Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 6

     Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona 
     Vmbra lacus subiit, postquam diuisa triformis 
     Partibus haud equis stetit ingens machina mundi. 
     Obtuitu attonito stabant horrentia circum 
5    Agmina Penarum sparsoque rigentia uillo 
     Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora. 
     Regia uis oculis inerat, pallorque uerendus 
     Et uetus egregia maiestas fronte manebat. 
     Indignata tamen superis irataque Morti 
10   Ibat et exiguo defigens lumina flexu. 
     Iudicis inferni postquam ad pretoria uentum est, 
     "Iniecit sibi seua manum" canentia Minos 
     Ora mouens dixit; "sit carcere clausa secundo, 
     Quem sontes habitant anime, quibus ultima uite 
15   Cura fuit neglecta sue." Rodomantus acerbo 
     Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam 
     Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte 
     Eacus exclamat - siluerunt turbida late 
     Tartara; trans Stigiam uox est audita paludem -: 
20   "Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit. 
     Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris: 
     Huc eat, immerite neque hec iniuria nostra 
     Accedat nunc uoce recens: satis aspera uite 
     Mansit apud superos fortuna et mortis acerbe." 
25   Assensere pari circum clamore fauentes 
     Vmbrarum populi et nigri liuentia regni 
     Concilia. Haud aliter quam cum sententia captum 
     Turpibus addixit laqueis crucibusque uel igni, 
     Mens bona, que non supplicio, sed sorte mouetur 
30   Infami, trepidat; tum, si generosior illi 
     Conditio mortis subito detur, altera frontis 
     Effigies uultusque alius formatur et extra 
     Pectoris apparent lacrimis noua gaudia fusis; 
     Letior ipsa quidem positaque decentior ira 
35   Optatos uisura locos regina modestis 
     Passibus ingreditur, iuuenum cui cingit utrumque 
     Turba latus, ueteris repetens quasi somnia uite. 
     Haud procul a ripa Lethei fluminis illa, 
     Que capit expositos inamenaque mittit in antra, 
40   Planities obscura iacet, que collibus atris 
     Cingitur. Hic latis eterna silentia campis 
     Mirteaque umbriferos uetus ambit silua recessus. 
     Non hic armorum strepitus studiumue frementum 
     Cornipedum, non cura canum pecudumque boumque, 
45   Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu, 
     Et macies odiumque sui, pallorque ruborque 
     Et malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique, 
     Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque, 
     Et risus breuis et ficto periuria uultu 
50   Crebraque sub raris habitant mendacia ueris. 
     Illa per angustas fauces ingressa, sub ipso 
     Limine claustrorum laqueo sua colla prementem 
     Cernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu. 
     At procul ingenti latitabat Mirra pudore 
55   Frondibus ora tegens. Iterum spoliator Auerni 
     Orpheus Euridicen frustra reuocare parabat. 
     Maximus extremo nemorum uagus ibat Achilles 
     Pallidaque immiti signabat gramina passu. 
     Aduersa regione Paris ceu nota timeret 
60   Arma hostis gressu tacito properabat. At illum 
     Tristior Oenone a tergo et lacrimosa uocabat; 
     Ipse alio tendebat iter. Tum regia uirgo 
     Et mundo matrona nocens, tot causa dolorum, 
     Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campis 
65   Errabant; mediaque duos in ualle uideres 
     Soliuagos lateri herentes alternaque collo 
     Brachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!" 
     Suspirans inquit; placuit seruatus Auerno 
     Dulcis amor: tantum nullis inuiderat umbris; 
70   Nusquam adeo cari meminit deserta mariti. 
     Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annis 
     Lassandus uite uenturus ad ultima, longe est, 
     Heroumque greges diuersaque claustra tenebit. 
     Postquam Fama fere uolitans prenuntia mortis 
75   In uulgus effusa ruit, tunc una per omnes 
     It pietas: tote lacrimis maduere cohortes. 
     Hunc sors regine, mouet hunc iniuria regis, 
     Qui scelera accumulans maiori crimine crimen 
     Diluit; hunc ingens duro constantia leto 
80   Feminea et nulli non admiranda uirorum. 
     Scipio permetuens iuuenis ne forsitan ardens, 
     Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in se 
     Consulat asperius quicquam, pro tempore blandis 
     Mitigat alloquiis castigatumque modeste 
85   Temperat et curis cupit exonerare malignis. 
     Proxima sic dubii medicus discrimina morbi 
     Agnoscens, egrum placido sermone moratur 
     Ac monet et proprii immemorem uelit esse pericli. 
     Altera nox fessum curis uigilemque sopore 
90   Reddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat, 
     Candida iamque dies pelago ueniebat ab Indo; 
     Iam uolucrum dulces ullo sine fine querele 
     Audiri et nocturna silentia rumpere Progne. 
     Surgit et effusas iusso precone cateruas 
95   Congregat ac medio sublimis ab agmine fatur: 
     "Romani proceres felicia castra secuti, 
     Victores, quos Hesperie tot pressa per annos 
     Terra tulit, quos innumeris nunc Africa sentit 
     Cladibus, extremis iam iam sensura ruinis, 
100  Intentas adhibete aures et corda precanti 
     Prona duci. Me uera quidem et comperta profari, 
     Testis ab excelso prospectans Iupiter esto. 
     Gloria tam longi numquam michi uana laboris 
     Causa nec imperii fuerit damnosa libido, 
105  Sed patrie pregrandis amor, qui nostra uadosis 
     Sirtibus Occeanoque alternat castra frementi: 
     Hoc duce Ripheas nudus transire per Alpes 
     Non uerear, gelidum cum bruma reduxerit annum, 
     Estiui medio armatus nec in ore Leonis 
110  Ethiopum penetrare latus sitientiaque arua. 
     Nam michi uel dubii certa est uictoria Martis, 
     Vel mors leta quidem; patrie mea uita salusque, 
     Non michi debetur: pia debita perdere soluens 
     Nil uideor. Nunc ista tamen quo tendere pergant 
115  Expediam breuibus. Vos me per cunta secuti 
     Aspera, supremo mentes aptate labori. 
     Finis adest summumque decus. Michi menia circum 
     Cingere propositum et seue Carthaginis urbem. 
     Aut redit is cui cunta uni sua uulnera seruat 
120  Perfida gens nostre tantum aduersata saluti: 
     Tum Latio interrupta quies nobisque perennis 
     Fama uenit belli fato querenda supremi. 
     Aut manet et uictum cuntatio sola fatetur, 
     Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum 
125  Supplitium: cesos purgabis sanguine ciues. 
     Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt 
     Italie: nobis animos tam iusta negabit 
     Vltio? Quin etiam, quod uel meminisse molestum est, 
     Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaci 
130  Cominus ille fremens uix lumine uiderit uno: 
     Nos muros spectare suos que causa uetabit? 
     Non michi si campis ueniat Mars ille secundus 
     Penorum armatus Stigiaque reuersus ab unda, 
     Quatuor atque truces quos pauit in arma leones 
135  Alterno cingant latus ordine, pectora contra 
     Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites, 
     Vestra monet uirtus. At nunc pater inclitus umbris 
     Occubat infernis, natorumque omnis ad unum 
     Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos 
140  Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes 
     Quid nisi serus honos et nostre gloria dextre est? 
     Sit uixisse diu finis sibi fructus honesti! 
     Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes 
     Prelia et aduersa Romanos cuspide fixos. 
145  Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctor 
     Scipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen. 
     Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis, 
     Vltores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum, 
     Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigent 
150  Equora, nec toto descendens Iupiter igne, 
     Non ferus infesto concurrens numine Mauors -, 
     Accede et nostris animum sermonibus offer. 
     Magna tibi hoc bello uirtus, multusque deorum 
     Est fauor, agnosco: nunc urbis munera nostre, 
155  Munera pro meritis, fateor, tibi parua, sed arram 
     Maiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementem 
     Cornipedem letum phaleris auroque superbum? 
     Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus. 
     Cetera quin etiam que circumferre triumphis 
160  Romani statuere duces: ut iaspide crebra 
     Texta corona micat! rutilo riget integer auro 
     En crather: quantoque manum grauis implicat orbe! 
     En habitus, sacra quo nil conspectius urbe 
     Noueris. Ipse animis pridem Romana quid esset 
165  Virtus, mortales inter, te nosse fateris: 
     Quod nescire potes, nulli tam clara solemus 
     Externo prestare uiro; tibi nostra sed uni 
     Arma habitum titulos nomenque decusque libenti 
     Mente damus, te participem sociumque licebit 
170  Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit 
     Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu 
     Semper erit nostro; ciuis monimenta tenebis 
     Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum 
     Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli, 
175  Hanc auro gemmisque grauem gestare coronam 
     Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem 
     Maturabis iter. Pelago stat classis aperto 
     Et placidum spirante fretum substernitur Austro. 
     At uos, o socii certaminis atque laborum, 
180  Emeritas laudes et premia digna feretis, 
     Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes 
     Leta uidens curru, cum circumfusa fauentum 
     Milia, uictorum plausum fremitumque iocosque 
     Maxima septeno spectabit uertice Roma. 
185  Quem michi fata diem numquam mentita propinquum 
     Promittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnus 
     Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum. 
     Ante omnes meritas grates expendere certant 
     Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi 
190  Abstulit antiquas aliamque in uiscera curam 
     Intulit, ut regni posset protendere fines 
     Pauperis, hostilesque suis adiungere terras; 
     Quod sperare quidem sors illius atque potentis 
     Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps 
195  Aspiciens uolucrem subito discedere paruam 
     Conqueritur, mouet exigui spes perdita lucri, 
     Maior inopina mox et generosior ales 
     Parte poli tensis si forsitan aduolet alis, 
     Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuri 
200  Preteriti meminisse uetat; sic prima secunde 
     Cura parum solido sub pectore cessit amantis. 
     Victor amoris amorque libidine uicta libido est. 
     Proxima nox alia transiuit ymagine somni: 
     Non habitus, non incessus, non uultus amice 
205  Ante oculos, non uox iterum exaudita gementis; 
     At solium atque urbes, at fortibus oppida muris 
     Fluminaque et montes lati confinia regni. 
     Iam rubicunda uagos Eoo litore currus 
     Aptabat uentura dies, Auroraque noctis 
210  Candida pellebat tenebras, cum buccina classem 
     Excitat et uento tenduntur uela secundo. 
     Litore iam toto stabat Romana iuuentus 
     Digressu uisura suos. Hic uerba parenti, 
     Hic fratri perferre iubet, iubet ille sorori 
215  Hic sociis, multumque rogat: confusus in altum 
     Clamor it et uarie resonant per inania uoces. 
     Lelius in medio conspectus amica salutat 
     Equora; tum ducibus commendat carbasa uentis, 
     Atque alacres leto respondent murmure naute. 
220  At mestus mediaque Siphax de puppe reflectens 
     Lumina supremum patriam uisura locosque 
     In quibus altus erat, tacitus lacrimosa mouebat. 
     Postquam claustra dolor uocisque repagula feruens 
     Euicit, talem diffudit ad astra querelam: 
225  "Heu tellus aduersa deis, heu sidere tristi 
     Pressa diu tellus! quam nostris attulit aruis 
     Femina Sidonio fugiens a litore pestem! 
     Pectoribus nostris animos quos intulit illa 
     Exul inops mulier metuens atque icta recenti 
230  Vulnere! nempe auidos bellorum et sanguinis atri. 
     Tutius ut fuerat regnum tenuisse uetustum 
     Et pacem seruasse suam! lato equore gentes 
     Discreuit Natura duas aduersaque fixit 
     Litora; nos mortem mediis quesiuimus undis. 
235  Quid uisum est nostris elementa irrumpere damnis 
     Et uento pelagoque manus inferre tumenti? 
     Sat nostro precisa nocens a corpore tellus 
     Hispana et calidis fumans Trinacria uenis, 
     Quid michi nunc uobisque fuit? Sardinia flatu 
240  Pessima pestifero melius latuisse marinis 
     Eternum potuisset aquis, quo signa furentes 
     Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto. 
     Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam, 
     Africa, nec patrii tangent hec lumina colles. 
245  Litus ad inuisum ferimur. Locus ille sepulcri. 
     Quis putet? extremis genitum sub finibus orbis 
     Itala terra teget. Mediis at uita procellis 
     Irrequieta fuit: sic tristes litia Parce 
     Distribuere michi, sic dii statuere superni. 
250  Hi tibi, qui uires animumque dedere superbum 
     Omnia miscentem, meritas dent soluere penas, 
     Hanibal, ingentes quoniam michi causa ruine es 
     Et patrie natus misere tu causa supremi 
     Prima mali. Patrias utinam iuratus ad aras 
255  Fulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, ille 
     Ille tibi feriendus erat. Nam uindice flamma 
     Quid iuuat innocuas quercus et saxa ferire? 
     Heu puer infelix patrie cuntisque tibique! 
     Tuque deis inuise parens, qui dira tulisti 
260  Semina bellorum, natis caruisse nefandis 
     Quanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbras 
     Iuisti, tantos uetitus spectare furores. 
     Non licuit cupido mundi satiare cruore 
     Lumina, non gladios; at post scelerata propago 
265  Hunc fudit, seuo inferias missura parenti. 
     Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum, 
     Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque, 
     Qui freta, qui fluuios, qui terras sanguine turpas! 
     Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presens 
270  Cernere supplicia: at Manes penetrare uidebo 
     Agmine cesorum et Furiarum turbine septum. 
     At, coniunx infida, uirum que linquere frustra 
     Niteris et nostris insultas cladibus, imos 
     Ad Manes inuita preis, solamque uidere 
275  Te potero et uultus iterum spectare pudendos. 
     Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt, 
     Immemor ille tui turpissimus errat adulter." 
     Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora. 
     Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antro 
280  Terruit Eolio, non monstra uagantia ponto, 
     Deuotum mortisque auidum, gelidumque cadauer 
     Litoribus Libicis transuerso turbine reddi 
     Optantem tacite, tempestatesque uocantem. 
     Inuidus haud aliter tenuis regnator agelli, 
285  Annua cui messis periit spes, optat iniquum 
     Ver aliis imbresque feros et grandine mixtos 
     Arboribus frugibusque graues incumbere uentos. 
     Interea Scipio curarum parte leuatus 
     Carpit iter tumulumque habili munimine cingit, 
290  Quem Tuneta uocant, turresque ibi suggerit altas, 
     Menia precipiti circumdans lignea uallo. 
     Iamque in conspectu Carthaginis ampla repente 
     Castra locat: late fugientibus arua colonis 
     Vastantur; trepidant subita formidine ciues 
295  Obsessi: solamque uiam superesse salutis 
     Absentem reuocare ducem clamore fatentur. 
     Legatos igitur raptim, qui publica fando 
     Fata ferant, mittunt, reuocentque ad prelia tandem 
     Vltima et extremos patrie sub morte dolores; 
300  Ast alii in Ligurum uallem properante iubentur 
     Classe uehi atque illis Magonem auertere terris: 
     Ni redeant, patrie summas instare ruinas. 
     Ille quidem, quamuis animum grauis ira cruentum 
     Angeret, aduerso quoniam tamen aspera Marte 
305  Vulnera passus erat, metuens inimica supremis 
     Arma malis, statuit patrie parere uocanti. 
     Interea, blandis traherent qui tempora uerbis, 
     Ter denos oratores in castra senatu 
     Penorum ex omni lectos ac ficta loquentes 
310  Romano misere duci: quorum unus ab alto 
     Pectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis: 
     "Summe ducum, cui cunta parem per secula nullum 
     Mundus habet prima numerans ab origine retro, 
     Visceribus patriis que publica uulnera seue 
315  Paucorum fecere manus rabiesque nocentum, 
     Aspice placatus tandem et miserere, precamur. 
     Afflictis liceat per te sperare salutem, 
     Quam ciues rapuere feri. Si parcere pulcra est 
     Vltio, si imperium nobis auxisse receptis 
320  Romanum, quam tantam urbem extinxisse repulsis 
     Vtilius, si uictores meminisse uetuste 
     Prestat amicitie, quam uos presentia tantum 
     Atque iras pensare nouas, ignoscite uictis, 
     Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris. 
325  Occidimus: prestate manus, hostemque iacentem 
     Erigite, et nostro sic insultate pudori: 
     Optima uincendi species, quando hostis amicus 
     Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari, 
     Nomen amicitie quoniam fortuna silere 
330  Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem 
     Et ueniam petiisse reos. Per sacra Tonantis, 
     Per uestros, Romane, deos, ignosce paratis 
     Supplicium penamque pati. Non nostra negarim 
     Crimina; sed uerum liceat, dux sancte, fateri 
335  Te coram: nostro uiolentus prefuit auctor 
     Hanibal errori nostrasque cupidine summi 
     Imperii pauit furias, et uelle coegit 
     Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est 
     Vt pereat scelerumque ruat cum pondere tandem. 
340  Sic illum sua fata uocant: tu nostra benignus 
     Respice. Si ciuem crudelem sensimus hostem, 
     Tu ciuis pius esse uelis, qui diceris hostis." 
     Dixit et ante pedes iacuit uictoris. At ille 
     Erigit et uultu respondet pauca seuero: 
345  "Non pacis tractator ego, sed uictor et ultor 
     Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras. 
     Quam michi spem Fortuna ferat, uictoria quam sit 
     Prona michi notum est. Sed me tamen ultima uestri 
     Fata mouent: animum nequeo posuisse benignum. 
350  Mundus ut agnoscat sic nos pia bella mouere, 
     Vt nostro sit pacis amor sub pectore semper, 
     Parcimus indignis. Has pacis figite leges 
     Mentibus, et seruare fidem condiscite tantis 
     Cladibus edocti, superosque et sancta uereri 
355  Federa. Bis denas non ultra litore naues 
     In patrios seruate usus; non bella mouendi 
     Ius uobis Populi iniussu; sint prelia nostri 
     Arbitrii; uestro tellus Hispana subesse 
     Desinat imperio, uestrisue quiescat ab armis. 
360  Insula nulla, freto quod nos inter iacet et uos, 
     Non, procul a Libico, uiuat sibi libera, Marte; 
     Vincula captiuis turpesque auferte cathenas 
     Victorum pedibus; stet uobis transfuga nullus, 
     Nullus in Italia Penorum exercitus ultra 
365  Permaneat, uestrosque duces remeare iubete. 
     Sique trium spatio pax, consultando dierum 
     Quos damus, accepta est, legatos mittite Romam: 
     Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus. 
     Si minus, at saltem paucis siluisse diebus, 
370  Tres liceat noctes per me duxisse quietas." 
     Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus addit 
     Ingentes cumulos atque eris grande tributum. 
     Illi autem, ueluti pacis iam nulla molesta 
     Conditio foret ac fractis spes nulla sub armis, 
375  Omnia suscipiunt leti populoque reportant; 
     Isque fremens ficto confirmat pectore pacem. 
     Haud secus ancipiti periurus nauita mortem 
     Tempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est, 
     Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentem 
380  Neptunum ter uoce ciet Thetidisque marine 
     Numen et iratum compellat Nerea ponto: 
     Dona dabit templis, omnem feret ille laborem. 
     Si redeat tranquilla dies portusque uideri 
     Cominus incipiat, sensim mens perfida tuto 
385  Atque inconsulti subeant obliuia uoti. 
     Sic stimulante metu deludunt tempora Peni 
     Pollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens. 
     Illum tunc uario curarum turbine fessum 
     Vltimus Italie Brutiorum in monte tenebat 
390  Angulus et ludos Fortune et monstra notantem. 
     Hunc adeunt iussi, fandique peritior unus 
     Sic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi, 
     O patrie iam sola salus, miserere tuorum, 
     Quos fera terribili uexat Fortuna tumultu. 
395  Prospice pendentem mutata fronte ruinam 
     Fatorum ......... 
     Iam tua suppositis arderent menia flammis, 
     Ni procul absentis prodesset ciuibus ingens 
     Fama tui: uereorque, miser! ne dum equore lato 
400  Huc ferimur, patriis errent incendia tectis. 
     Namque sub extremum subitosque minantia casus 
     Liquimus. Imperio atque urbi succurre trementi, 
     Que reuocat fidumque sibi trans equora nomen 
     Inuocat ore pio. Tu uel te redde precanti, 
405  Vel causam te te nostre fateare ruine. 
     Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt, 
     Litoribus reducem frater super equora classem 
     Alligat. At frustra fratrum modo turba paterque 
     Martius ethereas rediens inuictus ad auras 
410  Auxilium ferat afflictis. Non ira deorum 
     Tam lenis, aut tali nent stamina pollice dure 
     Parcarum nunc nostra manus. Tibi credita soli 
     Vita salus decus et miseri sunt omnia regni." 
     Dixit et inuicte lacrimans dedit oscula dextre. 
415  Ille perorantem querulo cum murmure semper 
     Audierat frendensque manus compresserat et se 
     Torserat, haud aliter quam carmina noxia serpens 
     Et magicum murmur cursumque uetantia uerba 
     Quando audit, rauco uiolentus sibilat ore 
420  Et sese in nodos sinuoso corpore uersat. 
     Sepe manu frontem percusserat udaque celo 
     Sepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerum 
     Conscia tam multarum, oculo conspexerat atro. 
     Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olim 
425  Agnoui generisque mei, fraternaque ceruix 
     Admonuit quid seua michi Fortuna parasset. 
     Nunc tamen ante oculos iam fata nouissima nostre 
     Vrbis et obscenas uideor spectare ruinas. 
     Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et te 
430  Et me et tot nostros Latia de gente triumphos 
     Perdidit? at tacite multos iam sensimus hostes. 
     Nam reuocare fuit, quotiens stipendia mitti 
     Est uetitum, bello exhaustas quotiensque cohortes 
     Impleri. Ast odium nunc eminet, atque in aperto 
435  Res agitur: retrahunt, et me parere necesse est. 
     Parebo inuitus. Sibi non hinc arroget hostis 
     Externus. Non me, totiens pessundata, uincis, 
     Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus. 
     Me ciues uicere mei, Latioque meorum 
440  Inuidia atque dolus pellunt, non Martia uirtus: 
     Nec modo inhoneste poterit tam maximus ille 
     Insultare fuge Scipio, quam perfidus Hanno 
     Consiliumque secuta suum plebs ceca senatus. 
     Ille meas inuisus opes famamque domumque 
445  Vertere non aliter poterat quam publica nostris 
     Damna simul miscens: populi me mole ruentis 
     Opprimet atque una conuoluet cunta ruina, 
     Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor." 
     Talia feruebat rabidus nimioque dolore 
450  Insanus, ceu lesus aper, cui spumea mento 
     Fex riget et duro horrentes stant pectore sete. 
     Italie procul extremo sedet, inclita quondam, 
     Vrbs Crotho: pauper claro cognomine portus, 
     Matutina uidens redeuntis lumina Phebi. 
455  Picturis hic egregiis ditissima templa 
     Iunonis fuerant, Graia que nobilis arte 
     Zeusis adornarat, nimia dederatque per orbem 
     Religione coli. Nitidas hinc quinque seuere 
     Stabat ymago dee nudasque imitata puellas 
460  Et forme decerptus honos, quam corpore in ullo 
     Se reperire simul quia desperauerat autor, 
     Abstulit a multis speciemque redegit in unam. 
     Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portu 
     Punica classis erat, quoniam uariantia fata 
465  Militie tantus fortunarumque magister 
     Viderat ante diu steteratque paratus ad omnes 
     Euentus. Igitur raptis legionibus huc se 
     Contulit iratus mundo superisque sibique; 
     Italico nec adhuc mens exatiata cruore 
470  Seua uiri ad manes suprema piacula mittit. 
     Heu miseranda acies miserorum et magna uirorum, 
     Quo tua te fortuna tulit! formidine postquam 
     Frustra animos tentasse uidet, si castra cruenta 
     Forte sequi et profugam uellent conscendere classem, 
475  Seuus inhumana confestim excanduit ira 
     Longeuamque senum, teneram iuuenumque cateruam, 
     Tale nichil ueritam, nudam fragilemque et inermem, 
     Que pellente metu tutis successerat aris, 
     Obtruncat: calido complentur sanguine templa, 
480  Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanus 
     Commaculatque sacros postes iurandaque Penis 
     Iunonis simulacra sue uultusque deorum 
     Terrificos: gemitu ingenti domus ampla remugit. 
     Hec sacra contentus diis persoluisse marinis, 
485  Dux ferus et celi contemptor maximus alti, 
     Conscendit puppim uictor funemque cruentum 
     Soluit et Italie flens dulcia deserit arua. 
     Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuque 
     Prospiciens pelago ex alto quatiensque minantis 
490  More caput frontemque plicis maioribus implens, 
     Murmure terribili sic tandem turbidus inquit: 
     "Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma, 
     Quenam uos nostris facilis fortuna repente 
     Faucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorum 
495  Maxime, et in nostros nimis importune labores, 
     Quid michi parta diu momento temporis aufers? 
     Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi, 
     Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub uno 
     Vertere posse die? Cur non Cannensia mecum 
500  Prelia tentabas, si tanta libido nocendi est? 
     Venisses utinam mediis tunc obuius armis 
     Armassetque suo se fulmine dextra Tonantis: 
     Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctum 
     Cuspide densasses in uulnera nostra trisulca: 
505  Hinc succincta Ioui clipeum sua nata dedisset, 
     Palladiaque pater texisset Gorgone pectus 
     Atque utrumque latus stipassent uana deorum 
     Numina; torsisses medio, Mars, puluere currum: 
     Mortibus ipse grauem uacuasses, Phebe, pharetram, 
510  Monstrificumque gerens aduersa per agmina robur 
     Alcides genitorem aruis tutasset in illis! 
     Vicisset fortuna deos ibi nostra Iouemque. 
     O michi care comes, consultor fide Bomilcar, 
     Cannensi cur sancta die tua iussa reliqui? 
515  Cur michi non armis durato interque labores 
     Tantum animi fuerit quantum iuuenilibus annis 
     Scipiade fuit indomito, qui morte sub ipsa 
     Audeat Italie nostros inuadere muros? 
     Victor ego extimui uictas perrumpere portas. 
520  Quis uetuit Romam raptim petiisse cruento 
     Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam? 
     Iupiter ipse dolis, non ui, qui nostra futuri 
     Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota 
     Tempora Fatorum licuisset cernere nube, 
525  Non quicquid celo et pelago terreque deorum est, 
     Non genus omne hominum nostros auertere cursus 
     Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta 
     Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo 
     Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx, 
530  Sed nostre ualuere more. Proh sanguine quanto 
     Vndassent maria et Tirreni litoris estus! 
     Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum 
     Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus 
     Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta 
535  Spectassem uulgique una sub strage cadentis 
     Milia quot, specula longe metuendus ab alta! 
     Quas uoces, quos accentus, que murmura plebis 
     Auribus audissem lirici michi carminis instar! 
     Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis 
540  Menia conspexi armatus latebrisque coegi 
     Tot claros latitare duces. Iam nempe notare 
     Fulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram, 
     Si mens sana foret, poteram. Quid mixta colore 
     Flumina sanguineo referam, tempusque sub unum 
545  Ticinumque uadis tepidum Trebiamque rubentem, 
     Montibus aduersis genitos tractuque uiarum 
     Coniunctos, testes nostrarum in secula rerum, 
     Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor? 
     Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas? 
550  Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatu 
     Gessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingens 
     Nomen erit, Latiis numquam delebile fastis 
     Hanibal. Exiguo restabat summa labore 
     Fama; sed inuidit patrie dux maximus Hanno; 
555  Inuidere dei sontes." Sic tristis abibat 
     Hanibal et quarto linquebat litora lustro, 
     Italie possessa gemens; nec tristior unquam 
     Vel patriam quisquam uel dulces liquit amicos, 
     Quam patriam petit ille suam: sibi nempe uideri 
560  Exul, ab hostili iussus regione reuerti. 
     Mestior has inter curas serasque querelas 
     Subtrahitur sensim terris. Iamque equore currus 
     Phebus anhelantes radians condebat Hibero. 
     Inde uie spatium noxque addita litoris omnem 
565  Abstulit aspectum. Tum dux concussa quieti 
     Membra dedit dubie; certamque obuersus ad Arthon 
     Classis agens curas et sidera nota magister, 
     Solicitat nautas quibus est custodia puppis 
     Magnetis ferrique uias spectare sequacis 
570  Et simul insomnem studio traducere noctem. 
     Litora classifragis linquunt famosa procellis 
     Atque altum tenuisse iuuat. Tum lintea prosper 
     Fert Aquilo et flatu pellit distenta secundo. 
     Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astra 
575  Vndique uicinum fugiebant languida solem, 
     Cum dextra Italice transmisso pollice plante, 
     Hic ubi rauca uetant iterum concurrere colles 
     Equora disiectos, procul exaudita pauorem 
     Scilla rapax nautis atque irrequieta Caribdis 
580  Incutit ancipitem. Sed conscia turba pericli 
     Leua secant maria et Phebi flectuntur ad ortus. 
     Iam prope conspicitur fumosi uerticis Ethna 
     Sulfureis innixa uadis olimque Ciclopum 
     Terra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis. 
585  Iam Syracusanus famoso litore portus 
     Apparet, sulcantque fretum, quo bella gerentes 
     Tam longe a patria, Furiis urgentibus, olim 
     Argolice periere rates. Dux ipse coactus, 
     Menia prospectans casum testata recentem, 
590  Marcelli meminisse sui, cui uicta triumphum 
     Illa dedere, prius diro quam proditus astu 
     Oppeteret. Surgunt longe conuexa Pachyni. 
     Que dum pulsa legit uentis et remige classis, 
     Solque diesque ruunt; uerum - sic Fata iubebant - 
595  Nocte secant fluctus medios ac litora linquunt 
     Trinacrie pelagique uia breuiore feruntur. 
     Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctem 
     Et cecis radiabat aquis. Dux peruigil alta 
     Puppe sedens medius, casus uenturaque uersat 
600  Prelia et euentus dubios finemque latentem. 
     Talia uoluentem de circumstantibus unus 
     Compellat: "Si digna peto, dux maxime, nobis 
     Exoptate diu, que stet sententia rerum 
     Nunc animo tibi, nosse uelim: ne sperne precantem. 
605  Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsa 
     Atque urbis pars una tue. Te fessa tuumque 
     Expectat reditum. Numquid, cum litora tanges 
     Punica, confestim patulo confligere campo 
     Atque manum conferre uoles? An menia primum 
610  Intrabis, patrie spes erecturus in arma? 
     An alia fortasse uia meliora tuenti 
     Consilia apparent? quem nostro Fata labori 
     Impositura modum reris, quemue affore finem?" 
     Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tanto 
615  Consilia expediat? quis det meliora tenere? 
     Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno. 
     Forsitan et dulces muros prius ipse subibo 
     Quam Fatum tentare uelim, uiresque meorum 
     Spesque animosque prius uultusque habitusque uidebo. 
620  Sin autem mediis iuuenis Romanus in aruis 
     Occurrat, pugnare michi sententia fixa est 
     Atque omnem potius successum sponte subire 
     Quem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus ille 
     Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clauum 
625  Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem 
     Mox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit 
     "Neptunumque patrem atque omnia numina supplex 
     Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas 
     Atque omen prohibete malum. Michi multa uidere 
630  Vita dedit longos huc continuata per annos; 
     Nunc tremor inuadit mentem timidumque senectus 
     Efficit. Heu quanto stetimus discrimine contra 
     Hostiles acies tunc, cum Romana pauentem 
     Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ample 
635  Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis 
     Regulus, eximio cui sic Fortuna fauere 
     Blanda uidebatur, nichil ut sperare liceret 
     Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti 
     Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice 
640  Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis 
     Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa 
     Telorum compressa perit - uix iugera campi 
     Quatuor excipiunt immani mole iacentem -. 
     Vix tandem tot uicta malis Fortuna, remoto 
645  Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe 
     Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit 
     Grecia. Magnificos uideor michi cernere uultus 
     Xantippi moresque graues librataque uerba, 
     Te quotiens, Hanibal, uideo, quotiensque loquentem 
650  Audio. Tu uixdum in lucem tunc editus infans. 
     Sed quid cunta sequor? uictores uincere nobis 
     Contigit arte ducis sola, Romanaque castra 
     Romanasque acies Romanaque signa ducemque 
     Fudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas. 
655  Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit, 
     Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opace 
     Inditiis fallor, Xantippum seua sub undis, 
     Et reditum in patriam mentita et perfida classis, 
     Demersit. Videor corpus spectare natantis 
660  Equore tam uasto et uix brachia fessa mouentis. 
     Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum! 
     Quid uoluere sibi? solum qui causa salutis 
     His fuerat, tali unanimes absumere morte! 
     Remigis implebam partes, illumque cadentem 
665  Et uidi et dolui et presagia tristia finxi 
     Ipse michi. Vereor summum narrare dolorem 
     Qui sequitur; sed digna fuit uindicta deorum. 
     Hac equidem paucos post annos forte tenebat 
     Impia classis iter, nec longe a finibus istis 
670  Incidit in classem Latiam: nempe ipse tremendam 
     Nostrorum stragem, totoque incendia ponto, 
     Et uolitare trabes, et mixta cadauera uiuis 
     Corporibus, circumque atro freta tincta cruore, 
     Et uictas puppes remosque et sparsa per undas 
675  Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes, 
     Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum 
     Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum, 
     Prelia Tartareis Hereboque similima uidi. 
     Dii michi non aliter faueant, nisi semper ab undis, 
680  Donec feda fuit strages, fera bella cientem 
     Xantippum releuare oculos atque ora uidebam, 
     Subdentemque faces ratibus flammasque per equor 
     Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem. 
     Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne 
685  Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum 
     Sardinieque latus mediis disterminat undis. 
     Libertas equidem Xantippo uindice nobis 
     Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat! 
     Molliat ille animos: uni satis ultio tanta 
690  Vna sit offense. Sed nunc antiqua recordor, 
     Nam locus admonuit, scelus et uindicta quod isto 
     Contigit in pelago." Sic questus uertitur inde 
     Ad leuam, medioque retro procul equore Malta 
     Ante, sed ad dextram Lilibeia litora feruent, 
695  Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri. 
     Sic longam alterno noctem sermone leuabant, 
     Et ueterum memores, iam tunc uentura timebant. 
     Anxia tum tenui succumbunt tempora somno, 
     Et nouus Eoo consurgens Eurus ab axe 
700  Lintea complebat facili crepitantia pulsu. 
     Lelius hec inter perducto rege reuertens 
     Accelerabat iter; namque illum cara trahebant 
     Iussa ducis profugusque hostis, multumque timebat 
     Ne sine se fortasse dies foret ultima belli 
705  Expectata sibi semper, cum fama repente 
     Incidit, hostiles pacem ueniamque precantes 
     Affore legatos. Igitur reuocante Senatu 
     Lelius ipse domum repetit. Sic dulcia care 
     Limina cum peteret iuuenis malesanus amice, 
710  Si pater aut genitrix retrahat, uestigia flectit 
     Lenta dolens pactamque timens amittere noctem. 
     Fuluius expositos Baiano in litore Romam 
     Perduxit, comitem quem dederat ipse profectis 
     Scipio; sed muros uetitis intrare uetusto 
715  Consilium de more datur. Stat proxima portis 
     Bellone sacrata domus, quo tota Senatus 
     Turba uerenda coit, simul et quos miserat hostis 
     Conueniunt. Hi multa palam quia falsa citatis 
     Asseruere deis, ira grauiore Senatus 
720  Accendere animos; pacemque et fedus auitum 
     Poscentes meruere odium: uiolata negare 
     Publica pacta quidem, causamque inferre malorum 
     Hanibali, cuntosque alios absoluere culpa. 
     Cepit ad hec uarium murmur; tum concitus unus 
725  Ex Patribus: "Quoniam pacem petiistis auitam, 
     Dicite" ait "ueteris fuerint que federa pacis." 
     Omnibus etatis clipeus fuit: illa uetusta; 
     Se iuuenes, neque tot retro meminisse per annos. 
     Punica sic patuit fraus et frustrantia tempus 
730  Verba parum latuere Patres. Excedere templo 
     Iussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes, 
     Principibus queque usa suis, quarum una reuersis 
     Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas, 
     Responsi seruabat onus; dignumque mouebat 
735  Maiestate decus Latia, Liuiusque morandi 
     Autor erat reditus. At contra intacta Metellus 
     Federa Romano, fuerat qui causa petendi, 
     Cunta referre duci, nosset quique omnia solus. 
     Illa sed asperior sententia uisa Leuini 
740  Optima, quae muris pellendos censuit hostes 
     Exploratores ......... 
     Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim 
     Et sine responso. Custodia litus ad usque 
     Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum, 
745  Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint 
     Ingenia, atque artes nati exercere paternas. 
     Fuluius ipse etiam Leliusque in castra iubentur 
     Hec patrie mandata duci non lenta referre: 
     Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur 
750  Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra 
     Destituat ceptumue sinat lentescere bellum. 
     Fecerat interea pacis spes blanda sequestre 
     Vt terris securus iter pelagoque uiator 
     Carperet intrepidique errarent equore naute. 
755  Hac spe igitur Romana ingens a litore classis 
     Arma ferens, homines uacuisque cibaria castris 
     Soluerat et gemino sulcabat cerula cursu. 
     Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo, 
     Flatibus aduersis alias Lilibeus onustas 
760  Miserat. Has pelago tempestas corripit alto 
     Dispergitque uagas scopulisque allidit et undis; 
     Pars pelago submersa perit, pars litus iniquum 
     Victa petit, secura hostis metuensque procelle. 
     Omnia tunc poterat celso de uertice Birse 
765  Cernere fedifragum et promptum ad periuria uulgus. 
     Ergo oritur subitus per menia lata tumultus 
     Inque forum coeunt. Pauci quibus esset honesti 
     Cura fidesque opibus potior potiorque rapinis, 
     Pactorum et totiens uotis precibusque petite 
770  Pacis ab Italia uulgus meminisse iubebant. 
     Ast odiis alii cecaque cupidine prede 
     Flagrantes raptim arma fremunt interque tumultum, 
     Vt solet, a multis melior sententia uicta est. 
     Conscendunt auidi naues. Gisgonius illis 
775  Hasdrubal eligitur sceleris dux, isque repente 
     Egreditur portu sparsasque per equora puppes 
     Desertasque fuga nautarum inuadit: at ille 
     Fluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostis 
     Vincuntur facile; paucas maris abstulit estus 
780  Demersitque alias; plures rapuere nefandi 
     Predones. Medias Octauius ipse procellas 
     Dux secuit classis ter denis puppibus, ac se 
     Remige defesso sub tuto condidit antro 
     Montis Apollinei uento iactatus et estu. 
785  Scipio tam feda concussus ymagine Fraudis, 
     Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborum 
     Contemptrix, nocuam iustis tamen ille querelis 
     Tres oratores oneratos mittit in urbem. 
     Impetus hos uulgi ferus excipit, atraque circum 
790  Tempestas lapidum exoritur: fremit impia turba 
     Intentatque manus, et ni reuerentia summi 
     Forte magistratus interuenisset, in illo 
     Iura die humani generis calcata fuissent 
     Cede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostes 
795  Presidiis fulti exiguis, ad litora pauci 
     Vix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta uideri 
     Puppis ab incursu poterat, iam castra suorum 
     Cernebant, subito cum tres a litore naues 
     Erumpunt ex insidiis. Non partibus equis 
800  Pugna oritur: castris litus Romana relictis 
     Agmina in extremum coeunt, clamore uel armis 
     Succursura suis. At quis succursus in armis? 
     Vnda uetabat iter. Sed enim conspecta suorum 
     Signa dabant animos: tandem Romana sagittis 
805  Missilibus uacuata ratis conuersa maligne 
     Subtrahitur pugne uersis ad litora remis; 
     Ac nisu ualido terris allisa fatiscit 
     Ipsa quidem, sed uectores tellure petita 
     Exposuit, cursus et spem frustrata sequentum. 
810  Sic lupus inuento procul a custodibus agno 
     Irruit et dentes acuit rabiemque famemque; 
     Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem, 
     Insequitur mordetque animis et deuorat auras, 
     Donec ad ignotas caulas et ouilia uentum est; 
815  Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumque 
     Latratus uiridique sedens super aggere pastor. 
     Talia dum Peni peragunt, non leta ferentes 
     Romulea reuehit legatos missus ab urbe 
     Lelius et pauidos Latiis succedere castris 
820  Imperat. Agnouit Scipio, nec terna sub uno 
     Tempore flagitia aut triplex iniuria mitem 
     Excussere animum. Legatos namque benigne 
     Alloquitur: "Quamquam primum sint federa uobis 
     Et superum despecta fides, iusque omne quod usquam est, 
825  Non tamen a nobis modo premia digna feretis 
     Perfidie. Veniet fraudes que uindicet omnes 
     Vna dies. Nil indignum seu moribus in uos 
     Ipse meis faciam, seu maiestate meorum, 
     Nec uestram sequar ipse fidem. Discedite tuti, 
830  Mitius armatos inter sub tempore belli 
     Romanos habiti, quam nos sub pacis amictu 
     Vos inter." ......... 
      Viribus ipse animisque ingens in tempore bellum 
     Feruidus instaurat. Libie status ipse pauentis 
835  Tunc erat; Italia sed iam dux iussus uterque 
     Cesserat, et uaria quamuis regione profectas 
     Equoris, ac patrie fraternas tempore eodem 
     Aduentare acies passim iam Fama ferebat. 
     Iamque Mago Ianue soluens a litore classem 
840  Alite non fausta pelago se saucius alto 
     Crediderat, patriam petiturus tramite recto, 
     Si Fortuna sinat. Sensim turgescere colles 
     Cedriferi - nulli cedens hic saltibus ora - 
     Incipiunt, rareque uirent per litora palme. 
845  Hinc Delphinus adest luco contectus aprico, 
     Obice qui montis uiolentos protinus Austros 
     Reicit, immotaque silens statione quiescit. 
     Parte alia sinuosa patent conuexa Siestri. 
     Hinc solis uineta oculo lustrata benigno 
850  Et Baccho dilecta nimis montemque Rubentem 
     Et iuga prospectant Cornelia, palmite late 
     Inclita mellifluo, quibus haud collesque Falernos 
     Laudatamque licet Meroen cessisse pudebit. 
     Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poete 
855  Illa fuit tellus, iacuit sine carmine sacro, 
     Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equor 
     Insula iam Venerique placens a litore portus 
     Exoritur, contraque sedet fortissimus Erix 
     Ausonius, Sicule retinens cognomina ripe. 
860  Collibus his ipsam perhibent habitare Mineruam 
     Spernentem patrias olei dulcedine Athenas. 
     Exoritur Coruique caput, tumefactaque circum 
     Dissiliunt maria et saxis fremit unda uadosis: 
     Cognitus in medio nautis dorsoque nigranti 
865  Arduus assurgit scopulus, cui proxima rupes 
     Candidior late Phebo feriente refulget. 
     Post in secessu curuo maris ostia Macre 
     Cernuntur rapidi stantisque palatia Lune, 
     Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus. 
870  Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise. 
     Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescunt 
     Etrurieque latus spatioque breuissima Gorgon 
     Iluaque nobilior rigidisque Capraria saxis 
     Insula; tum niueo prediues marmore retro 
875  Linquitur ad leuam Gilium, uicinaque contra 
     Stant iuga de gemino nomen sortita metallo: 
     Plumbeus hic uertex, illa est Argentea rupes. 
     Nec procul Herculei deuexo monte recessus 
     Et Thelamonis opus nautisque infestior equo 
880  Paruus aquis propriis uiolenti gurgitis Vmbro. 
     Dextra sed a tergo uentosi frondea tractus 
     Corsica restabat. Iamque hinc Sardinia longe 
     Tabificos aperit colles, hinc aurea Roma 
     Inque procelloso Tybridis stant litore fauces. 
885  Hic postquam medio iuuenis stetit equore Penus, 
     Vulneris increscens dolor et uicinia dure 
     Mortis agens stimulis ardentibus urget hanelum. 
     Ille uidens propius supremi temporis horam, 
     Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est! 
890  Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentum 
     Precipiti gaudere loco. Status iste procellis 
     Subiacet innumeris et finis ad alta leuatis 
     Est ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum, 
     Spesque hominum fallax et inanis gloria fictis 
895  Illita blanditiis! heu uita incerta labori 
     Dedita perpetuo, semperque heu certa nec umquam 
     Sat mortis prouisa dies! heu sortis inique 
     Natus homo in terris! animalia cunta quiescunt; 
     Irrequietus homo, perque omnes anxius annos 
900  Ad mortem festinat iter. Mors, optima rerum, 
     Tu retegis sola errores, et somnia uite 
     Discutis exacte. Video nunc quanta paraui, 
     Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores, 
     Quos licuit transire michi. Moriturus ad astra 
905  Scandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sint 
     Nostra loco. Latio quid profuit arma potenti, 
     Quid tectis inferre faces? quid federa mundi 
     Turbare atque urbes tristi miscere tumultu? 
     Aurea marmoreis quidue alta palatia muris 
910  Erexisse iuuat, postquam sic sidere leuo 
     In pelago periturus eram? Carissime frater, 
     Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbi 
     Ignarusque mei!" Dixit; tum liber in auras 
     Spiritus egreditur, spatiis unde altior equis 
915  Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem, 
     Ante diem felix abiens, ne summa uideret 
     Excidia et claris quod restat dedecus armis 
     Fraternosque suosque simul patrieque dolores. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT