbe 
     Armigero, aut pauidi uenientem ad lustra leonem 
290  Diffugiunt lepores. Subito custodia porte 
     Deseritur; pauci ualide se menibus arcis 
     Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem 
     Sternuntur. Vario complentur cunta fragore, 
     Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum: 
295  Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris 
     Litore tempestas nostrum casura sub axem, 
     Apparet metuenda procul, mox proxima nubes 
     Decidit et mixtis descendunt flumina saxis; 
     Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat, 
300  Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens 
     Turbati agricole fugiunt, ingensque superne 
     Terror agit miseros; pereunt armenta furentis 
     Fluminis obiectu: quocumque trementia uoluas 
     Lumina, terrifici disiectis nubibus ignes 
305  Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam 
     Possis iter, nec stare queas: hinc luctus et horror 
     Lugubresque procul resonant per nubila uoces. 
     Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara 
     Signa ducis manifesta noui, uir quantus in armis 
310  Et quantus post bella foret. Namque arma mouente 
     Milite ab aduerso non Mars uiolentior urget 
     Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro 
     Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa, 
     Hostis ubi ad ueniam proiectis concidit armis, 
315  Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit 
     Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat 
     Nubila pacifico despectans Iupiter ore, 
     Continuoque silent uenti fugiuntque procelle 
     Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra, 
320  Et mundo sua forma redit. Iam uictor ad arcem 
     Tranquillus uoluebat iter, Romanaque celsis 
     Turribus affigi uictricia signa iubebat. 
     Post hec sacra deis meritasque rependere grates 
     Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos 
325  Lataque deuoti feriebat pectora tauri, 
     Compellans ad sacra Iouem Frigiosque Penates 
     Romuleamque animam cuntosque ex ordine diuos 
     Custodes Latii, quorum Capitolia cure 
     Credita perpetue mundi caput esse merentur. 
330  His actis, grates meritas et debita soluit 
     Premia militibus, uirtus ut alatur honore 
     Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille uetustus 
     Romanis ducibus primo seruatus ab euo, 
     Inualidas tutasque altis cum menibus urbes 
335  Cingeret obsidio, cui primum scandere muros 
     Seu uirtus seu fata darent, proponere dictam 
     Nomine muralem de re ueniente coronam. 
     Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes 
     Erigit immemoresque omnis facit una pericli. 
340  Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens 
     Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis 
     Apprendisse duos manibus uox publica, et ingens 
     Ortus erat castris studio uariante tumultus: 
     Hunc illi, contra illum alii laudare fauentes. 
345  Sic, ubi uulnificis ferientem dentibus aprum 
     Eiectum caueis et opacis sentibus acres 
     Corripuere canes certatim omnesque per artus 
     Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto 
     Spectantum iuuenum: quis primum figere morsus 
350  Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu 
     Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem; 
     Pugna canum fit de meritis uenantibus; una 
     Illi uictores latratum in nubila tollunt. 
     Scipio turbatos cuneos atque arma frementes 
355  Agnoscens ueritusque noui non parua duelli 
     Semina, discordes raptim ad pretoria turmas 
     Conuocat et uerbo surgentes comprimit iras. 
     'Quando' ait 'amborum uirtus tam clara uirorum 
     Eminet ut cuntis longe post terga relictis 
360  Officiat sibi sola quidem, uel debita neutri est 
     Fama, uel ambobus; quod dignius esse putamus; 
     Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore sereno 
     Fatus, et amborum pariter uiridante corona 
     Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira 
365  Concidit. Hunc finem tristes habuere querele: 
     Haud aliter quam cum ualidos in prelia tauros 
     Excitat inuidia et dilecte candor amice: 
     Cornua tentantur truncis, mugitibus aure 
     Complentur; tunc ampla fauent armenta duobus 
370  Et partem fecere boues; si prouidus iras 
     Presensit rabidosque agnouit pastor amores, 
     Tempestiuus adest et blando murmure motus 
     Temperat ac pugiles uictrici fronde coronat 
     Et sua placatos procul inde per arua remittit. 
375  Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens, 
     Feminea audita est gemitu sua menia complens. 
     Hic pius infremuit iuuenis gessitque patronum 
     Ipse pudicitie. Tute committitur arci 
     Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas, 
380  Indigus auxilii populus. Custodia sanctis 
     Est mandata uiris, uetitumque sub ora uenire 
     Femineum uulgus, quod lumina blanda pudori 
     Insultant, castique oculis flos carpitur oris. 
     Id modo premetuens longe captiua relegat 
385  Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta 
     Maiestas! spectate senem iuuenilibus annis. 
     Nam simul etatis stimulos formeque uirentis 
     Blanditias perferre graue est ......... 
     * * * 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT