Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 8

     Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundis 
     Antipodum populis nostro que uiderat orbe, 
     Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutus 
     Scipio curarum laqueis, suprema uolutans 
5    Excidia infande gentis tempusque locumque 
     Atque aditus formamque rei et discrimina secum 
     Cunta simul tacitus uigili sub mente mouebat. 
     At quia solis iter deuexum atque hora monere 
     Grata uidebatur fessis daret otia castris, 
10   Instituit reuocare acies meritamque quietem 
     Tradere militibus, nocturni tempora somni. 
     Et tamen hostili quam primum irrumpere uallo 
     Visum est: huc alacres igitur preit ipse cohortes 
     Ingrediturque aditum nullo custode locorum. 
15   Illic preda ingens, ......... 
     Precipitem meditante fugam et quid uita ualeret, 
     Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellex 
     Inuenta est. Rapitur cupide Carthaginis aurum 
     Per maria et terras quesitum sanguine multo: 
20   Barbarice Libico quod uicta Hispania bello 
     Misit auaritie, Sardis quod fessa cauernis, 
     Quod Siculis totiens extorserat impia templis, 
     Quod medio percussa die plaga torrida mundi 
     Et niger Ethiopum populus regnumque perustum, 
25   Quod Mauri Numidumque olim per secula longa 
     Aut reges misere alii, quodque Itala tellus 
     Tot dederat damnis; id totum sanguine mixtum 
     Africa nunc reuomit. Quid tot ualuere rapine? 
     Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per ampla 
30   Equora, nunc ualidas prosternite turribus arces, 
     Nunc aratrum antiquis insultet menibus. Omnes 
     Vnus habet predas hostis, mundique superbit 
     Tot spoliis uestrisque simul. Tandem agmine fesso 
     Scipio magnanimus referens uictricia retro 
35   Signa sub occasum solis sua castra reuisit. 
     Captiuos seruare iubet, queue ampla relatu 
     Ac speciosa forent; nam cetera preda uiritim 
     Sparsa erat atque animos mulcebat militis acres. 
     Serus Athlanteo radiabat uertice pulcer 
40   Hesperus et nitido rarissima sidera celo. 
     Aggere gramineo considit leta iuuentus, 
     Celsior at cuntis Scipio rexque additus illi 
     Herbosum tenuere thorum. Tum corpora curant 
     Fessa labore graui belloque exhausta diurno. 
45   Vt dapibus compressa fames primusue quieuit 
     Impetus edendi, placido facundior ore 
     Lelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedere 
     Hunc tantum uidisse diem, contentus abibo 
     Quo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit, 
50   Dum tecum uixisse ferar, fortissime rector 
     Hesperie, cui nostra salus bene creditur uni. 
     Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit; 
     Nam rediens bello magna iam parte peracto, 
     Cum Massinissam cedentem terga uiderem 
55   Teque per aduersos tanta uirtute tonantem, 
     'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi. 
     Nunc quibus ille uiis aut quonam eruperit astu 
     Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis 
     Est regio, idque hodie multis fortasse salutis 
60   Causa fuit." Medio abrumpens sermone loquentem 
     Rex ait: "Iste quidem merito clarissimus omni 
     Posteritate dies per secula longa feretur, 
     Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes. 
     Sed, Leli, michi crede, noui moresque animumque: 
65   Hanibal anne dolis uictus succumbat an armis 
     Serius, incertum est. Vnum michi lumen in illo 
     Centum oculis par est, Argum quem sepe uocare 
     Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam 
     Ingenium mentemque uiri. Tamen omnia uite 
70   Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem 
     Verterat una dies. Iamque hunc prendisse uidebar 
     Et comitem inuiso Romam misisse Siphaci. 
     Sed dum cunta oculis lustro uigilantibus, ille 
     Auolat et noto decurrit tramite tutus: 
75   Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum 
     Sanguinis infandi pelagus uel mole uel undis 
     Creuissent, nisi dilapsos per opaca uiarum 
     Vicine sociis cepissent menibus arces." 
     Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnem 
80   Aut uidi aut legi, fateor, michi parua uidentur 
     Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici, 
     Quantus erat, quantaque acies firmauerat arte. 
     Ipse michi aduersus ueniebat in agmine primo 
     Obiciens Penos Italis, Numidasque rebelles, 
85   Massinissa, tibi, memor hos odioque metuque 
     In regem pugnare suum; Latiamque cohortem 
     Ecce ubi constituit, quoniam uenisse coactam 
     Nouerat. In frontem stetit Indica belua pugne, 
     Getulique greges: horum terrore putauit 
90   Romanam turbare aciem, quorum impetus illi 
     Profuit innumeris bellis. Sed amicior omnem 
     Hunc nobis Fortuna metum detraxit; eramque 
     Ipse ego solicitus quibus hoc eludere monstrum 
     Artibus aut tolerare feras quo robore possem, 
95   Atque ideo primam rara legione cateruam 
     Impleui, facilis pesti qua transitus esset, 
     Vt cursu diffusa suo contemptior iret 
     Innocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme, 
     Quam forti stetit ille animo, dum fracta uideret 
100  Cornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantem 
     Restituit uirtute aciem interdumque coegit 
     Spem titubare meam! Solitum iactare profecto, 
     Mentio clarorum fuerit si forte uirorum, 
     Audiui, ipse omnis bello quod tertius eui 
105  Orbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primum 
     Ponit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum, 
     Et sequitur mox ipse duos. Sed uera fateri 
     Non liuor uetet aut odium: michi maximus omni 
     Hanibal ex numero est, Darium nisi forte Porumque 
110  Est uicisse magis quam, quos numerare labor est, 
     Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermem 
     Barbariem superasse manu, quam cede cruenta 
     Romanas strauisse acies. Distantia longe 
     Acta ducum memoro. Quid? mores moribus equem? 
115  Hinc regem nudare piget: stet tegmine fame 
     Clarus apud populos! at dignis laudibus acrem 
     Hinc hostem celebrare uacat. Quis bella subire 
     Promptior, aut medio quis cautior esse periclo? 
     Quisue cibi aut somni, quis uini parcior illo est? 
120  Hoc admirari soleo, quod sepe relatum 
     Est michi: funerei post prima exordia belli, 
     Solicitum assidue et facinus sub mente profunda 
     Voluentem egregium, nunquam cenasse sedentem. 
     Iam quid ego armorum curas artemque supremam 
125  Militie, terramue duci clipeumue cubile, 
     Neglecteque decus uestis studiumque frementum 
     Cornipedum memorare uelim? patientia quanta est 
     Frigoris atque estus cursusque sitisque famisque! 
     Quanta ducum miles, quanta est dux militis idem 
130  Spes animis! quod primus eat ruiturus in hostem, 
     Vltimus excedat campis. Hec omnia pridem 
     Nouimus experti. Si quid modo pectore in illo 
     Aut ueri aut sancti melior natura locasset, 
     Optarem nostro genitum natumque sub orbe. 
135  Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernet 
     Ebrietas, fugienda uiro cuicumque, sed altis 
     Principibus funesta lues? quis sparsa cruore 
     Conuiuia et plenis elata cadauera mensis, 
     Perque estum ancipites algenti in flumine saltus? 
140  Barbaricus cui luxus iners et Persica sortis 
     Blandimenta noue placeant ac purpura mollis? 
     Cetera pretereo; sed enim non moribus istis 
     Hanibal Italiam bello uastasse trilustri 
     Eualuit." Sic fatus erat. Tum pauca modeste 
145  Massinissa refert: "Depressor magne tuarum 
     Atque alienarum mirator maxime rerum, 
     Si michi das fandi ueniam, stat dicere contra. 
     Noscendi studio fame si credis auite, 
     Magnus Alexander, nullis non uictor in oris, 
150  Orbe peragrato tandem peruenit ad ortus, 
     Fortunamque simul clausit cum tempore uite; 
     Hanibal et spatio breuior uictusque cruente 
     Est hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit, 
     Innumeros domuit populos urbesque ducesque 
155   "Et lupus immensum qui tuto irrupit ouile, 
     Is timet aduersum longe spectasse leonem. 
     Vicit Alexander populos, rex optime, nosti, 
     Quos adiit: Graios titulis haud ille paternis 
     Subtrahat. Ast Asiam quo uicerit inde paratu 
160  Scimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra. 
     At non Arthoas gentes, qua uergere primum 
     Commoditate loci poterat, non Punica regna, 
     Non Italos mundique caput, Gallosque et Hiberos 
     Attigit; hos extra, quid dignum laude uidetis 
165  Egregia et tantis titulis tantoque boatu? 
     Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est: 
     Regibus Eois domitis Indoque cruori 
     Quatuor obiciam Latio confecta potenti 
     Prelia. Visne grauem et memorandum in secula testem? 
170  Alter Alexander rex Epirensis et huius 
     Non minor ipse animis et auunculus, Orbe uiritim 
     Diuiso, Italiam uenit belloque subactus, 
     Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta, 
     Hec ait expirans: 'Heu quam diuersa nepoti 
175  Et michi bellorum cecidit sors! Ille iocose 
     Femineum subigit nullo certamine uulgus; 
     Durior armatis mea me discrimine tanto 
     Obiecit Fortuna uiris'. Cum talibus ergo 
     Hanibal iste uiris tot iam fera bella per annos 
180  Qua uirtute gerat nostis; namque illa perennis 
     Gloria magnifici regis fortunaque semper 
     Prospera et in finem simili comitata fauore 
     Non nichil externis sicut splendoribus addit, 
     Omnia sic studio uigili meditantibus aufert 
185  Indicium uerique uiam: pars altera namque 
     Fortune latet ambigue, nec noscere promptum est 
     Quantus in aduersis. Breuitas quoque temporis illi 
     Hoc tribuit, morsque ipsa uiro properata, nec ullum 
     Maius habet Fortuna bonum, quam leta sub uno 
190  Et uitam clausisse die. Si tempus utrique 
     Indultum excutias, tute fateare necesse est 
     Hanibal ut plures uincendo exegerit annos, 
     Quam uiuendo alius. Macedum quo uita tyrannum 
     Tempore destituit, toto quis protinus orbe 
195  Vicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras, 
     Ibat honorato uisurus Tartara curru, 
     Quesito non de Persis Arabisque triumpho. 
     Sin rex longeue traxisset fila senecte, 
     Quis fuerit certus uenturo tempore uates, 
200  Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis 
     Forte Fides seros mansisset firma sub annos, 
     Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus, 
     Italiam senior tentasset et Africa bella? 
     Singula uersanti, quoniam nox alta soporis 
205  Admonet, hic illo maior belloque uidetur 
     Clarior, atque hodie plus uere laudis adeptus, 
     Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert, 
     Quam uincendo alius; licet omnis Grecula circum 
     Obstrepat et testes inculcet turba libellos." 
210  Dixerat; astabant intentis auribus omnes. 
     Miles in his grauior paulumque annosior unus 
     Incipit: "Haud dubie quem magnum dixeris, ille 
     Maximus est, nec parua tibi miranda uidentur, 
     Nec uulgare aliquid solitum laudare tenemus. 
215  Hoc unum petiisse uelim: si tertius ille est, 
     Quem tandem claro tanta uirtute relictum 
     Scipiade putat esse locum, quoue ordine sese 
     Insereret, si forte acie uictricia signa, 
     Quod procul auertant superi, tenuisset ab ista." 
220  Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celi 
     Dinumerare uolens hoc digerat ordine, primum 
     Luciferum, post Arthurum gelidumque Boetem, 
     Hinc alios ignes, Solem fortasse putabis 
     Preteriisse? imo stat per se solus, et inde 
225  Nomen habet. Nec sum ignarus quid callidus ille 
     Responderet ad hec, acie si uictor abisset 
     Hesterna: Macedum regem Pirrumque secundos 
     Esse sibi, cuntosque alios quos clara per orbem 
     Fama duces loquitur. Sed enim se dicere quartum 
230  Noluit erubuitque altis miscere supremum 
     Sideribusque diem." Sic ille effatus et omnes 
     Assensere animis nutuque et murmure leto. 
     Talibus atque aliis noctem sermonibus illam 
     Insomnem traxere diu. Iamque Hesperus alto 
235  Mersus erat pelago, mediumque rotunda loquendo 
     Transierat iam luna polum. Tunc undique passim 
     Defessi in uiridi deponunt aggere membra. 
     Sic ubi tristis apes celo commisit aperto 
     Impetus, et magne cedis pluit ether aceruos, 
240  Pars uictrix repetit sedes procul hoste remoto 
     Et circa regem coeunt ac murmure plaudunt, 
     Postremum irriguo dant corpora lassa sopori 
     Atque omnes pariterque silent pariterque quiescunt. 
     Vixdum exorta dies iterumque ascendere classem 
245  Lelius et Romam leto rumore iubetur 
     Solicitosque implere Patres. Iamque equora felix 
     Nuntius ingrediens Austro dat uela ferenti. 
     Hic status in castris; at quis Carthagine terror, 
     Qui dolor aut quenam trepidi noua cura senatus! 
250  Plebs subitis percussa malis pretoria circum 
     It Patrum afflictisque iubet succurrere fatis 
     Penorum, et patrie miseram prohibere ruinam. 
     Illi autem dubii consultant, qualiter olim, 
     Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremum 
255  Naufragium impendet, coeunt atque ultima tandem 
     Consilia expediunt trepidi sub nocte magistri. 
     Omnibus una salus uisa est exquirere quenam 
     Mens foret Hanibali, ducis an spectata probati 
     Virtus sub tanto cecidisset uicta periclo, 
260  Staret an aduersis animus spesque ulla sub alto 
     Pectore, et ambigui que sit sententia belli. 
     Ille diu renuens tandem populique Patrumque 
     Imperiis obstare nequit. Mestissimus ergo, 
     Confususque pudore graui ac merore, latebris 
265  Egreditur, qualis rapto matrona decore, 
     Que quamuis culpa careat, sibi conscia tanti 
     Dedecoris, silet ipsa tamen refugitque uideri 
     Exhorretque uiri aspectum faciemque suorum. 
     Vt trepido stetit ille foro, confusa repente 
270  Turba ducem uisura suum, quem tempore tanto 
     Tam procul a patria longiquaque bella gerentem 
     Audierat, populusque omnis concurrit et ingens 
     Curia et innumero complentur compita uulgo. 
     Aspiciensque suos ciues generosus et asper 
275  Spiritus intumuit; tandemque silentia tristi 
     Fronte monens: "Vno si quidem plus uiximus" inquit, 
     "Quam decuit placuitque die - crimenque fatebor 
     Ipse meum: pridem tacitus me prelia sensi 
     Auersis tentare deis, sed pulcra per omnes 
280  Gloria precipitem casus fameque libido 
     Ceca tulit -, testes facio, quos sensimus hostes 
     Esse, deos: actum quicquid uel arma uel artes 
     Vel nostre ualuere manus, nec defuit unquam 
     Cura operi egregio. Vicerunt numina nostros 
285  Conatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta est 
     Spes michi: uos precibus Romanam exposcite pacem. 
     Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imas 
     Rursus abit latebras, celumque uidere recusat. 
     Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pauorque 
290  Cum quaterent animum assidue, tutasque negaret 
     Fama moras hostisque odium, secreta parauit 
     Effugia occultosque abitus; lucemque per omnem 
     Multus adesse foro, populo se inferre frequenti; 
     Vespere thesauros ad proxima littora mittit 
295  Ingentes, seque ipse, uagus ceu, menibus effert; 
     Dumque poli medium nox intempesta rotaret, 
     Conscendit puppim tacitus, tum carbasa uentis 
     Pandit et infauste condemnat litus arene. 
     Iam procul Italiam pelago spectabat ab alto 
300  Suspirans repetensque sui primordia fati. 
     Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est, 
     Et bellum renouare ferum, mundumque procellis 
     Exagitare aliis. Iam pridem magnus in armis 
     Rex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnes 
305  Hellespontiaci feruebant litoris urbes, 
     Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat, 
     Equore iam classis campisque equitatus apertis; 
     Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proram 
     Hanibal, huc clauum iubet, huc et carbasa flecti. 
310  Iam Drepanum propere, iam litora nota Panormi 
     Pretereunt curuosque sinus Zephiroque fauente 
     Vulcanum Liparimque secant, fumumque fauillis 
     Nigrantem horrificis geminumque ardere cacumen 
     Suspiciunt pauidi, fugiuntque iuuantibus undis. 
315  Stat sinus, Italicum latus inter et arua propinque 
     Trinacrie, solitus spectantes fallere nautas 
     Eminus, unius ac faciem protendere terre, 
     Abstulit id dubium donec longeuior usus 
     Paulatim, nam continuo duo litora tractu 
320  Dixeris herere et geminos se tangere montes, 
     Quod quondam fecisse ferunt. Huc uela Pelorus 
     Seu casu seu sponte dabat, namque ille, magister 
     Puppis erat. Timuit fraudem dux callidus et se 
     Obiectum ratus insidiis, nil tale merentem 
325  Obtruncat: subitoque errorem agnouit et acris 
     Penituit facti. Siculo tum monte cadauer 
     Deposuit bustumque super construxit et aram 
     Addidit ac statuam memorem; nomenque sepulti 
     Nunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit. 
330  Faucibus emergens dubiis ratis impia uasto 
     Sulcat iter pelago: Cephalon prior obuia surgit 
     Ac uicina pari spatio contenta Iacintus. 
     Leua breuem dabat inde uiam, si fluctibus Isthmos 
     Cederet ac gemini limes maris alta Chorintus. 
335  Iustius exemplo nouus hic fortasse recenti 
     Supplicium erroris potuit timuisse magister; 
     Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab alto 
     Litoream Mathona uident, ubi forte Philippus 
     Rex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem. 
340  Contigit hinc animum uidueque iniuria frontis 
     Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis. 
     Inde maris late scopulos emensus Achei 
     Voluitur, eximio qua palmite fertilis extat 
     Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arua 
345  Innumerasque sacro sparsas legit equore terras. 
     Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis 
     Excitat admotis ardentia pectora flammis. 
     Vtque alias celi uentis urgentibus oras 
     Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam 
350  Hos uastauit agros, illo ciet orbe procellas 
     Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus 
     Italie uastator erat. Quos ille tumultus 
     Exciuit, quantas strages ferus ense parabat, 
     Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum, 
355  Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando 
     Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum 
     Et decus ingeniis: fatis occurrere Eois 
     Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri. 
     Scipio muneribus diuum tantoque fauore 
360  Fretus, ad extremum inuise Carthaginis ardens 
     Excidium intendit; stat enim quocumque uocantem 
     Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus 
     Incassum quod Fata dabant. Victricia signa 
     Octauio commissa duci totasque phalanges 
365  Terrestri iubet ire uia et sub menia seue 
     Vrbis agi; petit ipse Vticam, quo Lentulus illis 
     Missus ab Italia magna eum classe diebus 
     Appulerat. Veteresque nouis ubi miscuit alnos, 
     Iam petit equoreo Penorum tramite portum, 
370  Scilicet ausuros pelago ratus ultima uictos, 
     Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusis 
     Viribus aut animis, si spes foret ulla sub armis. 
     Litoribus cuntis iam formidata subibat 
     Ostia; iam lituis stridentibus equora circum 
375  Omnia, iam scopuli, iam concaua saxa fremebant; 
     Ipse repercussus confusis uocibus ether 
     Horrisonum late terrorem in menia iactat. 
     Frondibus ecce olee circum redimita uirentis 
     Supplicibusque onerata uiris uenit obuia puppis 
380  Ac pacem ueniamque petens. Nil uocibus illis 
     Responsum est aliud: firmo sunt litore iussi 
     Aduentum expectare ducis Romanaque castra. 
     Ipse sub inuise classem tamen admouet urbis 
     Menia et aerias speculatur cominus arces. 
385  Conspicit excelsas solido de marmore turres 
     Liminibus super astantes ac ferrea claustra 
     Portarum totis et propugnacula muris, 
     Admirans Romamque putans uidisse secundam. 
     Vrbs circumfuso uallatur maxima ponto, 
390  Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumper 
     Angusti a tergo pepulissent litora campi, 
     Insula tota foret. Subter latissima portus 
     Planities immota iacet faucesque cathenis 
     Nectuntur ualidis, crebre stant litore turres. 
395  Ipse oculis metitur opus libratque periclum 
     Exploratque aditus, ubi pronum prendere terram, 
     Qua penetret portum, que sit uia tuta sub arcem 
     Inuisam; ueluti cupiens prosternere rupem 
     Cultor agri, aut segeti damnosam auellere quercum, 
400  It circum tentatque modos, facilemque ruinam 
     Cogitat innocuamque aliis campoque sibique. 
     Iam satis immensam terrore impleuerat urbem; 
     Inde fretum remis, celum clangore tubarum 
     Intonat et signis resonant crepitantibus aure. 
405  Digrediturque minax. Illum stupefactus euntem 
     Mercurii collis montique inscriptus Apollo 
     Prospiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto, 
     Attoniteque gemunt matres ac multa precantur; 
     Anxia sic uolucris tentantem prendere nidos 
410  Pastorem aspiciens, trepidis se uerberat alis 
     Multa querens truncoque pauens suspenditur alto. 
     Iamque Vticam appulerat, iunctisque in litore tandem 
     Agminibus sociis, uno que tempore circum 
     Duxerat Octauius, Tunetis menia uersus 
415  Carpit iter, classemque cauo sub monte recondit. 
     Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostem 
     Aduentare refert. Siphacis filius ultro, 
     Nomine Vermina, sortis casusque paterni 
     Intempestiuus uindex serumque coactis 
420  Auxiliis, aderat, minime spernendus in illo 
     Venisset si forte die; magnasque trahebat 
     Nunc equitum peditumque ferox in bella cateruas 
     Nescius Hanibalis uicti. Neue arma capessant 
     Scipio militibus, uallum ne aut castra reuellant 
425  Imperat, aut acies moueant aut signa sequantur. 
     Recta acie stabant armisque animisque parati 
     Flectere lora manu, preuertere gressibus hostem; 
     At celare iubet. Parent, et ualle latenti 
     Improuisa acies Vermine occurrit. At ille 
430  Angustis deprensa locis parat arma suosque 
     Explicat ut licitum est. Concurritur atque cruentum 
     Bellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque; 
     Atque loco claudente fugam, truncatur ad unum 
     Tota fere iuuenis acies. Ast ipse fugaci 
435  Raptus equo medios inter delabitur hostes 
     Solus et aduersi petit auia confraga montis. 
     Infelix! quanto melius sub strage uirorum 
     Casurus miseroque patri, si fata tulissent, 
     Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro! 
440  Scipio uictrices acies predamque trahentes 
     Innumeram, arma et equos, uestes currusque iugales 
     Intextasque auro tunicas cristasque micantes, 
     Ad ceptum conducit iter; uelut obice paruo 
     Egreditur paulum ripas, mox omnia uictor 
445  Obuia prosternit furibundo uertice torrens, 
     Indignansque moras primo se dirigit alueo. 
     At postquam passim tota Carthagine uictus 
     Regulus et casus sonuit fortuna recentis, 
     Extemplo terrore graui tremuere, minorque 
450  Luctus maioris renouauit uulnera damni; 
     Puppe uelut fracta, remo cum tristis adhesit 
     Nauita iactaturque uadis, cui litora longe, 
     Spes fuste exiguo titubat, si forte malignus 
     Fluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundum 
455  Nanfragium: tanta ex paruis momenta supremum 
     Tempus habet! Pacem lectos ueniamque petitum 
     Ter denos placet ire uiros, quos uultus et etas 
     Et genus et uirtus populo preferret in omni. 
     Talia per Libiam: belli sed fama peracti 
460  Nondum Romanam serpens penetrarat ad urbem, 
     Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellis 
     Mouerat, ac plebem attonitam portenta deorum 
     Plurima terrebant: medio sol ethere uisus 
     Imminui, sensimque iubar decreuit; et ingens 
465  Contremuit tellus arbustaque multa dehiscens 
     Sorbuit horrificoque palam subsidit hiatu; 
     Tybris agens siluas riparum iura furenti 
     Amne supergressus magnam conterruit urbem 
     Diluuio insolito, subitumque horrendus in ipso 
470  Monte Palatino descendit saxeus imber. 
     Ergo Sibillinis aditis responsa petentes 
     Sacra deis iussi peragunt, summusque sacerdos 
     Succintus de more Iouem superosque fauentes 
     Iunonisque minacis opem Latoniaque astra 
475  Inuocat, et Martem pingui mollire iuuenco 
     Romani patrem imperii toruamque sororem 
     Ledeosque parat fratres Furiasque Chaosque 
     Telluremque deum, nisi falsa est fama, parentem 
     Et Nimphas matres fluuiorum ac Nerea magnum 
480  Nimpharum patrem. Sic religiosus opima 
     Certatim tepidis altaribus aggerat exta. 
     Postquam rite minas uisum est placasse deorum, 
     Consul ab urbe nouus discedens Claudius Afrum 
     Litus adire parat. Miserum torquebat inanis 
485  Ambitio: laudem hac tantum reperire putabat 
     Posse uia eternam, si permittente Senatu 
     Scipiade magno equatum gessisset honorem, 
     Inque graui bello partes tenuisset easdem. 
     Is, populo prorsus licet aduersante, Senatum 
490  Flexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsis 
     Ambitus efficitur, quantoque labore pudendus 
     Constat honos! Victor properabat plebis et equi 
     Participem se ferre duci. Natura profecto 
     Erubuit clausitque uias, elementaque pontum 
495  Indignata graui perturbauere tumultu. 
     Loretana retro linquebant litora naute 
     Securi uentorum et carmina nota canentes; 
     Applaudente freto, remis frangentibus equor 
     Vndique respondent rostrisque secantibus unde. 
500  Horrida tum subitis consurgunt uersa procellis 
     Equora et Eolio prorumpunt carcere fratres 
     Indomiti quatiuntque polos terramque fretumque. 
     Inde repentinis panduntur carbasa uentis 
     Nequicquam: uario feruescunt cerula motu, 
505  Huc illuc rapitur classis flatuque rotatur 
     Quolibet; at nulla spectant naualia proras. 
     Hinc Aquilo uiolentus agit frangitque rudentes, 
     Inde furens Auster perfundit lintea nimbis 
     Et tumidos lato deducens equore fluctus 
510  Litus in Ausonium frangit. Fastigia mali 
     Subsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit, 
     Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat, 
     At quotiens retro furiosa relabitur unda, 
     Crescit in immensum Tuscum latus aruaque fundo 
515  Sicca patent nudaque tremunt delphines harena, 
     Et crebris sonat in scopulis allisa carina. 
     Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circum 
     Seua micant, toto descendunt fulmina celo, 
     Equor agit montes et torrens unda nigrescit. 
520  Claudius ancipitis permotus ymagine fati 
     Diriguit tremuitque metu. Nunc improba damnat 
     Vota sue mentis, tantosque optasse labores 
     Penitet: armorum mallet uitasse tumultus 
     Magnanimoque decus proprium titulosque decoros 
525  Scipiade et belli famam liquisse perennem 
     Ac mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro. 
     Talia uoluentem Calabris ex montibus Eurus 
     Horrifer impellit. Fessam Populonia classem 
     Prima uidet, saxis post hanc spumantibus Ilua, 
530  Corsica post scopulis minitantibus excipit, inde 
     Sardinie Arthoum latus attigit. Inde frementi 
     Infelix agitur pelago et crescente procella, 
     Magnaque pars classis fluctu superante fatiscens 
     In mediis subsedit aquis; pars cautibus atris 
535  Dissiluit, durisque allisit frigida saxis 
     Corpora nautarum; pars turbine iacta retrorsum 
     Litus ad Etruscum rediit, solatia busti 
     Italica tellure petens. At Claudius amens 
     Et pauce morte ex media rapientibus undis 
540  Vix Calarim tetigere rates. Hic classe nouanda 
     Consulis intentumque animum memoremque pericli 
     Attonitumque inuenit hiems. Non Punica uidit 
     Litora, non belli rumores territus ullos 
     Auribus excepit; lapsoque inglorius anno, 
545  Fascibus absumptis rediit priuatus in urbem, 
     Atque fatigata nequicquam classe uirisque. 
     Felicis Romam interea letissima belli 
     Fama uenit. Totam reserantur templa per urbem 
     Fitque deis immensus honos: solemnia ciues 
550  Quaslibet ante aras persoluunt uota frequentes: 
     Finibus auulsos hostes, ceruicibus asprum 
     Excessisse iugum, cladem transisse metumque 
     In caput inque trucis muros Carthaginis; ipsum 
     Perdomitum bello fontem causamque laborum 
555  Succubuisse ducem; nil iam superesse timendum. 
     Ambitus hic alter maiori auctore magisque 
     Exarsit Populumque omnem cuntumque Senatum 
     Inuoluit: consul siquidem Cornelius altum 
     Lentulus imperium Libici discrimine belli 
560  Atque annum nomenque suum illustrare parabat; 
     Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberi 
     Pacis honorate princeps; seu bella manerent, 
     Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnem 
     Euentum et pregrande decus. Sic ille labori 
565  Incumbens alieno, indignum ardebat honorem, 
     Semine non proprio messem rapturus opimam. 
     Heu pestis damnosa homini et funesta libido 
     Nominis, imperio nocuisti sepe Latino! 
     Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumper 
570  Abstrahor incepto) uos, quos Romana loquendo 
     Externis equare iuuat, percuntor: ubi unquam 
     Gente pares animi totque aduersantibus ulla? 
     Vos michi nunc populos regesque ducesque potentes 
     Obicitis; sed cesset amor liuorque malignus, 
575  Quis gessit tam magna ducum regumue? nec illis 
     Emulus obstrepuit, mediosque irrupit in actus 
     Inuidie conflata lues; non annus agentes 
     Fortia destituit, uetuitque domesticus hostis 
     Imperium extendi; non illos castra mouentes 
580  Detinuit populus; non sero in bella profecti 
     Ante diem rediere domum reuocante Senatu 
     Aut equitum prohibente aciem peditumque nouari 
     Aut classem et merito stipendia digna labori. 
     Consiliis reges moderantur regna trahuntque, 
585  Non ipsi ex aliis pendent aliisue trahuntur 
     Arbitriis: finem belli et primordia norunt; 
     Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt, 
     Liberiore uia seque et sua signa ferentes. 
     Non illos precessor iners reparandaque ferro 
590  Segnities fessos in finem pertulit anni; 
     Non collega fuit cladis temerarius auctor 
     Inuitas rapiens in aperta pericula turmas; 
     Non successoris nocuit metus alta mouenti, 
     Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit. 
595  Nec michi nunc quisquam referat de nomine litem 
     Virtutis, uanisque illam seiungat ab umbris, 
     Aut externa sibi ceu non sua premia tollat. 
     Credite, cuntarum longe blandissima rerum est 
     Gloria, nec leuibus stimulis agit insita fortes 
600  Egregiosque animos generosaque pectora pulsat. 
     Qua cui sit dubium quin solicitudine dempta 
     Hoc duce Carthago fuerit sensura supremum 
     Excidium et meritam fato calcante ruinam? 
     Quod questum persepe ferunt post bella reuersum 
605  Scipiadam, in cineres casuram a culmine Birsam 
     Inuisasque domos stirpemque genusque deosque 
     Penorum et nomen, ni ceca Claudius ardens 
     Ambitione prior, post Lentulus alta ruentis 
     Ambo humeris dire subiissent menia terre. 
610  Consulto tamen has superos seruasse nepoti 
     Reliquias famamque reor nomenque secundum. 
     Verum ego peruideo quo sim progressus et unde; 
     Nunc redeo. Postquam Tunetis uictor ad arcem 
     Scipio peruenit, legati tramite recto 
615  Hunc adeunt tristes genibusque trementibus una 
     Affusi, miseris uerbis et supplice uultu 
     Fortunam erroresque suos rabiemque furentis 
     Hanibalis patrieque graues sine crimine casus 
     Deplorant, ueniamque petunt. Precluserat aures, 
620  Victorum temerata fides ac Punica fraudis 
     Exempla abrupteque recens iniuria pacis. 
     Res in consilium perlata est: omnibus idem 
     Ardor erat: ferro instandum et uindice flamma 
     Perfidie, ac pacis nullas admittere uoces. 
625  Cuntorum uotis oberat longeuus in illa 
     Obsidione labor perdendaque gloria tante 
     Summa rei, ducis aduentu quem Fama canebat. 
     At minime ingentes animos fixumque mouebant 
     Scipiade ingenium uentose nomina Fame. 
630  Altius aspirans celum spectabat et astra 
     Virtutisque decus nudum. Tamen omnia fidi 
     Pectora consilii pariter permota seuero 
     Proposito flexere ducem, lacrimisque petitam 
     Vberibus tandem placuit permittere pacem 
635  Et bellum finire ferum. Sic uillicus olim 
     Nocturnos metuens fures, legit arbore poma 
     Immatura astu; sic pastor pendula ramis 
     Hospitia et nidos spoliat pullosque reportat 
     Implumes properans serpentum auertere pestem. 
640  Postera lux iterum legatos multa precantes 
     Retulit. Hos Scipio dictis compellat amaris: 
     "Impia gens, credes tandem tot cladibus ullum 
     Esse deum celo, qui nostros uindicet actus, 
     Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure? 
645  Effera gens, infensa bonis, mitescere sero 
     Incipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendi 
     Exue. Semper erit tibi summa et sola uoluptas 
     Fallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques? 
     Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas, 
650  Parcimus indigne meritasque remittimus iras. 
     Hactenus ut steteras, stabis nec strata uidebis 
     Menia, nec uictor quicquam de finibus aufert. 
     Libertas meritis seruilia cunta manebit. 
     Hanibalem causam belli fontemque furorum 
655  Poscimus: utilius uobis uestreque quieti 
     Quam nobis, illum abicitis, quo sospite pacem 
     Nec sperare licet; bellorum semina pectus 
     Illud habet, tanto que uobis sanguine constant. 
     Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes, 
660  Gens afflicta, tuas, mundumque deosque per illum 
     Elusos totiens; geminis hoc insuper uno 
     Vrbibus eternum populisque auferte pauorem. 
     Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris, 
     Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unum 
665  Tradite. Quin etiam uiolatis pacis in umbra 
     Legatis illata palam conuicia dignus 
     Penset honos. Capte redeant hoc litore naues. 
     Cetera conuenient facile, et sub legibus isdem 
     Quas olim edixi, cum me sub nomine pacis 
670  Ludere uenistis; nec nos fortuna leuabit 
     Blanda, nec asperior franget uos. Ista referte 
     Patribus ac populo; et si semper fallere dulce est, 
     Fortunam tentate iterum." Sic ille pauentes 
     Affatus. ......... 
675  Vrbe miser trepida populo uariante tumultus 
     Exoritur, discorsque diu sententia. Tandem 
     Omnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebant 
     Vltima; condensis uolucris ceu uepribus herens 
     Accipitrem super astantem uidet anxia, nec se 
680  Ausa mouere loco, patitur laqueumque manumque 
     Aucupis: impendens tanti est differre periclum. 
     Altera Romuleam legatio tendit ad urbem 
     Penorum; princeps noti cognominis Hedus 
     Hasdrubal infestusque armis et pacis amator, 
685  Vir uita senioque grauis facieque uerendus 
     Annosa, Hanibalis multum fautoribus impar. 
     Tres secum comites Itali uenere secuti 
     Romani ducis imperium. Sed Lentulus, eger 
     Ambitione sua, legatos arcuit urbe; 
690  Nam belli cupidus consul fugiebat honestum 
     Pacis iter; donec uicto molimine tandem 
     Ede sacra Bellona Patres hostesque recepit. 
     Postquam legati pleno introiere Senatu 
     Longeui multa cum maiestate silentes, 
695  Canitiesque graues uultus et colla reflexis 
     Crinibus exornans miro squalore refulsit, 
     Cuntorum mouere animos. Nunc pacis amicos 
     Venisse affirmant animisque et uocibus illam 
     Orantes; nunc uera peti. Tunc Hasdrubal Hedus 
700  Incipit: "Erratis ueniam si numina nunquam 
     Exorata negant, spes me tenet optima, Patres 
     Conscripti, superis quos Fama potentibus equat, 
     Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectus 
     Iam pridem attulerat longe fastidia uite, 
705  Precipue postquam egregium noua bella petentem 
     Conspexi iuuenem. Timui, casusque futuros 
     Ante diu agnoui; lingue sed forte peperci 
     Aut tacui metuens. Sed enim me serior etas 
     Fecerat audacem. Testis michi Iupiter esto 
710  Celicoleque alii, testis michi maxima quondam 
     Carthago: huc etiam solitam transcendere famam 
     Auguror, infestus studiis iuuenilibus atque 
     Consiliis quotiens fuerim quotiensque periclis 
     Obtulerim mortique caput. Sanctissimus Hanno 
715  Et comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar - 
     Africa terra tulit nulli ratione secundum. 
     Cum primum puer ille ferox Hispana gerentem 
     Bella patrem blandis conatus flectere uerbis 
     Vt secum perferret eum, iuratus ad aras 
720  Constitit, heu monstrum horrendum, nos multa uicissim 
     Contulimus; tunc ancipitem trepidare fauillam 
     Cepimus: at ueniam dedimus puerilibus annis. 
     Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissent 
     Maternum dum pondus erat funestaque mundo 
725  Sarcina! - precepti puer hic memor ire parabat 
     Hesperiam iam dira tumens. Vesana fauebant 
     Ingenia, atque animos laudabat turba paternos, 
     In puero uultus mirata et uerba sepulti. 
     Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; iuit 
730  Assueuitque malo imperio et feralibus armis; 
     Et magnam tenui flammam accendente fauilla, 
     Quanta per Ausonium ruerint incendia mundum 
     Vidistis. Nunc nos incendia nostra uidemus, 
     Inque suas sedes tandem uaga flamma reuersa est. 
735  Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuro 
     Conscia: non alio uestras me pectore clades 
     Ingemuisse olim, quam nostre uulnera gentis 
     Nunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordo 
     Hic michi uisus erat, seriesque immota malorum 
740  Ex Latio in Libiam, uosque ut fera flamma relinquens 
     Nos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres, 
     Funestum memorare diem, cui sanguine multo 
     Reddidimus modo nempe parem: quo tempore cladis 
     Cannensis cupidam compleuit nuntius urbem, 
745  Publica letitie duo nos spectacula soli 
     Voce parum fausta et mesto fedauimus ore. 
     Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, Hanno 
     Vaticinatus erat. Sed fata inimica trahebant 
     Infortunatam sub digna piacula plebem; 
750  Iam miseras monitis Fortuna salubribus aures 
     Clauserat atque oculos uelo fallente tegebat. 
     Parcite, Romani: Deus et Fortuna priores 
     Eripuere animos, quod uis humana nequibat. 
     At pudet incusare deos. Errauimus omnes 
755  Culpaque cuntorum fuerit; sed uera fatebor, 
     Crimine turba caret: malesani pectoris ardor 
     Ac furor ille fuit dureque potentia Sortis. 
     Namque ego, me rigidum quanquam uocet atque seuerum, 
     Absoluo populum; paucos sed crimine uero 
760  Condemno, paucosque dolus me iudice nectit 
     Grandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorum 
     In populum iactare solent, statuasque ruentes 
     Ostentare situ, reliquorum carpere uerbis 
     Omnia, seque duces uulgo prestare furenti. 
765  Nec pudet aduersus primordia uestra iocari, 
     Alpinos habuisse patres, populumque uocare 
     Pastorum! non improprie; nam iudice Marte 
     Hactenus indomitos reges et bella professos 
     Vt totidem tractatis oues, populique uidentur 
770  In pauidos abiisse greges. Sat cognita mundo 
     Sunt generis elementa noui et Mauortis origo, 
     Quem factis uerum esse patrem et uirtute probatis. 
     Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpet 
     Degeneri uallante metu? Cur magna locuti 
775  Non redeunt, miseros et hiantem fallere plebem 
     Pollicitis? utinam ueniant patriamque reuisant, 
     Vt liceat sontes meritis innectere uinclis 
     Et iuuenes raptare senem. Non letior amplo 
     Scipio conscendet Capitolia uestra triumpho, 
780  Quam nostri scelerata ducis compressa cathenis 
     Huc traheret mea colla manus, summumque putarem 
     Me patrie infando duxisse ex hoste tropheum. 
     Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, odit 
     Perfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes; 
785  Nec magis horreret uestros precedere currus, 
     Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbras 
     Effugit noctis medio, nec cernere uultus 
     Sustinuit nostros, causam quibus esse malorum 
     Se norat: patriam timuit spectare ruentem. 
790  Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbe 
     Exilium peperisse sibi: decreta suorum 
     Nempe nocens pauet atque iras uultusque manusque. 
     Et merito crucibus penderet uictima tristis 
     Ille modo uolucres pascens informe cadauer, 
795  Piscibus aut pelagi medias effusus in undas 
     Esca foret, canibus dignus cibus ille marinis, 
     Aut aliquid monstri Libici censura rigoris 
     In caput id meritum studio certante nouasset. 
     Denique non frustra uobis foret ille petitus 
800  Debitus ambobus populis et debitus Orbi; 
     Ipse ego uel uiuum uel frusta cruenta dedissem 
     Semesumque caput. Vobis hinc nostra uoluntas 
     Sit satis, oramus: concors nam iussa libensque 
     Cetera Penorum complectitur omnia uulgus, 
805  Que uestro placuere duci. Spectate tabellas: 
     Singula conueniunt. Pulcra est uindicta precanti 
     Parcere prostrato. Nulla est uictoria maior 
     Quam uicisse animum. Nam felicissimus ille est 
     Qui se felicem uultuque animoque modesto 
810  Agnouit, tenuitque modum; quod forte uidetur 
     Difficile insuetis, stimulis quod gaudia tangunt 
     Parua repentinis animos nec frena regentes 
     Precipitant. At perpetuis satiata triumphis 
     Pectora sunt uobis, parcendi summa uoluptas; 
815  Nec minus imperium uenia quam fortibus armis 
     Romuleum auxistis. Vestre pietatis egentes 
     Nos sumus, et ueniam positis exposcimus armis. 
     Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere! 
     Magna sumus uobis eternum gloria uicti, 
820  Maxima seruati. Quod si uos forte merentum 
     Pena iuuat iustusque dolor, nisi fallor abunde est 
     Quod memores statuere dei quodque intulit ingens 
     Scipio. Si quid adhuc superest, ignoscite uictis 
     Victores: fuerit uobis pars ultima magne 
825  Vindicte affusum hic uitam ueniamque precantem 
     Hasdrubalem uidisse senem." Sic ille locutus 
     Continuit tacitum ueneranda fronte dolorem. 
     At comites passim proiecti in limine, uerbis 
     Flebilibus tenuere Patres, lacrimisque Senatum 
830  Impleuere suis; nati ceu funus acerbum 
     Stat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles, 
     At luget interius; genitrix resoluta capillos 
     Mesta iacet tunditque genas gemituque madescens 
     Ethera femineis uacuum mugitibus implet. 
835  Ceperat auditis iam mitior ira Senatus 
     Inflecti et sensim lenito pectore iustas 
     Exaudire preces. Tum uero ex Patribus unus 
     Perfidie infensus Penorum: "Dicite per quos 
     Subsistet pax ista deos fedusque secundum; 
840  Nam primos spreuistis" ait. Tunc fronte modesta 
     Hasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdem 
     Periuris adeo infestos iurabimus istam 
     Pacem alia seruare fide." Vox illa querelis 
     Imposuit finem, uultusque animosque serenans 
845  Ac responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes. 
     Hasdrubal hic iterum: "Di uobis iusta rependant 
     Premia, Romani, nostro qui digna furori 
     Supplitia aufertis meritasque remittitis iras. 
     Nunc ego, nam ueteres non amplius alloquor hostes, 
850  Sed dominos sociosque nouos, hoc deprecor unum: 
     Nos uestre cupidos admittite menibus urbis 
     Captiuosque uidere date et cognoscere ciues. 
     Sat michi longarum solacia magna uiarum 
     Hec fuerint, serique decus mercesque laboris, 
855  Quodque libens longinqua petam super equora, Romam 
     Et mundi uidisse caput." Quodcumque petebat 
     Permissum, et magnam admirans ingressus in urbem est. 
     Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celum 
     Ingrediens uiridi subito translatus ab Yda 
860  Laomedonteus puer, ut uaga sidera circum 
     Hesit et Iliacas despexit ab ethere siluas. 
     Appia marmoreo suscepit limine porta 
     Prima uiros; magno mox obuia menia giro 
     Pallantea uident, quo structa est regia monte 
865  Euandri primusque noue locus inclitus urbis; 
     Hic elementa notis impressa, hic Archados alme 
     Diuinum ingenium et miracula maxima rerum 
     Monstrator docet ipse uie librosque repertos 
     Fatidice Carmentis opus, quantumque Latinis 
870  Contulit ingeniis mulier ueneranda per euum. 
     Celius ad dextram remanet, fastigia leua 
     Collis Auentini, ualidasque in rupibus arces 
     Suspiciunt antrumque uident. Hinc fabula Caci 
     Herculeusque labor placido sermone morantes 
875  Detinuit loteque boues in gurgite Tusco. 
     Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acris 
     Coclitis admonuit, statuaque insignis equestri 
     Ille locus tenuit fixos in uirgine torua. 
     Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa 
880  Tellurisque domum, Capitoliaque alta pauentes 
     Ascendunt ipsumque putant contingere celum. 
     Hic hominis caput inuentum fodientibus alte 
     Audiuere, prius patrie portenta coacti 
     Et bubalum damnare suum subigendaque turpi 
885  Colla iugo et duri presagia certa laboris. 
     Hic cellam uidere Iouis, qua ditior usquam 
     Nulla fuit, censumque alta sub rupe repostum, 
     Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphis 
     Et niueos currus et rapta ex hostibus arma, 
890  Aurea magnorum nec non diademata regum 
     Sceptraque et armillas et dempta monilia collo 
     Gemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas. 
     Hic clipeos fractasque rates ac Punica signa 
     Et phaleras nouere suas; tacitusque per omnes 
895  Luctus iit ueteris referens uestigia belli. 
     Tum uolucris per templa uagos argentea paulum 
     Occupat incursu Gallorum et uoce canora. 
     Procedunt, fortesque uiros habituque uerendas 
     Matronas amplasque domos uariisque grauatos 
900  Bellorum exuuiis arcus et crebra uidentes 
     Signa triumphorum solidoque in marmore pugnas 
     Atque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarum 
     Sub terram celoque uie. Iam ualle Suburre 
     Cesaream uidere domum, cui summa potestas 
905  Debita, cui rerum princeps. Hinc ualle relicta 
     Esquilias fessi dictumque a uimine collem, 
     Inde Quirinalem superato uertice montem 
     Transierant, nudoque duos astare gigantes 
     Corpore conspiciunt - en quot certamina fame! - 
910  Praxitelis opus Phidieque insigne supremi. 
     Scipiadum hic latis excelsa palatia muris 
     Atque arces tremuere feras et cognita bello 
     Signa nimis Libie nomenque genusque superbum. 
     Hinc leua flexere uiam. Flaminia iam tunc 
915  Porta uocabatur, que Tuscum respicit orbem. 
     Martius hac reduces uicino flumine campus 
     Excipit. Hic longo traducens ordine rerum 
     Planities sine fine patet: quis fascibus altis 
     Primus honos, quonam pectus matrona pudicum 
920  Vulnere traiecit, cui sit commissa uirorum 
     Libertas et qua natos ferus ille securi 
     Percutit; ac pulsos uiolata ex urbe tyrannos 
     Accipiunt, et cunta notant. Leuaque Minerue 
     Amplaque cuntorum monstrantur templa deorum, 
925  Venture ad meliora domus. Iam Tybridis alti 
     Gurgite transmisso, dextre super aggere ripe 
     Etruscum tetigere latus: ductorque uiarum 
     Romuleum immensa designat mole sepulcrum, 
     Progrediturque loquens quo ductus ad astra Quirinus 
930  Turbine transierit, qua tempestate Senatum 
     Obruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol; 
     Et Proculi uisum memorat Capreamque paludem; 
     At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preter 
     Descendunt, collemque uident ubi regia Iani 
935  Prisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam: 
     Ausonie hic regum et Latie primordia gentis 
     Vltima condiscunt et nomina clara uirorum. 
     Hic Italus prior eterni rex nominis auctor 
     Italie Picusque comes stirpsque omnis auorum 
940  Narratur, populique noui monstratur asilum. 
     Inferius longi tenuit certaminis illos 
     Historia et Clusio redeuntes robore reges 
     Castraque Porsenne, utque incumbens Sceuola flammis 
     Supplitia erranti infligat non debita dextre. 
945  Inde Licaonia gemino breuis insula ponte 
     Peruia transitur. Poterat uix ulla relatis 
     Esse fides monstris, tantas quod flumine moles 
     Regia preda olim populo spargente dedisset. 
     Iam campana iterum leue confinia ripe 
950  Calcabant, Fabiasque domos miserandaque tanti 
     Funera discebant generis Cremeramque nocentem. 
     Vt Capitolino redeuntes uertice tandem 
     Defessum tenuere gradum, tum protinus ingens 
     Visa reuoluentes stupor arripit. Inde sedentes 
955  Attoniti siluere diu. Mox facta uidendi 
     Copia captiuos. Stabant horrentia longo 
     Agmina mesta situ pallentiaque ora tumebant 
     Nudaque perplexis onerabat terga capillis 
     Cesaries incompta diu squalorque tegebat 
960  Luridus effigiem tristemque ferebat odorem. 
     Ferrea uincla gradum lento suspendere tractu 
     Cogebant, maniceque graues complexibus illos 
     Carorum uetuere frui. Tum uerba uicissim 
     Dulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenis 
965  Redditus excussis stridor lacrimeque per ora 
     Egregia pietate fluunt. Que fata, quis urbis 
     Sit status inquirunt patrie, que numina uictos 
     Respiciant. Velut infernis ubi Manibus olim 
     Vmbra recens nostroque ruens descendit ab orbe 
970  Supplitiis onerata suis, illam anxia circum 
     Agmina funduntur, noua quidnam nuntiet hospes: 
     Hec nati petit euentus, ast illa relicte 
     Coniugis explorat uitam seniumue parentum; 
     Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico; 
975  Publica cura omnes supero quis uultus in orbe 
     Vna tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenas 
     Imperii, quid bellorum quantumne quietis; 
     Oraque solicitis exanguia rictibus hiscunt 
     Noscendi studio; sic carceris hispida turba 
980  Hospitibus instare nouis et querere multa. 
     Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorum 
     Vt redimenda darent aliquot modo corpora blandus 
     Hasdrubal. Ast illi, uictores nulla negare 
     Munera qui nossent, scriptis que nomina uellet 
985  Edere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos, 
     Quos posito squalore pius facilisque Senatus 
     In Libiam perferre iubet, si federa pacis 
     Firma forent, nullis pretiis, pro munere solo 
     Reddendos patrie. Cuntis sic rite peractis, 
990  Hasdrubal inuise quondam, nunc menia care 
     Vrbis amica retro rediens hac uoce salutat: 
     "Vrbs accepta deis, caput Orbis et unica mundi 
     Gloria, terra ferax, clarorum sola uirorum 
     O patria armipotens, diuum domus, optima rerum, 
995  Roma, uale! iam letus eam quocumque uocabunt 
     Fata senem. Vidi quantum uisurus in orbe 
     Hoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquens 
     Nauigat in patriam, uictor, captiuaque secum 
     Agmina mittuntur. Liceat terrestria celo 
1000 Equare, eternis mortalia, maxima paruis: 
     Sic prope descendens celo sua uincla resoluit 
     Captiuis antiqua potens et Tartara fregit 
     Voce Deus secum in patriam miseranda reducens 
     Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras. 
1005 Scipio pacifico redeuntem suscipit ore. 
     Pax populis ducibusque placet, fedusque feritur 
     Ante aras testesque deos, ceseque litantur 
     Terga suis dextreque ducum iunguntur inermes. 
     Rursus in Italiam reditum et firmante Senatu 
1010 Acta ducis, pax in libros relata uetusto 
     More patrum, legesque date iurataque uerba. 
     Scipio longeuo gaudens posuisse labori 
     Iam finem, reditumque parans, in premia totus 
     Vertitur, ac laudes et dona ingentia soluit 
1015 Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regi 
     Donat et emeritum regni confinibus ultro 
     Ampliat immensis; uictos ex federe damnat 
     Reddere res regi socio pactumque tributum 
     Soluere Romanis. Hinc ad condigna reuersus 
1020 Supplicia et iustas uario discrimine penas, 
     Mitius in seruos egit: seruile putauit 
     Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus 
     Liber militie desertor, protinus ille est 
     Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque 
1025 Tempore tam dubio iurataque liquerit arma, 
     Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis 
     Abscidit merita trepidantia colla securi. 
     His actis, classem soluit comitante senatu 
     Extremum in litus Penorum et supplice turba 
1030 Victorem mirante suum; quos ille benigne 
     Digrediens dictis postremum affatur amicis: 
     "Viuite contenti proprio, memoresque deorum 
     Viuite, nec cecos iterum Furor inuidus arma 
     Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum 
1035 Et leges patria cum libertate relicte. 
     Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem, 
     Tutius est parere bonis: michi credite, uobis 
     In longum quesita quies; nos dura laborum 
     Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit. 
1040 Hostis erit quicumque usquam nudauerit ensem, 
     Qui noua bella manu, bellorum aut uerba mouebit. 
     Cura laborque grauis scelerum censura per orbem; 
     At uobis tranquilla salus sine litibus ullis: 
     Presidium in nobis; nisi temnitis, omne paratum 
1045 Semper erit. Penos inter nostrumque senatum 
     Sponsor ego. Placidam tandem condiscite uitam: 
     Sumite placatas mentes, deponite ferrum 
     Ex animis; tales tanto nisi turbine frustra 
     Bis docuit Fortuna uiros. Dimittite tandem 
1050 Equoreas tentare uias: discrimina quanta 
     Precidam, quantumque mali quantumque laborum! 
     Exuram classem, que uos per cunta furentes 
     Litora raptabat, que uobis prima malorum 
     Materiam dedit Ausoniisque incumbere regnis 
1055 Compulit ac timidos docuit transcendere fluctus. 
     Hec uestris fortasse oculis spectacula dira 
     Si fuerint, cohibete animos, membrumque putate 
     Abscindi uite infestum. Satis ampla tenetis 
     Regnorum spatia et secti confinia mundi. 
1060 Sat terris errare licet. Funesta uoluptas 
     Curarum est homini: statui succurrite uestro; 
     Consulite et nobis, curamque auferte metumque 
     Hanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli. 
     Si quid erit dubii quod publica fata monebunt, 
1065 Hos audite senes." Dixit dextrasque prehendit 
     Illorum: ambo autem deflexis genibus una 
     Ante ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno, 
     Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta, 
     Scipio prouectus paulum subsistit et omnes 
1070 Imperat hostiles flammis absumere puppes. 
     Non alias tante pelago fulsere fauille 
     Aut Thetis extimuit late torrentibus undis 
     Defectum; non dum currus optata paterni 
     Lora puer rapuit Phebeus et ethera flammis 
1075 Accendit mundumque uagis. Si secula retro 
     Omnia percurris, sola hec incendia sensit 
     Neptunus metuenda sibi: non Punica quondam 
     Romanis facibus bello consumpta priore 
     Spartanisque prius, non Attica litore classis 
1080 Vsta Syracusio tantas dedit equore flammas. 
     Torpuerant miseri ciues sua damna gementes, 
     Haud aliter quam si subito predulcia cuntis, 
     Coniugia et nati atque arces et templa deorum 
     Ipsaque Carthago flammis arderet in illis. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT