Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 7

     Nescius extincti iuuenis ferus Hanibal instans 
     Bellum animo et uarios agitans sub pectore casus, 
     Fraternam sperabat opem, iamque affore classem 
     Illius ac dulces cupide sibi fingere uultus, 
5    Fingere colloquia et Latiis quid passus in aruis 
     Audire et proprios fratri narrare labores, 
     Inque sibi infestos ulcisci in tempore ciues, 
     Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter 
     Instruit atque equitum circumdat cornua, semper 
10   Germanum armauit primaque in fronte locauit. 
     Spem quoque non nunquam mens immoderata uetustam 
     Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri 
     Italiamque dedit partem, regemque uocauit; 
     Atque superuacuis ignarus pectora ueri 
15   Implicuit curis. Volucris uelut anxia nido 
     Pabula dum cumulet, memori torquetur amore 
     Assiduoque fremit studio et suspenditur alis, 
     Cui tamen interea generis spem forte malignus 
     Abstulerit natos atque incunabula pastor. 
20   Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro 
     Litore, cum iussus raptim fastigia mali 
     Nauita conscendit, quam classis prenderet oram 
     Visurus; summoque sedens in uertice ligni 
     "Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri; 
25   Huc recto impellens fert uentus tramite proram." 
     Tristior augurio "Clauum rege, carbasa uolue! 
     Flecte uiam cursumque alio melioribus" inquit 
     "Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri 
     Expediunt, ac uersa uadis ad proxima Leptis 
30   Litora solicito peruenit remige classis. 
     Qui status interea Romanis esset in oris 
     Quiue foret Libicis, que spes, qui terror utrimque 
     Volueret alterno fluitantes turbine mentes, 
     Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri 
35   Hanibalis monimenta animis confectaque bella 
     Obuersabantur, tunc spes Romana cadebat 
     Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago 
     Scipiade florensque uiri et spectata iuuentus 
     Ac uirtus infracta malis, Spes pulcra redibat 
40   Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes. 
     Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem 
     Hanibalem fratremque oculis Respublica letis 
     Cerneret, ast alia urgebat precordia cura: 
     Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus 
45   Mandarat studium ne quo molimine possent 
     In Libiam transire hostes, neu terra uel equor 
     Securum prestaret iter. Discrimine nullo 
     Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli 
     Conditio, sed campus erat discriminis alter, 
50   Collectisque domi Penorum uiribus, ingens 
     Casus et excidium metuendum instabat et hora 
     Vltima Romani imperii. Ceu corpus in omne 
     Si longeua fuit scabies abiensque repente 
     Deserat extremamque cutem partesque patentes, 
55   Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger 
     Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus, 
     Horrescit peiora timens, pestemque priorem 
     Optat et in regnum cordis dolet esse coactam: 
     Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto, 
60   Verum alio translatus, idem grauiusque periclum 
     Visceribus superesse monet. Magnumque timendi 
     Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago, 
     Cui longe presaga uiro sapiensque futuri 
     Mens fuerat certoque uelut prudentia uati. 
65   Ille quidem uulgo solitus predicere semper, 
     Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Vrbi 
     Tunc ueros instare metus et flebile tempus: 
     Non ibi ductores pauidos regesque fugaces 
     Venturos acie aduersa, non lecta per agros 
70   Agmina pastorum propere, uerum arma tremendum 
     Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos 
     Expleat annales; plures qui truserit Orco 
     Romuleo ex populo, uidue quam liquerit Vrbi 
     Ast utrumque latus circum belloque geluque 
75   Duratas longaque fame uallare cohortes; 
     Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est 
     Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis 
     Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic 
     Maiestas ualitura duci, nil forma genusque, 
80   Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum. 
     Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa 
     Vaticinatus erat, ueluti suprema minantis 
     Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe, 
     Terrebantque animos. At enim iam parta per agros 
85   Tot uotis optata quies uultusque serenus 
     Ausonie letam merito persoluere plebem 
     Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis 
     Incaluere dies, totidemque onerata coronis 
     Limina cunta deum uiridique comantia lauro. 
90   Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus 
     Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late 
     Scipio uastabat: facibus iam rura uel armis 
     Ditia Romanis ardebant. Vltima secum 
     Prelia dum pensat Penus subitosque ueretur 
95   Congressus, certos statuit premittere contra 
     Qui referant qua sint hostes regione locorum, 
     Quidue agitent: quo fulta situ quoue ordine castra 
     Consistant. Tulit hos leuo Fortuna profectos 
     Tramite; castrorum incautos custodia captos 
100  Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis 
     Imperat ut circumductis per singula monstrent 
     Castrorum armorumque genus uultusque uirorum 
     Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque. 
     Paretur. Sic intrepidi tentoria passim 
105  Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pauorem. 
     Mirantur morem indomitum legesque seueras 
     Militie durasque manus atque apta labori 
     Corpora non glacie nec ui frangenda nec estu, 
     Atque cicatrices aduerso corpore crebras 
110  Ingentesque acres oculos testantiaque altos 
     Ora animos et uerba tonis resonantia miris. 
     Postquam cunta uiris sunt explorata, reuersos 
     Scipio subridens placide uultuque sereno 
     Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid 
115  Iuistis per castra, uiri, nostrosque paratus? 
     Siquid adhuc superest, securi cunta uidete 
     Et uestro narrate duci." Sic ille benigne 
     Hortatus dubios hominemne deumne loquentem 
     Audissent, stupidosque incerta mente reliquit. 
120  Inde uiris sumptus prestatur opimus equisque, 
     Concessi comitesque uie, qui tuta locorum 
     Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros 
     Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam. 
     Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo 
125  Massinissa die peditumque equitumque caterue 
     Ingentes alacri ueniunt in castra fragore. 
     Omnibus ex uisis nil tam perterruit asprum 
     Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas 
     Spes animo uoluentis enim, nec bella pauentis. 
130  Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas 
     Vrgebant, aderatque dies qui nubila sortis 
     Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo 
     Ante ducis mentem aduersi, si flectere possit 
     Consilio, pacisque nouos infundere amores: 
135  Siue illa egregia morum dulcedine tactus, 
     Seu uentura pauens, seu iam longeua laborum 
     Tedia pertesus, seu fraudem inuoluere uerbis 
     Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes. 
     Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem 
140  Colloquiumque petit. Nichil aduersatus; et ambo 
     Castra mouent ex composito, multumque propinquis 
     Consedere locis, facilis congressus ubi illos 
     Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est 
     Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem 
145  Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris: 
     Dulcis aque fontes illic et pabula passim 
     Opportuna uiris et equis. Vix milibus alter 
     Quatuor aduersis ductor distantia castris 
     Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis 
150  Limpha caput tollit camposque irrorat inertes, 
     Neue diu mora tuta foret, sitis ipsa uetabat. 
     In medio tumulus legitur conspectus utrimque 
     Detectusque situ, nequid inter frondea claustra 
     Antraque siluarum fraudisque dolique lateret: 
155  Marcellus terrebat enim et collega peremptus. 
     Hinc illinc armate acies huc gressibus equis 
     Agmine quadrato ueniunt, paribusque remote 
     Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque 
     Cornipede excelso positis concorditer armis; 
160  Pone suus quemque est testisque comesque secutus 
     Vnicus interpres. Tumulo sic cominus ambo 
     Conueniunt, summi siquidem regumque ducumque 
     Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe 
     Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes 
165  Si renouent indigna deis, stentque agmina contra, 
     Fulmine deposito procedat Iupiter ingens 
     Mercuriusque comes; tum pars aduersa Typheum 
     Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat; 
     At longe armati spectent commercia fratres 
170  Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum 
     Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas, 
     Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas; 
     Terra tremat, uibrent ignes et fulguret ether; 
     Motibus haud aliis alioque horrore uidentum 
175  Conuenere pares. Sileant michi cunta priorum 
     Nomina! Non alias nullo consistere campo 
     Maiores Fortuna duos uisisse negabit. 
     Alter ad alterius conspectum hesere uicissim 
     Immoti. Tum multa alto sub corde mouentes, 
180  Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper: 
     Scipio fulminei cernens horrentia circum 
     Ora ducis uultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est 
     Cuius ab armatis legionibus ora timentur, 
     Italie terror, murus Carthaginis arxque, 
185  Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans 
     Fregit inaccessas Alpes callemque niuosum 
     Natura luctante dedit; tot nostra cecidit 
     Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro 
     Sanguine fedauit, campo potuitque patenti 
190  Atque acie iusta magnum superare parentem 
     Meque simul iuuenem; pauide qui limina Rome 
     Non ferro nostrique metu, sed numine certo 
     Presentique deum nimbisque fauentibus urbi 
     Liquit, et erubeo nostram debere salutem 
195  Non animis, non uirtuti, non fortibus armis, 
     Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis." 
     Talia uoluebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est, 
     Hic cuius tenera iam nunc etate remotos 
     Fama polos penetrat; cuius dant credula summis 
200  Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum; 
     Sanguine qui patrio madidum contingere campum 
     Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus 
     Insequitur uictos et nos post prelia tanta 
     Hispana tellure fugat, nostrosque labores 
205  Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus 
     Consilium uertit, cuntisque trementibus idem 
     Constitit immotus. Nullus sua rura tueri 
     Audebat: nostras en iste insultat in arces. 
     Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat 
210  Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta 
     Perdomuitque acie uictumque in uincla coegit. 
     Me quoque deiecit prius hic quam uiderit; et nunc 
     Expulit Italia. Quid multa? uel iste profecto 
     Est michi, uel nullus toto metuendus in orbe." 
215  Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu 
     Voluissent animis, incepta silentia rumpens 
     Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno 
     Sidere damnabant ut tot post bella peracta 
     Totque acies cesas, tot campis milia fusa 
220  Solus ego pacem a uobis petiturus inermis, 
     Fortuna uariante uices, supplexque uenirem, 
     Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat 
     Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens 
     Solamen michi uictor erit, minimumque pudebit 
225  Sub tanto cecidisse uiro. Tibi gloria porro 
     Vltima non fuerit - nisi mens me conscia fallit - 
     Hanibalem, cui de uobis tot larga triumphos 
     Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti 
     Romani cessere duces, tibi cedere soli, 
230  Non acie, non ui, solo sed nomine uictum. 
     Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti 
     Cepta tuo mecum nato claudenda reseruat, 
     Indigner stupeamne magis? Namque ille per arma 
     Dux acer, plenis uictor fortissimus annis, 
235  Ille michi cessit iuueni, uictusque Latinis 
     Finibus est. Contra tu nunc iuuenilibus annis 
     In propria me nempe domo sine uulnere uinces 
     Tempore iam belloque ducem uictricia signa 
     Duratosque animos durataque membra gerentem. 
240  Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis 
     Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis, 
     Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus 
     Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot 
     Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso. 
245  Culpari transacta tamen licet usque loquendo, 
     Mutari uetitum est. Transuerso calle furentes 
     Traxit auaritie rabies. Aliena petebam: 
     Vrgeor in propriis. Spes immoderata fefellit 
     Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper 
250  Fortuna, in magnis alio furit improba uultu. 
     Casibus hec uariis - nisi me quoque fallere dulce est - 
     Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum. 
     Hinc ratione meos moderantem certius actus 
     Cepit pacis amor. Tua sed feruentior etas 
255  Et fortuna diu felix exterret, utrumque 
     Consilio aduersum pacis studiisque quietis. 
     Namque ego commemini medio feruore iuuente 
     Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari - 
     Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse. 
260  Nempe uirens etas et famosissima clari 
     Te uindicta patris, te tot felicia bella 
     Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos 
     Successus Fortuna leuat. Satis omnia noui. 
     Preterea expertus totiens, scio quanta libido est 
265  Vincendi, quantumque decus uictoria. Quando 
     Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc 
     Quis deus hanc uobis, qui non et fallere possit, 
     Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras, 
     Corpora, ferrum, animi uultusque manusque uirorum 
270  Agmine ab aduerso. Simul hic quem cernis inermem, 
     Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe; 
     Nec sonus hic uocis nec pacis inertia uerba. 
     Ergo animos assume nouos neu nomina pacis 
     Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'uictoria'. Sed spes 
275  Anxia uincendi. Pax est pulcerrima rerum. 
     Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia uersa 
     Et quotiens animos presentia prospera tollunt, 
     Ante acres intende oculos circumque retroque, 
     Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitue, 
280  Sed quid ferre potest animo metire sagaci. 
     Nil facies recte, nisi cum spes uenerit illinc, 
     Hinc metus occurrat. Tibi sin uictoria forsan 
     Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis? 
     Victor es et uincis, uixque unum mille triumphis 
285  Adicis. At si forte diu comitata repente 
     Destituant te Fata, ruis pereuntque labores 
     Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis 
     Vnus adest: odium sileat, res firment utrimque 
     Vtile consilium et si nulla pericula terrent, 
290  At retrahat saltem studium te nominis alti. 
     Altius ire nequit: nunc conseruare labora. 
     Magnus enim labor est magne custodia fame. 
     Visne tot egregios actus et tempore tanto 
     Quesitum decus unius committere casus 
295  Arbitrio? uisne una dies tot subruat annos? 
     Fortunam frenare suam finemque secundis 
     Ponere consilium est, nec parua accessio magne 
     Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas, 
     Corrues in preceps. Possem te multa monere; 
300  Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus 
     Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo 
     Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto 
     Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori, 
     Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus 
305  Arma tulit: quanta potuit cum laude reuerti 
     In regnum! Vobis etiam mansisset amicus, 
     Vt reor, illa animi tanta dulcedine, tali 
     Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere, 
     Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima 
310  Corruit. Hic medio si permansisset, abunde 
     Sparserat Epiri celebrem per secula famam: 
     Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe! 
     Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho 
     Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam 
315  Dum ualet, ille uiris inuictus, gloria uulgi 
     Feminei Argolico ruit ingens uictima saxo. 
     Sed quia uestra magis fortasse exempla mouebunt, 
     Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis 
     Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra 
320  Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo 
     Fine decus partum claudens. Aliena renarro 
     Meque libens taceo. Fato iactatus utroque, 
     Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam 
     Inuenis exemplum, Fortuna uolubilis in quo 
325  Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim 
     Illius e gremio, nimium nec fidere blandis. 
     Vin tu illi prestare fidem, que uoluere nunquam 
     Desinit instabilem uiolento turbine rotam? 
     Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos 
330  Quos complexa sinu est, nunquamue attollit et implet 
     Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo 
     Vertere precipiti fuerit meditata ruina? 
     At fuerit suspecta tibi iam federe fracto 
     Punica forte fides. Sed tu desiste uereri: 
335  Tempus pacis adest. Et uos, nisi falsa relatu 
     Audiui, pactum fedus spreuistis, auorum 
     Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum 
     Esse uideretur. Nos si Fortuna maligne 
     Strauit humi, reris forsan cecidisse decoris 
340  Omne simul studium? Non sic nos numina leuo 
     Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque 
     Publica fata uelim et patrios committere casus. 
     Nunc autem de pace agitur tractantibus illis 
     Quorum primus honos pacis bellique futurus 
345  Et labor aut requies. Equidem, quia bella mouendi 
     Auctor eram, donec uetuerunt Fata, tetendi 
     Vt faustus foret euentus. Sic federa certe 
     Consilio firmata meo pacemque tuebor: 
     Que nobis inhonesta quidem; sed uelle necesse est. 
350  At uobis speciosa uenit. Sit dicere quamquam 
     Victorum pacis leges penamque iubere, 
     Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam 
     Ore uelim proprio, nostris erroribus equam. 
     Hesperie tractus atque arua nouissima mundi 
355  Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis 
     Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo 
     Vestra sit. hinc alia ex aliis conquirite regna, 
     Ite per extremos axes atque inuia ferro 
     Pandite fulmineo, reges calcate superbos, 
360  Vestra sub occasu uictricia signa ferantur 
     In Boream et solis tandem uoluantur ad ortus. 
     Nos autem Libicis arctati finibus, inde 
     Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes 
     Imperia et multum terraque marique timendos 
365  Cernamus, superis postquam Fatoque potenti 
     Id placitum." Tantum ille graui sermone profatus 
     Subticuit; contra Scipio cui talia reddit: 
     "Certus eram quecumque michi promissa fuissent, 
     Aduentu turbanda tuo, nec federa Penos 
370  Iusue hominum uel sacra deum seruare paratos, 
     Ni cogente metu. Prius hic grauis astra uolatu 
     Scandet equus, prius hic solidus per inania collis 
     Ascendet, celumque cauo subsidet Auerno, 
     Quam uobis sit amica Fides. Sed iusta deorum 
375  Vltio persequitur sontes, stirpemque profanam 
     Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces 
     Preuenit interdum. Scelerum spectator ab alto 
     Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula uana est, 
     Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente 
380  Litora pulsarunt absorptis classibus unde! 
     Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt! 
     Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes! 
     Quot tabo undantes estu iactante carine! 
     Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes! 
385  Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus 
     Egatis abrasit non multum annosa uetustas? 
     Bis prius aduersum nos arma nefanda tulistis, 
     Nosque lacessiti semper, sociisque fauentes 
     Id meritis, contra stetimus certare coacti. 
390  Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit; 
     Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum 
     Seuitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque; 
     Sera nimis miseris quoniam Romana fuerunt 
     Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est. 
395  At Deus ille, Deus quem uos contemnitis, equas 
     Exegit penas meritis, bellique prioris 
     Exitus ille fuit, quem uos sensistis, et idem 
     Huius erit, nisi iusta Deum uindicta fatigat. 
     Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur, 
400  Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor, 
     Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo: 
     Si tibi cura manet, ne pax tua ciuibus obsit, 
     Et michi, perfidie ne premia forte reportent, 
     Est animus. Quid enim? nunc uos et federa et omnem 
405  Spem pacis uiolasse parum est; nunc federa rursus 
     Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit 
     Conditione pari, petitis leuiore secundam: 
     Nec pudet! et quantis sese Fortuna reuoluat 
     Casibus admoneor, quam sit uia lubrica magne 
410  Fortune; iubeor reges meminisse ducesque 
     Quos mutata gradu subito deiecit ab alto; 
     Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis 
     Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis 
     Supplitia et longos scelerum superesse dolores; 
415  Hic famam restare bonis eternaque celo 
     Premia. Visne aliud docilem, uir docte, monere? 
     Casibus expositum scio me; teque armipotentem 
     Egregiumque ducem fateor: desiste minari. 
     Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis 
420  Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis 
     Rebus in humanis. At nulla potentia summo 
     Est equanda Deo. Solet hic pia bella fouentes 
     Auxilio firmare suo. At ne forte moremur 
     Hunc totum per uerba diem, si federa uobis 
425  Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris 
     Legatisque illata aliqua purgatur, habetis 
     Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens 
     Munus habes pacem. Quonam fortuna reuersa est 
     Vestra uides. Si dum Latio tua fama tonabat 
430  Tempestate graui bellorum, mitior hostis 
     Optasses eadem precibus, tunc forte superbum 
     Non prestare fuit. Nunc cum prope uictus et omni 
     Pulsus ab Italia metuensque et uelle subactus 
     Pacem ores, poterat recta cum fronte negari. 
435  Et tamen, ut mundus uideat non aspera nobis 
     Deiecisse animos, non tollere prospera bella, 
     Fortunaue pares habitus consistere in omni, 
     Posteritasque notet non nos dulcedine prede 
     Prelia, non odiis, sed pacis amore mouere, 
440  Pax dabitur, fuerit uobis si pura uoluntas. 
     Sed quid uana refers? Hac est Hispania dextra, 
     Si nescis, multoque michi iam parta cruore. 
     Cetera nostra uides. Stulta est iactantia dantis 
     Quod retinere nequit. De nostro munera fingis. 
445  Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro 
     Adice, si quid habes. Quod si nimis illa uidentur 
     Importuna animis, gladios atque arma parate, 
     Indociles tolerare togam pacemque perosi." 
     Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta. 
450  His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam 
     Obnixi tenuere diu grauibusque tumentes 
     Impleuere animos odiis nisuque maligno, 
     Digressu tacito referunt uestigia tauri, 
     Vt grauius toto coeant cum pondere rursus, 
455  Mugituque fero complent nemus omne frementes - 
     Circumstant reducesque acuunt in bella iuuence 
     Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore 
     Spiritus, et talis tumido sub pectore feruor. 
     Postquam ad uicinas ambo rediere cohortes, 
460  Arma animosque parent in bella nouissima tandem 
     Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu. 
     Tum uero urgentes stimulos uirtutis et estus 
     Irarumque faces grauiterque minantia uerba 
     Flammantesque oculos ardentiaque ora uideres: 
465  Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam 
     Forte ex composito late distantibus aruis 
     Discedunt gemini agricole; dispersus in agros 
     Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic, 
     Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque. 
470  Vt uero in castra est reditum, clamore fauenti, 
     Qualis apum strepitus regem circumstat ouantem, 
     Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi 
     Funditur inquirens certatim singula uulgus. 
     Vnus in amborum castris discurrere sermo: 
475  Supremum uenisse diem, nec premia belli 
     Qualia preteritis soleant spectare periclis, 
     Nec penas instare pares. Victoribus orbem 
     Terrarum imperiumque sequens per cunta patere 
     Secula; tum uictis extremos affore casus: 
480  Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti 
     Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente 
     Amplius immensam nequeat differre ruinam; 
     Romanis non esse fuge, non collis amici 
     Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum, 
485  Alarum celique fugam restare patentis. 
     Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc, 
     Imperiumque ducum, uario permixta fragore 
     Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam, 
     Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas; 
490  Induit hic galeam capiti cristasque trementes 
     Excolit, hic blando permulcens murmure fortem 
     Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recuruus 
     Ferratos aptare pedes unguemque cauatum 
     Verberat ac crebris tinnitibus inde fauillas 
495  Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis 
     Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri 
     Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit; 
     Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque 
     Armat et aurata prefulget ymagine poples. 
500   Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis 
     Viribus aggredior, si uos ab origine semper 
     Dilexi coluique libens, si rite uocaui, 
     Hic prebete animos totoque Elicone fauete. 
     Auia Castalie sitiens conuexa pererro; 
505  Vrget amor fameque trahit spes blanda decore. 
     Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu 
     Cesserat et celso radiabant sidera celo. 
     Inclita magnificis opibus cultuque uerendo 
     Ethereas matrona uirens perlabitur auras. 
510  Stat capiti diadema sacro turritaque frontis 
     Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos 
     Et trepido festina gradu. Cui feruida contra 
     Multa minax mulier medioque perustior axe 
     Ac succincta sinus pauloque annosior ibat. 
515  Illa quoque sceptrum et regni uiolenta gerebat 
     Signa, deos hominesque omnes regemque deorum 
     Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant, 
     Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum 
     Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat, 
520  Vtraque celestes pariter tempusque sub unum est 
     Introgressa fores. Illas mirantur euntes 
     Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus. 
     Vt summo solio coram stetit, altera raptim 
     Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum 
525  Hospita et eternum Fato statuente futura, 
     Tentor ab Italia: nec tot sua uulnera prosunt, 
     Nec quod, siqua fides gladiis, letale putaui, 
     Cannarum memoranda dies. O fata deorum 
     Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas, 
530  Et celo non ficta loqui. Natura benigne 
     Mecum egit, fateor: superi inuidistis acerbi. 
     Equoris immensi pulcerrima litora clemens 
     Illa michi circum dederat portusque decorem 
     Addiderat, celique aderat clementia blandi 
535  Et uespertino uenientis ab axe Fauoni 
     Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura. 
     Litoris aduersi frigus glaciale uidebam 
     Et post terga graues exurere cunta calores; 
     Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar 
540  Leta bonis. Poterat terre celestis ymago 
     Vera, nisi fallor, spectantibus illa uideri. 
     Adde tot illustres natos Martisque secundi 
     Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram. 
     Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum. 
545  Hunc quo Fata uirum rapuerunt inuida furtim 
     Tempore, uulgatum est. Quantos tunc ille paratus 
     Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat, 
     Infelix, quanto flagrans genitricis amore! 
     Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est. 
550  Quanta michi nuper qualisque nouissima proles 
     Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti 
     Inuidia absistat: non ullum regia pascit 
     Maiorem generosa Iouis. Quia feruor in ullo 
     Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris 
555  Particulam cecique infudit pectoris antro 
     Accenditque homines? Quanta est constantia menti 
     Insita! quam preceps per cunta pericula fertur! 
     Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam 
     Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum 
560  Ex numero, solioque altus radiante sederet. 
     Nomine non opus est, ubi soli conuenit uni 
     Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est 
     Hanibal. Ante suos perdent errantia calles 
     Sidera et Ethiopes niuibus grauis obruet estas 
565  Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti 
     Soluet hyems, quam feta uiro produxerit illi 
     Terra parem. Nec fallit amor; sed uera fatebor - 
     Parcite, Celicole -: uereor ne tristis alumno 
     Inuidia et cecus noceat Fauor. Aspice terras, 
570  Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis 
     Arua suis? uiden indigena uariata cruore 
     Flumina, et ignotis multum distantia terris 
     Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem 
     Hanibal ista meus, potuit disiungere montes 
575  Et saxis arctare uagis. Verum obuius illi 
     Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra 
     Arma ferat? Puer aduerso uenit agmine nobis; 
     En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis 
     Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo 
580  Quam tacitam hic uideo meditantem gaudia uultu 
     Aduersamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam 
     Et formidatum mundo puerumque patremque 
     Vna acie quondam collatis uicimus armis. 
     Nos nec adhuc tanto melior Fortuna fauore 
585  Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis, 
     Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame 
     Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo 
     Nescio quid puero, quod me iubet usque timere." 
     Dixerat. At contra uultu ueneranda modesto 
590  Altera procedit paulum manibusque coronam 
     Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis 
     Sic ait: "O magni suprema potentia mundi, 
     Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros 
     Te patiente pedes precibusque inflectere iustis, 
595  O superumque hominumque sator rerumque creator 
     Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores. 
     Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris 
     Flamma latus nimboque nocens undante procella 
     Seuierit, mundo notum est et notius astris. 
600  Nec michi quod misere insultans nunc illa uirago 
     Obicit, infitior: candentes ossibus agros 
     Italie terrisque ducum dispersa sepulcra, 
     Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi 
     Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es. 
605  Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem 
     Mitius afflictos; et si mea crimina nondum 
     Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco 
     Hoc caput inuisum et Tarpeias uerberet arces: 
     Hanibalem auertas! Iamque auertisse uideris, 
610  Et grates actura tibi pro munere tanto 
     Aduenio. Timui, fateor, furiasque dolosque 
     Infandi ducis et laqueos simulataque uerba. 
     Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert 
     Atque ipsis insana deis tot laudibus equat, 
615  Fraudibus insidiisque magis confidere in armis 
     Quam uirtute solet. Possem sibi multa meorum 
     Funera natorum .... dolor impedit; heu heu quanta 
     Seuitia est quantumque nefas, quibus illa superbit! 
     Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte 
620  Nunc uirtutis adest, inuenem nisi Fata uirentem, 
     Quem puerum uocat ipsa, odiis immitibus urgent: 
     Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti 
     Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur 
     Iusta acie; liceat plano confligere campo. 
625  Vel nati me fallit amor, uel mira uidebis 
     Prelia et infames equantia uulnera Cannas. 
     Diuinos noui ipsa animos humanaque subter 
     Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi 
     Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando 
630  Excitet inuidiam, diuino tentet honore 
     Predones licet ipsa suos celebrare deisque 
     Adnumeret; michi sufficiat decor ille uirorum 
     Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt 
     Tempora, nulla ferent. Non hec me uera negabo 
635  Credere: nempe animos diuinam accendere mentem 
     Illius, ac nullum sine numine posse benigno 
     Egregium reor esse uirum. Non astra morabor 
     Amplius. Aut nato faueas aut partibus equis 
     Sta medius fraudemque ueta. Si cesserit illa, 
640  Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat 
     Hospitia et superos hac sperat uoce mouere. 
     Fallitur, insanit. Stet semper nube sub ista 
     Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis 
     Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque 
645  Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere 
     Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi 
     Fatorum uox intrantem exaudita fefellit. 
     Ergo age supplicibus pateant pia pectora uerbis, 
     Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum. 
650  Audieram imperium terre pelagique supremum 
     Et circumfuso quicquid quocumque sub axe 
     Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis 
     Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat? 
     Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum 
655  Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem 
     A iugulis arcere meis! Si digna rogaris, 
     Si michi non parcis, populis ignosce nepotum, 
     Quos noua religio faciet tibi forsan amicos." 
     Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus 
660  Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti. 
     Subrisit uultu tacito stellantis Olimpi 
     Rector ad alterius tactus presagia secli. 
     Tandem uerba parat - tremuit conterritus ether, 
     Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -: 
665  "Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit 
     "Quid pareret uentura dies: sic nostra premuntur 
     Consilia, archano sic iussa silentia celo. 
     Et tibi, que partem memoras audisse futuri, 
     Intra sidereum potuit contingere limen; 
670  Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens 
     Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda 
     Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima 
     Erumpunt; multa quoniam pietate coactus 
     Vim patior. Verum quo longius omnia uoluam? 
675  Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur, 
     Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus 
     Huc refugit, totiens de uobis questa, quod inter 
     Milia tanta hominum sibi uix contingat amicum 
     Inuenisse aliquem. Me purpura uestra mouebit 
680  Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi 
     Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois? 
     Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris 
     Delector, meque ipse magis comitumque choreis. 
     Corpora qui placeant oculis mortalia nostris, 
685  Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris? 
     Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque, 
     Diuitie stabiles mansuraque gloria regni. 
     At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere 
     Sola potest animique habitus, quam dicere sedem 
690  Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem 
     Hospitia inuenio. Nunc uestra addiscite fata. 
     Est labor hinc illinc per secula multa paratus, 
     Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes. 
     Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti, 
695  Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est 
     Iustitie, nostrum licet hanc sperare fauorem. 
     Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum 
     Premia digna piis atque aspera multa malignis 
     Edixi. Sed enim uobis nunc maxima cura est 
700  Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi 
     Exilio patiare tuum senescere longe 
     A patria, nec busta petes. Non gloria tanta, 
     Non decus aut pietas aut fortia facta mouebunt 
     Amborum. Nimium mortalia corda uolutat 
705  Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis. 
     Longior in uerbis solito sum; maxima namque 
     Res agitur merito sermonis et indiga tanti: 
     Imperium mundique caput! Maiore canendum 
     Voce aliud superest: dociles aduertite mentes. 
710  Est michi propositum, quoniam caligantia mundo 
     Lumina sunt, propius uestris accedere terris 
     Et pondus nexusque hominum, mortalia membra 
     Sponte subire mea, uestrosque leuare dolores - 
     Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam. 
715  Ingrate dureque animi, communia quamquam 
     Munera sunt uobis, tamen hec felicior illa est, 
     Fauerit hoc equidem cui nunc Victoria campo. 
     Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes 
     Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit. 
720  Neue diu dilata nimis spes uestra putetur, 
     Cunta prius cunti mortales ista uidebunt, 
     Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem 
     Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus 
     Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!" 
725  Talia narrantem cunti gaudentibus alis 
     Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis. 
     Attonite auditis non uno tramite matres 
     Spe uaria incerte redeunt. Iam litus Eoum 
     Sanguinolenta dies casus uisura supremos 
730  Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant 
     Et matutinum per castra frementia murmur. 
     Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris 
     Vlla fuit Romana dies per secula cunta, 
     Nec fuit in campis ullis ductoribus equis 
735  Aut paribus certatum odiis aut artibus aut ui. 
     Nec metus in presens tantum, sed milia multa 
     Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset 
     Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque 
     Et stirpem et genus et seros sperare nepotes. 
740  Scipio distinctam campis inducit apertis 
     Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat 
     Massinissa latus Numidis instructus, et illum 
     Hispanus sublimat equus cristataque signat 
     Cassis et aduerso sinuatur purpura uento. 
745  Lelius at leuum moderatur in agmine cornu, 
     Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris. 
     Apulus hunc sonipes rapidum propiorque uolanti 
     Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro. 
     In medio Romana fremit predura iuuentus. 
750  Eminet his alte imperitans legionibus ingens 
     Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro, 
     Clarior ast animis et spe clarissimus ampla, 
     Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi 
     Ferre uelut comites nequeunt, hinc Lucifer almus 
755  Inter hebes radios, illinc Cillenius ore 
     Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum 
     Non expectato fugerunt omnia sole: 
     Excitat ipse altos animos atque omnia firmat 
     Per medias uolitans acies, nitidisque tremendum 
760  Fulmen inest oculis, quod uerberet ora tuentum. 
     Signiferis instare suis equitumque phalanges 
     Hortari, trepidos uerbis solidare, pauentes 
     Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos 
     Orat, et in medium pulcerrima facta recenset 
765  Vel sua uel generis, nomenque inculcat auorum. 
     Hos laudat, blandis castigat uocibus illos, 
     Obiurgatque moras et amico uerbere inertes 
     Instigat; docet ille decus, docet ultima belli 
     Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris 
770  Admonet. His stimulis animos impellit et urget. 
     Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum 
     Perdere supremi momentum temporis ardet. 
     Postquam cunta satis circum prouisa suisque 
     Presidiis firmata uidet, dux maximus acri 
775  Cornipede excelsus niueo "Si Iupiter" inquit 
     "Hunc animum qui nostra mouet precordia, cuntis 
     Nunc uobis notum esse uelit, dubitasse pudebit 
     Qui finis seu que nostros fortuna paratus 
     Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam 
780  Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens. 
     Vicimus. Agnosco trepidantis turbida uulgi 
     Murmura et ambiguos motus aciesque labantes. 
     Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes 
     Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens, 
785  Et cumuli ingentes patria tellure iacentum. 
     Ipsum ego iam uideo iactatis turpiter armis 
     Excessisse ducem, uideo, latebrasque petentem. 
     Atque utinam hesterno patuissent cominus aures 
     Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte 
790  Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est 
     Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum. 
     Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma 
     Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis, 
     Consilioque noui ducis imperioque moueri. 
795  Non sibi Cannarum consul temerarius ibit 
     Obuius hoc campo, nec quem pugnare uetabant 
     Omina clara deum manifestaque signa futuri, 
     Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter 
     Presidet his castris. Mecum non puluis et estus 
800  Solque oculis infestus eum uentusque inuabunt, 
     Non nebula insidias cannisque palustribus idem 
     Obstruet aut aciem uictam torpore niuali 
     Obruet et calido perfundet corpus oliuo. 
     Hic mecum gladio pectus tentabit acuto, 
805  Ense latus rigido, ualidamque incumbet in hastam. 
     Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pauore 
     Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos, 
     Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella 
     Felices igitur dextras atque arma mouete. 
810  Primus in inuisos ego iam nunc inferor hostes. 
     Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes, 
     Sic mens saga boni strictique auidissima ferri 
     Dextera et indomiti generosus pectoris ardor. 
     At uobis tanto calcata Hispania cursu 
815  Et nostrum iuuenile decus, tot regia bella 
     Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis 
     Occurrant. Etas actus iam plena uiriles 
     Incipit a nobis uerosque optare triumphos: 
     Iam michi bellorum stimulus radixque malorum 
820  Hanibal et tanti debetur gloria cepti. 
     Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt 
     Quando Egatis petiere patres, ac plura fauentes 
     Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper 
     Displicuit, tum precipue cum magna geruntur. 
825  Terror, abes! Certa est uictoria - pergite mecum: 
     Nil moror! - et reditus felix. Qui uisere gestit 
     Et patriam et natos et amice coniugis ora, 
     Hac iter est Romam!" Victori talia certo, 
     Non pugnaturo similis postquam ille profatus, 
830  Subticet: hortanti leto simul agmina uultu 
     Vnanimesque alacri respondent uoce caterue, 
     Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem 
     Curribus in niueis solito clamore sequantur. 
     Hanibal extremi fatalem temporis horam 
835  Precipitare uidens, confestim elephante relicto 
     Prerapidum conscendit equum, uultuque minaci 
     Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro 
     Turbidus Eolio, uel qualis ab ethere tristis 
     Nuntius imperiis solet apparere cometa, 
840  Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos, 
     Vt grege monstrifico turbatum territet hostem, 
     Prima fronte locat; turresque in terga trementes 
     Cernuntur. Totidem colles iuga summa mouere 
     Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces. 
845  Hunc clipeum totis pretendit uiribus hostis. 
     Mox Ligures Gallosque acie consistere prima 
     Imperat, auxiliis illam Balearibus implens 
     Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda 
     Atque Afros. Brutio completur tertia tantum 
850  Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus 
     Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros 
     Occupat immenso circumdans agmina giro. 
     Ad dextram Penos Italis concurrere iussos 
     Ordinat; at leuam Numide tenuere rebelles 
855  Optantesque armis inuiso occurrere regi. 
     Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta 
     Gentibus ex uariis fuerant et dissona linguis, 
     Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes 
     Accendit stimulatque, suo non segnior hoste. 
860  Omne simul ducis egregii seu militis idem 
     Implet opus. Primas acies ac signa ferentes 
     Instruit, hinc alas cursuque nouissima lustrat, 
     Itque uagus blandis permiscens aspera uerbis: 
     "Si fortuna michi nota est mea, uicimus" inquit; 
865  "Nec uicisse sat est: tumidum deleuimus hostem 
     Romanumque genus, maneant modo pristina uobis 
     Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus. 
     Nullus ab aduerso uenit obuius agmine quem non 
     Mille locis Italo pridem saturata cruore 
870  Fuderit hec acies, cui non fratremue patremue 
     Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis 
     Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens, 
     Hos timuit gladios laudataque signa cruore 
     Infecit, nostros fugiens rediturus in enses. 
875  Ni forsan procul a patria melioribus iste 
     Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis 
     Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme 
     Immemores rear esse deos ut fortia Rome 
     Menia non ausi ferro defendere, nostris 
880  Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos; 
     Hec Fortuna potens populo spectacula Peno 
     Miserit, ut quondam digitis auulsa cruentis 
     Tot spolia. Vt modios curuo compleuimus auro, 
     Contenti patrie rerum transmittere famam 
885  Tantarum, sic formoso nunc uincula collo 
     Leta ducis Latii uictrix Carthago uidebit 
     Et circumductos pecudum de more per urbem 
     Romanos errare greges Leliumque loquacem 
     Et uarium regem atque inopem, qui nostra reliquit 
890  Arma fugax, hodie cuius, per numina testor 
     Vos, Mauri Numideque, iugum uitate superbum! 
     Massinissa suos repetit per uerbera seruos. 
     Vos, Galli, certate odiis hostemque uetustum 
     Nunc gladiis urgete nouis: hic campus, in orbe 
895  Collectas alio, longeuas expiet iras. 
     At uos, o Ligures, quos me et mea fata secutos 
     Per mare, per terras nulli cessisse labori 
     Hic uideo, pugnate, precor! Si digna manebunt 
     Premia uictores, non uos, michi credite, uallis 
900  Hispida, nec regio abruptis imperuia saxis, 
     Sed campi pingues et ditia rura tenebunt 
     Italie, uesterque pauor stimulusque silebit, 
     Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum 
     Agmina, uosque, mei ciues, impulsibus ullis 
905  Non opus aut monitis: patriam spectate trementem 
     Hostilesque faces atque impia pila pauentem; 
     Et notos muros, ubi prima infantia uobis 
     Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores, 
     Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque 
910  Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes. 
     Omnis in armatis patrie fiducia dextris 
     Et uestra uirtute sita est: succurrite fesse! 
     Vxores uobis dulcesque occurrere natos 
     Deprecor et trepidas matres sacramque parentum 
915  Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri." 
     Nondum finierat, magnusque in uerba ferebat 
     Impetus ardentem, subito cum classica et omnes 
     Romane cecinere tube, clamorque tremendus 
     Ortus ab aduerso celum compleuit et auras, 
920  Ac strepitu horrisono uolucres hesere uolantes; 
     Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes 
     In sua precipiti redierunt agmina cursu 
     Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro 
     Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum 
925  Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo 
     Presidium cauti ducis anxia cura locarat, 
     Hi stragem peperere suis primamque ruinam! 
     Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem 
     Auertit, ueluti subitum si forte canenti 
930  Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe, 
     Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit 
     Attollitque oculos et celum suspicit atrum. 
     Verum tam uariis totiens dux casibus olim 
     Iactatus, totiens dubiis exercitus armis, 
935  Perstat et aduersos speculatur turbidus hostes, 
     Increpitansque metus, uires animosque fluentes 
     Colligit, excurritque fremens, seque obuius offert. 
     Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus 
     Vulnificos instare canes atque arma sequentum 
940  Aduertit, iam terga riget, iam subrigit aures, 
     Hinc preceps in tela ruit; sic feruidus ibat 
     Hanibal, egregiique animam patris ore uocabat. 
     Stabat ab aduerso iuuenis tunc impiger acri 
     Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens 
945  Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes, 
     Et quacumque uiam facit ingens belua, raptim 
     Insequitur; similique fretus duce Lelius inter 
     Irruit armorum cumulos tempusque locumque 
     Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat. 
950  Scipio magnanimus uiolenti more leonis, 
     Qui catulis festinet opem siluasque ferasque 
     Obruat, in medios stricto penetrauerat ense. 
     Illum tote acies, illum miratur ab alto 
     Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe 
955  Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro 
     Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu, 
     Sic rigidis nitidus iuuenis splendebat in armis. 
     Postquam est ad ueros peruentum cominus hostes, 
     Romani Penique manus miscere cruentas 
960  Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget 
     Ira duces populosque duos; nec Martius usquam 
     Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem 
     Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat 
     Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine uellent, 
965  Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas. 
     Vnus amor cuntisque adeo legionibus una 
     Mens erat: ulcisci iustos uel morte dolores. 
     Punica perfidia et Romana superbia passim 
     Vocibus alternis uulnus iactantur ad omne: 
970  Iurgia et infames questus, et tempore eodem 
     Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis; 
     Annua nunc Penis et amara tributa subactis, 
     Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto, 
     Et quicquid Rabies odio flammata uetusto 
975  Armatis dictare solet. Coit omnis in unum 
     Offense cumulus longique iniuria belli. 
     Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses, 
     Vulnera uulneribus, mortes quoque mortibus atre 
     Miscentur: iuuat insertis descendere ad umbras 
980  Visceribus, Manesque nouo turbare tumultu, 
     Pugnantesque animas Herebo transferre silenti. 
     Heu furor! et quanto satius uixisse quietus 
     Finibus in patriis populus potuisset uterque! 
     Non sinit ambitio cecique superbia cordis 
985  Et sitis, eterna que spe succendit habendi 
     Mortales, uritque animos et trudit in enses. 
     Confligunt infense acies; nec publica tantum 
     Hos odia exagitant; credit sua uulnera quisque 
     Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem, 
990  Vlcisci. Vsque adeo mentes offensa uetusta 
     Asperat! atque odio leuius certare recenti 
     Impellunt sua castra duces et uocibus altis 
     Accendunt animos et honesta pericula monstrant 
     Ac subeunt. Species uisa est pulcerrima mortis 
995  Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum 
     Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum 
     Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus 
     It fluuius camposque rigat fumantibus undis, 
     Iamque furens operit uoluitque cadauera torrens. 
1000 Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum 
     Atque uirum, rabidosque iugis iam separat hostes. 
     Non sic attonitos Egeo litore nautas 
     Expauisse rear, quibus insula nata repente 
     Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex 
1005 Romano dedit imperio Macedumque ruine; 
     Nauita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit. 
     Ceperat interea pugna superatus iniqua 
     Auxiliaris eques Penorum excedere campo. 
     Insequitur uictor profugos. Iam sparsa sequendo 
1010 Ipsa uiam cumulos inter reperire laborat 
     Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum 
     Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum 
     Arua tenens, sparsis aditum tentare maniplis. 
     Signiferi fluitare etiam armorumque magistri: 
1015 Et poterat uincendo uagus felicia miles 
     Bella repentinis preuertere cladibus, atque 
     Illustrem fedare diem, ni prouidus alti 
     Scipio consilii, reuocantia signa dedisset. 
     Cognita nam postquam iusso tubicine campis 
1020 Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti 
     In primos rediere globos. Hinc agmina rursus 
     Turbine concurrunt alio, sed uiribus isdem; 
     Ethere dispersos ueluti cum turbidus Auster 
     Arctauit nimbos, siluitque repressa parumper, 
1025 Dum tonat, hinc pluuiis et grandine mixta resurgit 
     Tempestas inimica satis. Excesserat ardens 
     Scipio iam colles immensa strage coactos, 
     Collatisque iterum signis et uiribus ambe 
     Miscebant acies equato prelia campo. 
1030 Solicitum spectasse Deum tot funera gentis 
     Indomite, tantosque truci sub Marte labores 
     Crediderim, seu quis ualidis foret exitus armis. 
     Hoc equidem mundi campo commissa patenti 
     Nutabat Fortuna die, quis iura supremi 
1035 Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret. 
     Fauisset si forte etenim sors ultima Peno, 
     Quis dubitet quin immensum dominata per orbem 
     Impia Carthago rerum tenuisset habenas, 
     Romanumque nichil foret hec in tempora nomen? 
1040 Itala barbaricis tellus lacerata colonis 
     Mutasset genus egregium, maiorque fuisset 
     Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis 
     Imposuisse suum, quanto magis Africa uictrix! 
     Sed miserata pios diuina Potentia nobis 
1045 Succurrit, talemque uirum peioribus annis 
     Italie dedit afflicte, qui fortia bella 
     Fortior exciperet, qui non presentia tantum, 
     Sed uentura etiam discrimina pelleret unus; 
     Temporibus cui tuta suis innixa maneret 
1050 Et cui libertas seruanda sequentibus annis. 
     Iam media Sol almus equos regione trahebat 
     Etherea et tantas spectabat territus iras. 
     Impiger et nullo defessus membra labore, 
     Non estu, non uulneribus, non nube calentis 
1055 Pulueris, extremas manibus tentare procellas 
     Scipio tendebat, cuneus quo densior illum 
     Et ducis aduersi facies optata uocabat. 
     Ac uelut Ethneo descendens uertice uastat 
     Flamma cauernosi conuexa trementia montis, 
1060 Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit 
     Obuia, sulfuree reboant simul undique ualles, 
     Sic ferus et simili prosternit turbine cunta 
     Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te: 
     Aut uince aut morere: mecum nunc ultima tenta. 
1065 Hec uia uel Romam, uel certo tramite ducit 
     Ad superos". Hec uociferans intrabat in agmen 
     Hanibalis. Contra ille graui cum mole ruentem 
     Excipit impauidus. Confligunt fulmina Martis, 
     Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mauors 
1070 Miratur tales terris superesse magistros 
     Militie, tales operum ferrique ministros. 
     Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem 
     Nominibus certare ducum; pudeatque referre 
     Imbelles Asie populos Gangemque subactum. 
1075 Parthorum sileant reges et Persidis aruis 
     Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa 
     Troia manum Priamique domus cantata poetis 
     Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro 
     Crine fluens atque Assirio crispatus amictu. 
1080 His campis non Inde acies, non fluxa per armos 
     Purpura, non leuibus tantum confisa sagittis 
     Turba fugax; uerum hinc armis innata, uirenti 
     Robore subsistens Italo Romana iuuentus 
     Arma tulit: contra assiduis exercita bellis 
1085 Agmina Penorum, quibus est Hispania testis 
     Virtutis Latiumque magis; que mille per arua 
     Romanos hominum uictores omniaque ausos 
     Iam pessum ferro dederant et fortibus armis. 
     Has inter gentes alio certamine longe 
1090 Concursum est, aliis animis. Iam uera fatenti 
     Viribus hec acies preit, hec leuitate; sed unum est 
     Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper 
     Cedebat Penorum acies. Tum feruidus ira 
     Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum, 
1095 Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa 
     Hostibus in mediis potius discerpta relinque. 
     Heu michi! quo ruitis? Non est uia recta. Venite: 
     Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis 
     Sic memores? Hac forte domum remeare putatis? 
1100 Erratis, miseri ciues! Hec carceris una 
     Exiliique uia est." Hec dicens ibat in hostes 
     Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore 
     Et uictas pietate ducis firmasse cohortes 
     Visus erat; bellumque ingens renouataque cedes 
1105 Ceperat. Vrgebat Scipio primusque premebat 
     Obstantes cuneos et funera crebra serebat: 
     "Perfidiam numquid tam longa inferre uidebo 
     Prelia Virtuti? Non sic pietatis auite 
     Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes 
1110 Pectoribus manibusque, uiri! Victoria presto est." 
     Talia iactabat stricto mucrone tremendus. 
     Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis: 
     Mox magis atque magis; nec iam reuerentia tanti 
     Vlla ducis retinere diu potuisset in armis. 
1115 Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato 
     Rex Leliusque retro fessos ......... 
     Improuisi a tergo inuadunt. Ilicet ergo 
     Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis; 
     Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris 
1120 Nec decus Hanibalis quicquam ualuere precesque. 
     Ille uidens fractas acies et terga suorum 
     Versa metu, rapidum trepida formidine tandem 
     Voluit equum campoque fugit lacrimosus aperto, 
     Accusansque omnes hominesue deosue, propinquum 
1125 Peruenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice 
     Substitit. Hinc iterum Peno reuocante senatu 
     Digreditur. Postquam attonite sub menia uentum 
     Est patrie, non ille forum, non publica templa, 
     Sed furtim petiisse larem contentus et ima 
1130 Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT