Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 9

     Scipio prouectus pelago Romanaque classis 
     Iam placidum sulcabat iter. Non rauca procellis 
     Equora feruebant; uentisque silentibus undas 
     Victorem sensisse putes. Tranquillior illis 
5    Vultus erat, celo facies composta sereno. 
     Sic hostile fretum, sic cunta elementa uideres 
     Obsequio mulcere ducem. Iam litora longe 
     Africa linquebant alacres et bella canentes 
     Ibant ac ualido frangebant remige fluctus. 
10   Puppe ducis media tacitus meditansque sedebat 
     Ennius, assiduus rerum testisque comesque; 
     Scipio quem tandem aggreditur uerbisque benignis 
     Excitat incipiens: "Nunquamne silentia rumpes, 
     O michi multorum solamen dulce laborum? 
15   Fare, precor; nam perpetuis tabentia curis 
     Pectora nostra uides. Placido sermone leuare 
     Illa soles; faciesque modo, tantum ora resolue, 
     Si tibi nascenti, quo polles, summus Apollo 
     Ingenium celeste dedit, si turba dearum 
20   Castalio infantem demersum gurgite lauit 
     Ex Elicone sacro, collesque eduxit in altos, 
     Et calamum et uocem tribuit mentemque poete." 
     Ennius auditis caput extulit atque ita fatur: 
     "O flos Italie, iuuenis, stirpisque deorum 
25   Certa fides, quid nunc nostro placet ore moueri, 
     Quidue iubes? Equidem tacito modo pectore mecum 
     Voluebam quod nulla ferent iam secula maius 
     Eximie uirtutis opus, quam nostra quod etas 
     Leta uidet, nullusque unquam sub mente mouebit 
30   Grande aliquid, cui non, magnas spes inter, honestum 
     Nomen in ore sonet, qui non uenturus ad actum 
     Scipiade meminisse uelit, pro munere uultus 
     Non cupiat uidisse tuos. Maiorque sepulcri 
     Post cineres te fama manet. Mortalia Liuor 
35   Carpit enim; at Mors Inuidiam consumit et arcet 
     Ac procul a bustis abigit. Tua gloria pridem 
     Vicerat hanc pestem, iamque altas tuta per auras 
     Fugit humum morbosque hominum moresque malignos, 
     Seque parem tulit alma deis. Tamen ecce supremum 
40   Incrementa diem fame tibi multa daturum 
     Promisi expertus; quoque ipse a morte recedes 
     Longius, hoc maior meritum te fama sequetur. 
     Tempore crescet honos perque ultima secula mundi 
     Clarus eris. Virtus quoniam non altius ibit: 
45   Descensus uereor. Sed nostra peritia fandi 
     Nondum propositam ualuit contingere metam, 
     Nuper ab exiguis radicibus orta, nec ante 
     Cognita per Latium, Argolicis contenta colonis. 
     Hoc igitur mecum indignans sub mente mouebam, 
50   Precones meritos tua quod notissima uirtus 
     Non habitura foret. Macedum rex magnus amici 
     Forte uidens saxum Eacide titulosque sepulcri, 
     'Fortunate' inquit 'iuuenis, cui nominis illum 
     Preconem reperire fuit!' Non parua profecto 
55   Est claris fortuna uiris habuisse poetam 
     Altisonis qui carminibus cumulare decorem 
     Virtutis queat egregie monimentaque laudum. 
     At tibi, summe ducum, claro quo nullus Homero est 
     Dignior, in reliquis blanda inque hoc durior uno 
60   Me solum Fortuna dedit. Currentibus annis 
     Nascetur forsan digno qui carmine celo 
     Efferat emeritas laudes et fortia facta 
     Et cui mellifluo melius resonantia plectro 
     Calliope det fila lire uocemque sonoram." 
65   "Parce, precor, uerbis: tibi non, me iudice, uates 
     Meonius nec iure tibi preponitur altus 
     Euripides aut quos claro cognomine Grai 
     Concelebrant. Alio nolim me carmine dici, 
     Si dicendus ero. Quin quod te poscimus" inquit 
70   Scipio "prosequere; et que sint permissa poetis, 
     Famoseque rei certos agnoscere fines 
     Te liceat monstrante michi: quid laurea signet 
     Tam ducibus claris quam uatibus addita sacris. 
     Neue tibi indignus uidear cui talia forte 
75   Narrentur, nobis animum dulcedine quadam 
     Pulcra mouent, et continuis hoc pectus ab armis 
     Dulcia concussum placide capit otia lingue." 
     Ille autem "Nulla est, fateor, tam dura feroxque 
     Mens" ait "alme ducum, cui non sit pulcra uoluptas 
80   Interdum curas inter uiteque labores 
     Pyerios audisse modos dulcesque dearum 
     Irrepsisse choros. Sed enim hec precordia nunquam 
     A Musis auersa reor. Non talibus astris 
     Tam magnum genuisse uirum Natura uidetur. 
85   Errasset, si cui dederat cupidissima fame 
     Pectora, Musarum non ingessisset amorem. 
     Quisquis enim se magna uidet gessisse, necesse est 
     Diligat eternos uates et carmina sacra. 
     At nunc quod nostro poscis sermone doceri, 
90   Accipe quam breuibus. Non illa licentia uatum est 
     Quam multis placuisse palam est. ......... 
     Scripturum iecisse prius firmissima ueri 
     Fundamenta decet, quibus inde innixus amena 
     Et uaria sub nube potest abscondere sese, 
95   Lectori longum cumulans placidumque laborem, 
     Quesitu asperior quo sit sententia, uerum 
     Dulcior inuentu. Quicquid labor historiarum est 
     Quicquid uirtutum cultus documentaque uite, 
     Nature studium quicquid, licuisse poetis 
100  Crede: sub ignoto tamen ut celentur amictu, 
     Nuda alibi, et tenui frustrentur lumina uelo, 
     Interdumque palam ueniant, fugiantque uicissim. 
     Qui fingit quodcumque refert, non ille poete 
     Nomine censendus, nec uatis honore, sed uno 
105  Nomine mendacis. Potes hinc perpendere quicquid 
     Scire petis: nostri que sit mensura laboris, 
     Et latos fines, et quanta licentia nobis. 
     Laurea restat adhuc: cuius dignare parumper 
     Participes nos esse tibi. Si gloria bello, 
110  Nec minus ingenio constat, patiere uirenti 
     Fronde duces uatesque simul sacra tempora cingant. 
     Immortale decus uiror immortalis utrisque 
     Indicat et longe promittit tempora uite. 
     Hinc deus ingenii lauros amat almus Apollo, 
115  Pyeridum solitus cithara modulante choreas 
     Incola Cirreo totiens duxisse sub antro. 
     Preterea hanc frondem rapido non fulmine uexat 
     Iupiter ex cuntis, talemque meretur honorem 
     Laurus: ab ethereo tanta est clementia rege. 
120  Iam fame quod fulmen erit, nisi sola uetustas 
     Omnia prosternens? Hunc gloria nostra pauorem 
     Non habet, atque ideo spernentis fulmina frondis 
     Serta gerit sanctoque legit de stipite ramos." 
     Dixerat. At Scipio subridens: "Omnia mulcent; 
125  Sed ledis breuitate tua; et dum dulcius inter 
     Ista sonant, medio sitientes calle relinquis. 
     Ergo age! nam nullum iam litus cernitur, et sol 
     Transiuit celi medium. Tu dulcia prome 
     Verba, quibus mens alma scatet, placidoque uolentes 
130  Et longo sermone feras, partemque diei 
     Et partes pelagi minuens." Tunc ille coactus 
     Incipit - hic omnes tenuerunt murmura naute 
     Et comites siluere ducis -: "Vestigia Fame 
     Rara sequens, quantum licuit per secula retro 
135  Omnia peruigili studio uagus ipse cucurri, 
     Donec ad extremas animo rapiente tenebras 
     Peruentum primosque uiros, quos Fama perenni 
     Fessa uia longe ignotos post terga reliquit. 
     Hic quisquis merito fulgens fuit obuius, illum 
140  Amplexu tenuisse animi michi gloria summa est 
     Inque locum cari semper coluisse parentis. 
     Precipue illustres calamo florente poetas 
     Admisi atque ima cordis sub parte locaui. 
     Milibus ex tantis unus michi summus Homerus, 
145  Vnus habet quod suspiciam, quod mirer amemque. 
     Ille michi e celo ueniens tam sepe uidetur, 
     Vt stupeam potuisse hominem sic alta tenere, 
     Astrorum sic nosse uias, sic climata terre! 
     Qui licet ante nouos reges et tempora Rome 
150  Floruerit, tamen hoc in tempus mente reduxi 
     Presentemque animo ficta sub ymagine feci. 
     Hoc sine nulla dies abiit, nox nulla sine illo. 
     Ille breues cenas in longum traxit, et idem 
     Nunc longam breuiare uiam, nunc tramite plano 
155  Edocuit rigidi transire cacumina montis: 
     Denique quicquid agens, nullo discrimine secum 
     Sopitus uigilansque fui, noctemque diemque. 
     Hic michi nunc etiam dubii sub tempore belli 
     Affuit in somnis. Quis somnum dixerit illum? 
160  Peruigil astabam. Fracta nam pace sub armis 
     Omnia feruebant; seroque in castra reuersus 
     Contigeras animum. Iubeas si uera fateri, 
     Non timui; tamen in dubio spes fessa pependit 
     Vsque sub occasum solis. Tum maxima pernox 
165  Cura animum tenuit, quid secum postera ferret 
     Tot motus clausura dies. Hic nocte sub alta 
     Aspicio aduentare senem, quem rara tegebant 
     Frusta toge et canis immixta et squalida barba. 
     Sedibus exierant oculi. Caua frontis ymago 
170  Horrorem inculta cum maiestate ferebat. 
     Dirigui. Tunc ille manu similisque uidenti 
     Occupat ancipitem Graioque hec more profatur: 
     'Salue, care michi Latie telluris amice 
     Vnice! quodque diu uotis animoque petisti, 
175  Aspice qualis erat quondam dum uixit Homerus. 
     Huc ego uix tandem reserato carcere Ditis 
     Emersi, tacite perrumpens uiscera terre'. 
     Procubui uoluique pedes contingere pronus: 
     Vmbra fuit nudeque heserunt oscula terre. 
180  'Surge' ait 'et mecum ex equo, nam dignus es, ultro 
     Congredere et, dum tempus habes, tam sepe negato 
     Colloquio satiare meo'. Tum protinus ardens 
     Exsurgo 'Gentisque ingens o gloria' dixi 
     'Argolice summumque decus, quis talia tanto 
185  Supplitia inflixit? Sacre quis lumina frontis 
     Natureque duces rapuit, tantumque nocere 
     Sustinuit mundo? Non hic michi creditus olim: 
     Lincea quin acies animo occursabat amanti 
     Visque oculis immensa tuis. Quos Grecia portus 
190  Diues habet gemino late circumflua ponto; 
     Quos colles, que rura colit, que uallibus imis 
     Antra tenet, quenam frondosa cacumina siluis 
     Aut pelago scopulos, quos non michi lumine certo 
     Monstraris? Cernenda aliis longinqua dedisti, 
195  Ipse propinqua uidens minime? Miracula menti 
     Quanta mee! Egeo diffusas ecce profundo 
     Cicladas hinc numero; uideo quot litore flexus 
     Hellespontiaco: tu me nequis ipse tueri, 
     Ostendens tam multa michi!' Tum suscipit ille: 
200  'Vera quidem memoras; sed non miranda. Quid ergo? 
     Qui michi corporeos Deus abstulit, ille nequibat 
     Restituisse alios quibus hec archana uiderem? 
     Desine iussa Dei solitis onerare querelis, 
     Mortalis! Namque ista hominum stultissima lis est. 
205  Iusta facit quecumque facit. Sed noscere cunta 
     Vestra nequit grauitas sub opaci carceris umbra. 
     Quam multis nocuere oculi uisusque uagari 
     Compulit et cepto forsan semouit honesto! 
     Hinc ea sponte quidem, grauis ut nocituraque multis, 
210  Sarcina deposita est. Quin hinc modo pergimus ultra? 
     Tu cecum ne sperne ducem. Fortasse uidebis 
     Multa animo placitura tuo. Nec cura futuri 
     Solicitet casus. Quoniam lux crastina campos 
     Sanguine Penorum Latio uictore rigabit'. 
215  Prosequor augurio letus. ......... 
      Hic ego - nam longe clausa sub ualle sedentem 
     Aspexi iuuenem -: 'Dux o carissime, quisnam est, 
     Quem uideo teneras inter consistere lauros 
     Et uiridante comas meditantem incingere ramo? 
220  Nescio quid, nisi fallor, enim sub pectore uersat 
     Egregiumque altumque nimis'. 'Non falleris' inquit: 
     'Agnosco iuuenem sera de gente nepotum, 
     Quem regio Italie, quemue ultima proferet etas. 
     Hunc tibi Tusca dabit latis Florentia muris 
225  Romulea radice oriens, urbs inclita quondam, 
     Nunc nichil. Vtue queas ortus confinia nosse, 
     Diuitis egregius muros interluet urbis 
     Arnus in Ausonie descendens litora Pise. 
     Ille diu profugas reuocabit carmine Musas 
230  Tempus in extremum, ueteresque Elicone Sorores 
     Restituet, uario quamuis agitante tumultu; 
     Francisco cui nomen erit; qui grandia facta, 
     Vidisti que cunta oculis, ceu corpus in unum 
     Colliget: Hispanas acies Libieque labores 
235  Scipiadamque tuum: titulusque poematis illi 
     AFRICA. Quin etiam ingenii fiducia quanta, 
     Quantus aget laudum stimulus! seroque triumpho 
     Hic tandem ascendet Capitolia uestra, nec ipsum 
     Mundus iners studiisque aliis tunc ebria turba 
240  Terrebit quin insigni florentia lauro 
     Tempora descendens referat comitante Senatu. 
     Hinc modo tantus amor, tanta est reuerentia lauri. 
     Omnibus ex siluis iam nunc sibi gratior una est 
     Delphica; iamque nouas discit connectere frondes 
245  Serta gerens; iam uenturi presagia mulcent. 
     Iste senescenti tantum illo in tempore Rome 
     Carior, annose quantum contingere matri 
     Filius ille solet, quem post lacrimosa sepulcra 
     Natorum uidue sterilis tandem attulit aluus. 
250  Illa quidem, que iam lustris nil tale ducentis 
     Viderit, hunc magno spectabit leta fauore, 
     Laurea dum capiet, dum templis serta relinquet 
     Primitiasque suas sanctas affiget ad aras. 
     Florentina omnis magis ut sit grata propago 
255  Idem unus tibi, Roma, dabit, nec protinus urbem 
     Peniteat Tusci fundasse ad gurgitis undam. 
     Hic quoque magnorum laudes studiosus auorum 
     Digeret extrema relegens ab origine fortes 
     Romulidas, uestrumque genus sermone soluto 
260  Historicus, titulosque urbis et nomina reddet. 
     In medio effulgens nec corpore paruus eodem 
     Magnus erit Scipio; seque ipse fatebitur ultro 
     Plus nulli debere uiro. At si uita manebit 
     Longior, et nullo preuertet turbine ceptum 
265  Impetus alter iter, tunc ampla uolumina cernes 
     Magnarum rerum uario distincta colore 
     In tempus perducta suum. Quis cunta renarret 
     Que clausa sub mente gerit?'. Pulsabar hanelo 
     Pectore, uisendi cupidus cupidusque loquendi 
270  Interea, et magnum - quis credere posset? - Homerum 
     Dulcibus optabam uerbis imponere metam. 
     Iam michi carus erat te propter et alta relatu 
     Cetera. Procedo sensim propiorque parumper 
     Conspicio curis grauidum sub flore iuuente 
275  Et calamo herentem uiridique in gramine septum 
     Arboribus uariis nitidissima flumina iuxta 
     Ac gelidos inter fontes rupesque prealtas. 
     'Respice' dux inquit 'que sint umbracula ruris 
     Effigiesque sui. Namque hic ad talia primum 
280  Eriget ingenium; uariis mox partibus Orbis 
     Et terra pelagoque uagus concepta per annos 
     Desperata sinet. Vix rerum turbine tandem 
     Explicitus magno transibit plurima cursu'. 
     Singula mirabar, uix auditaque salute 
285  Sustulerat grauis ille oculos et dicta parabat, 
     Cum matutino litui clangore repente 
     Excutior uisis, somnusque recessit inanis, 
     Teque aciem uideo mediis educere campis 
     Sublimem hortantemque uiros et signa mouentem." 
290  Ennius, interea, dum talibus ore disertus 
     Equoreum permulcet iter - iam fessus hanelos 
     Phebus Athlanteo recreabat gurgite currus - 
     Haud aliter quam qui leuibus per plana quadrigis 
     Vectus et irriguo perfusus membra sopore 
295  Non sentit transire diem longamque repente 
     Decreuisse uiam stupet et uix credulus audit, 
     Hesperio leuus Zephirus surgebat ab axe. 
     Vela leuat classis; tum dextro tramite prore 
     Voluuntur, fratrisque locum uice Cinthia pernox 
300  Inuigilat, lassisque datum requiescere nautis. 
     Remigis ut strepitus siluit stridorque rudentum, 
     Scipio mitis ait: "Seu sunt, seu talia fingis, 
     Dulcia sunt, fateor, sensusque et pectora mulcent. 
     Illum equidem iam nunc iuuenemque nouumque poetam 
305  Complector, tibi nunc uisum quondamque parenti, 
     Promissumque michi gemino sponsore profecto 
     Diligo, quisquis erit; si nullus, diligo nullum." 
     Dixerat, et facili prebebant corpora somno. 
     Sol pelago rediens ubi primum emersit Eoo, 
310  Ingentesque procul iactabat carbasus umbras, 
     Litora prospiciunt alacres Lilibeia naute 
     Trinacriamque pari concordes uoce salutant. 
     Iam Drepanum preteruecti iamque omne remensi 
     Inde latus Siculum, solide telluris in aruis 
315  Vt primum posuere pedes, pulcerrima rura 
     Terrestri secuere uia. Non carmine nostro 
     Letitia Italie, non occursantia passim 
     Agmina uictori, populi non urbibus haustis 
     Seruata grates pro libertate canentes 
320  Stare queant; donec patrie sub menia uentum est 
     Et luxit sperata dies tempusque triumphi. 
     Hic quoque, Calliope, quamquam sub fine uoceris, 
     Dextra ueni seroque fauens assiste labori. 
     Pulcrior Ausonio nunquam surrexerat orbi 
325  Vlla dies. Roseo uultum suffusa rubore 
     Phebeos frenabat agens Aurora iugales; 
     Letior ipse quidem solito et formosior alte 
     Imperiis urgebat equos, iam lumine Romam 
     Appenninigene spectans de uertice silue. 
330  Conueniunt proceres, portis ruit obuia turba. 
     Sexus uterque frequens, etas se proripit omnis, 
     Omnis honor omnisque gradus: substernitur auro 
     Omne solum et uariis resplendent pulpita gemmis. 
     Purpura per uicos sparsa est et purpura tectis 
335  Obtentu factura uiris uictoribus umbras. 
     Inde senum miti descendunt agmina uultu, 
     Hinc iuuenum phalerata phalanx in limine primo 
     Exceptura ducem. Facie subit ille serena 
     Ardua purpureo residens sua menia curru 
340  Et niueis inuectus equis; generisque ferebat 
     Etherei frons alma fidem. Tum milia uinctis 
     Post tergum manibus captiui tristia uulgi 
     Procedunt: Macedum proceres, quo bella Philippus 
     Fouerat auxilio: Sopater dux primus et ipsum 
345  Sanguine contingens regem mestissimus ibat; 
     Post omnis legio grauibus connexa cathenis 
     Insequitur. Tum parte alia spectacula magni 
     Siphacis: miseranda habitu namque obruta uinclis 
     Maiestas lacrimis pectus terramque rigabat 
350  Flensque retro ad magnum referebat lumina crebro 
     Humida uictorem: qualem spreuisset amicum 
     Mente notans tacita. Preter tot dura ruine 
     Angebat miserum pudor. Ingens turba suorum 
     Regia consequitur tremulo uestigia gressu. 
355  Hinc meriti ciues, laqueis gens perfida iustis 
     Penorum perplexa uenit, pulcerrima Rome 
     Menia suspiciens: dux frater Hanibalis illis 
     Primus erat; Maure subeunt post agmina gentis 
     Gallorumque manus; Italus namque ordine in illo 
360  Nemo fuit: digna meritos mulctauerat omnes 
     Morte simul, terreque hostes mandauerat Afre 
     Indignos patrie aspectu et tellure sepulcri. 
     Ante ebur et radians aurum et pretiosa supellex 
     Et uestes ostro insignes penitusque potentum 
365  Diuitie regum pompa celebrante uehuntur. 
     Inde graues clipei prereptaque fortibus arma 
     Signaque et horrentes galee cristeque trementes; 
     Post tristes ducuntur equi domitique elephantes 
     Demissa ceruice graues. Puerilia circum 
370  Milia funduntur: turba obstrepit inscia rerum, 
     Bellua Barbarico quod tanta ueniret ab orbe. 
     Hinc illinc Romana acies erepta nefando 
     Seruitio letumque canens ex more triumphum 
     Concelebrat, nequeuntque oculos satiare uidendo 
375  Seruatore suo. Prior it Terentius horum 
     Culleo: uir clarus, Latia tunc urbe senator, 
     Libertus ueluti carum coluisse patronum 
     Scipiadam fertur uitam obsequiosus in omnem. 
     Vltimus it uictor. Latiis exercitus armis 
380  Atque equitum peditumque acies, uelut obuius esset 
     Hanibal in primo uenturus limine contra, 
     Tum tube et horrisonis uictricia classica late 
     Perstrepuere modis: tremuerunt Tybridis unde 
     Ac circum pauet omne nemus; fragor horridus Albam 
385  Argolicumque quatit Tibur gelidumque Soracte 
     Et Prenestinis rigidas in collibus arces. 
     Sic tandem insueto Capitolia celsa triumpho 
     Ingreditur, gratesque deis persoluit amicis; 
     Immensumque auri montem ingentesque recondit 
390  Thesauros in templa Iouis, tempusque per omne 
     Ditauit patriam. Sibi sed cognomine solo 
     Contentus nichil hic proprias inuexit in edes. 
     Nec dubium quin ad reliquos per bella triumphos 
     Strauerit ense uiam atque Orbis patefecerit Vrbi 
395  Imperium: puduit neminem Carthagine uicta 
     Subdere colla iugo, dominosque agnoscere mundi 
     Romanos bello indomitos populumque Quirini. 
     Ipse coronatus lauro frondente per urbem 
     Letus iit totam Tarpeia rupe reuersus. 
400  Ennius ad dextram uictoris, tempora fronde 
     Substringens parili, studiorum almeque Poesis 
     Egit honoratum sub tanto auctore triumphum. 
     Post alii atque alii studio certante secuti. 
     Ipse ego ter centum labentibus ordine lustris 
405  Dumosam tentare uiam et uestigia rara 
     Viribus imparibus fidens utcumque peregi, 
     Frondibus atque loco simul et cognomine claro 
     Heroum ueterum tantos imitatus honores, 
     Irrita ne Grai fierent presagia uatis. 
410  Nunc ego non ausim uos hinc ad tristia, Diue, 
     Materiamque trucem post tot modo leta uocare. 
     Quin potius longe fugite atque auertite uultus. 
     Certe ego uobiscum fugiam tristesque querelas 
     Inuidie, procerum crimen culpamque Senatus 
415  Non referam, populique nefas ac sponte receptum 
     Exilium mortemque ducis titulumque dolentis 
     Aspera marmoreo subscriptaque iurgia busto. 
     Hec memorent alii: michi nam certissima mens est 
     Hic metam posuisse operi; patiarque nec unquam 
420  Carmine tam mesto sacras maculare Sorores. 
     O mea non paruo michi consummata labore 
     Africa! dum crescis, dum te comens relegensque 
     Mulceo, magnanimum Mors importuna Robertum 
     Intempestiue mundo subtraxit egenti; 
425  Et michi prerepta penitus dulcedine uite, 
     Speratum tibi clausit iter. Quo tramite perges, 
     Infelix? Monstrabo uiam. Non atria luctu 
     Turbida funereo, non dulcia limina quondam 
     Parthenopea petes. Tepidi noua saxa sepulcri 
430  Tristis adi lacrimisque riga. Cum uideris illic 
     Ingentem exigua regem tellure iacentem, 
     Te sibi uiuenti promissam redde sepulto 
     Ac cineri persolue sacro: nam spiritus astra 
     Iam repetens, terrasque retro despectat inertes; 
435  Sceptra caduca fugit, mortales negligit actus. 
     Ille tamen, quamquam regni diadema relicti 
     Rideat et curas ueteres, nimiosque labores 
     Erroresque hominum solio miseratus ab alto, 
     Nos, nisi fallor, amat; nostri mitissimus olim 
440  Arbiter ingenii. Quo terris sidere rapto 
     Heu heu quam uereor ne quid tibi durior etas 
     Obstrepat et titulis insultet ceca decoris! 
     Hospes Pyeridum nostro iam solus in euo 
     Reddere promeritum studiis qui nosset honorem, 
445  Interiit: secumque simul spes nostra recessit. 
     Felices quos illa prius meliora tulerunt 
     Tempora! Nosque utinam.... Nequicquam uana precamur! 
     Non licet ire retro. Nos cunta nouissima seros 
     Et ferus aduerso prospexit Iupiter axe. 
450  Vtendum sorte est et sidera nostra sequenda, 
     Qua ducunt, ne forte trahant. Michi degere uitam 
     Impositum uaria rerum turbante procella. 
     At tibi fortassis, si - quod mens sperat et optat - 
     Es post me uictura diu, meliora supersunt 
455  Secula: non omnes ueniet Letheus in annos 
     Iste sopor! Poterunt discussis forte tenebris 
     Ad purum priscumque iubar remeare nepotes. 
     Tunc Elicona noua reuirentem stirpe uidebis, 
     Tunc lauros frondere sacras; tunc alta resurgent 
460  Ingenia atque animi dociles, quibus ardor honesti 
     Pyeridum studii ueterem geminabit amorem. 
     Tu nomen renouare meum studiosa memento: 
     Qua potes, hac redeat saltem sua fama sepulto 
     Et cineri reddatur honos. Michi dulcior illo 
465  Vita erit in populo et contemptrix gloria busti. 
     Interea tamen hec, iubeo, per inertia transi 
     Agmina solicito populorum incognita passu, 
     Vix procul extremo salutata a limine linquens, 
     Heu paucas habitura domos et rara per Orbem 
470  Hospitia! At si quem uere uirtutis amicum 
     Obtulerint tua fata tibi, secura repostum 
     Angustumque precare locum sub paupere tecto, 
     Atque ibi, sola quidem potius peregrinaque semper 
     Quam comitata malis, annosa fronte senesces, 
475  Donec ad alterius primordia ueneris eui. 
     Tum iuuenesce precor, cum iam lux alma poetis 
     Commodiorque bonis cum primum affulserit etas. 
     Si iuuenem iuueni mediis auellere flammis 
     Contigit incolumem tumidasque efferre per undas, 
480  Per te ipsam iam facta senex, precor, ista cauere 
     Post mea fata uelis, quodque omnia proterit unum 
     Tempus edax rapidosque dies solemque uorantem 
     Secula et Inuidie tristes contemnere morsus. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT