Martius
Quid genitrix ueneranda dolet, germane? quid illi
Accidit hoc dignum gemitu? quorsumue recentes
Mesta pluet lacrimas, nec lumina nostra madescent?
Apitius
Cuncta uorant anni uolucres; domat omnia tempus
5 Indomitum; cecidit matris fortuna decorque
Arentique uirens senio dat terga iuuentus.
Martius
Aspice quot circum stabiles, urgentibus annis,
Et uirides cernuntur anus. Aliunde profecto
Luctus et offensi ueniunt suspiria cordis.
10 Querere nos causas, fatisque obstare repertis
Suadet amor, pietasque iubet, meritumque reposcit
Altricis, partusque labor, fastidia, cure.
Apitius
Vim nescit natura pati; licet omnia certent
Pectora ab aduerso, cunctas licet aduocet artes
15 Humanum genus et studio contendat inani,
Inuictum caput illa ferens, contemnet habenas.
Martius
Hec prope diis natura pares iubet esse parentes.
Apitius
Hec eadem prohibet cursum preuertere uite,
Et rerum turbare uices. Iuuenescere mater
20 Nostra nequit; uaria est pietas; de coniuge quisque
Cogitet et paruis studeat succurrere natis.
Martius
De genitrice nichil? Sed enim michi maxima matris
Cura subest uidue; nil hac michi carius usquam.
Apitius
Quis uetat esse pium? Munus leue dulcia uerba.
25 Hos humeros, has illa manus, hec brachia nobis
Sola dedit, donisque suis ea sola fruatur.
Non comes esse sibi, quascunque uocarit in oras,
Abnuo, nec fragili baculum me ferre senecte.
Martius
Dii tibi consilium celo tribuere sereno;
30 Nunc pietas sua regna tenet, sua possidet arma:
Filius es, matri uin subueniamus egenti?
Apitius
Fare; quid expectas? Omnis mora torquet amantem.
Martius
Est domus ampla sibi, nemoroso condita colle,
Dudum magnanimi longo quam tempore fratres
35 Obsequiis coluere piis. Tum cognita late
Mater erat, saltus nimis inuidiosa per omnes,
Felix et partu, et siluestribus inclita gazis,
Ac nemorum regina potens; mors inuida natos
Preripuit misere, perierunt corpora fratrum.
40 Fama uiget. Nos ludibrio dilata iuuentus
Spiramus; sed fama iacet, tenebrisque sepulta est.
Sub nobis mutata domus fortuna; tot annis
Incolumis, nostros cecidit non passa furores.
Hec matri reparanda domus; nil gratius illi,
45 Ni quo fata premunt, fractis consurgere bustis
Aspiceret natos et tempora prisca reuerti.
Apitius
Milia sunt hominum, curarum milia mille:
Quisque sibi sapiens. Vnde hec tibi somnia frater?
Pellere pauperiem labor est mortalibus ingens,
50 Cui nunquam speranda quies; nos sorte maligna
Viuere per siluas ulla uix possumus arte;
Et (tecum, germane, loquor) non furta rapinis
Mixta iuuant, plenis nec prede ab ouilibus acte.
Tu noua tecta paras ruiture attollere matri?
Martius
55 Non noua, sed ueterum turpes reparare ruinas
Da, frater, da, care, manus partemque uirilem
Sponte subi; uincat pietas inuicta laborem.
Siccemus pariter lacrimas, et mesta parentis
Pectora, ne tales doleat genuisse, leuemus.
Apitius
60 Cura superuacui pectus quatit! Occidit illa
Spes sobolis, que cuncta procul compleuerat arua,
Nec muris contenta suis, nec cespite paruo.
Ad paucos reditum; pascent nos auia baccis
Arboreis, duplicisque capax testudinis antrum,
65 Dum tonat, excipiet, uentosque arcebit et imbres,
Mater ubi alternis conuiuia festa diebus
Hic aget atque illic, geminoque fruetur honore.
Martius
Coniugibus despecta quidem et calcata superbis,
Ac dominas habitura nurus! Quin flectere tandem
70 Et monitus meliora uide: Genitricis uterque
Tecta colat, limenque pius uenerator adoret,
Quod sacri tetigere pedes. Non aspera mando;
Dulce est annose iuuenem seruire parenti.
Non in uestibulo pudeat me mane uideri
75 Sollicitum, quid mandet anus. Quin septa laremque
Molimur, solitas sedes? Hinc iussa nepotes
Accipiant, hic una domus, nec scissa potestas,
Nec fratrum diuisus honos. Vicinia iunctos
Horrebit; uirtus gladio plus uera timetur.
80 Aggrediamur opus, quedam leuiora uidentur
Expertis; genitrix, animos si cernat amicos,
Ipsa aderit; nam pascit oues, pascitque iuuencos,
Vnde istas cumulamus opes. Ars fallere matrem
Prima quidem pueris! Fortune frusta uetuste,
85 Preterea et terre salis altum infodit aceruum,
Quem cupido quondam pecori blandita latenter
Miscuit et sapidas aspergine reddidit herbas;
Insuper ad ueteres ortos, umbrosaque Tempe,
Saturnique domos, et que possedimus ultra
90 (Lidius at nunc hospes habet) uiolentus ab alto
Monte cadit riuus, qui, dum sua rura reuisit,
Impedit inualidam transuerso gurgite matrem.
Pons fuit hic, manibus sanctorum structus auorum,
Tempus in hoc solidus; tacitos quo tramite fures,
95 Qui gregibus pestem, siluis suprema parabant,
Repperit argutus nocturno tempore pastor;
Collaque sic meritis fregit. Tua dextera pontem
Hunc (tibi nota loquor) tumidas effudit in undas,
Dumque nocere michi properas, matrique tibique
100 Et gregibus siluisque noces. Sed iurgia mitto.
Hic nostram modo poscit opem; sine crimine quamuis,
Non onerum partem tecum tolerare recuso.
Apitius
Compulit in facinus tua longa superbia. Verum
Cimba breuis fluuio est, habilis transire uolenti;
105 Rus breue trans fluuium superest; fortuna solutos
Angustat, finesque locat quos fratribus olim
Tam bene pacatis quam nos sumus. Arcta priorum,
Arcta extremorum confinia; at inter utrumque
Laxarunt sua rura senes. Audacia letos
110 Non stabiles habet euentus: En omnia demum
Ad primas rediere uias, forsque improba giro
Lusit in assiduo. Quid quod sine ponte manemus
Tutius in ripa? Iam, quantum ad cetera, serum est
Edificare domos sub tempus uelle sepulcri.
Festinus
115 Quid uano sermone leues consumitis horas?
Tertius ille minor, quem uos calcare soletis,
Siluas frater habet; iam fundamenta domorum
Sede locat patria; genitrix sibi rura gregemque
Credidit et nati gremio secura quiescit.
120 Parent cuncta sibi. Curas agit ille seniles
Ense puer stricto, laqueisque sub arbore tensis,
Quis auium furumque pedes et colla premantur.
Pinguibus arentes tenerisque ab ouilibus arcent
Fortia claustra lupos, tristis non murmurat ursus,
125 Sanguineus non seuit aper, non sibilat anguis,
Non rapidi predas abigunt ex more leones,
Non aquile curuis circumdant unguibus agnos;
Excelso, predulce canens, sedet aggere custos.
Pascua tuta silent. Audit iam litus utrumque
130 Carmen, et extremus calaber ligurumque recessus,
Vndifragi sectique tenens conuexa Pelori.
Si uocem extulerit, Mauros turbabit et Indos,
Arctoasque niues, austrique calentis arenas.
Imperat is uobis linguam cohibere; capellas
135 Ite domum tondere inopes. Negat almaque mater
Partem uteri uos esse sui, suppostaque iurat
Pignora falsa sibi: Vallis te proxima misit,
Apenninigene qua prata uirentia silue
Spoletina metunt armenta gregesque proterui;
140 Te longinqua dedit tellus et pascua Rheni.
Martius
Nunc memini: Audieram ueteres narrare bubulcos.
|