Pamphilus
Quis nemus omne uagis lacerandum prebuit hircis?
Quid silue meruere mee, quas rore superno
Iupiter, et riuis spumantibus horrida coniunx,
Impiger atque olim Pyreos Phaniosque rigarunt?
5 Que rabies furtim, segetes dum carpit acerbas,
Spes et opes turbauit agri? cui pulcer Hiberus,
Delitie nostrumque decus, sub tempus aratri
Non timuit prunas crepitantibus addere lauris,
Quis prope consumptus, dextram nisi noster Apollo
10 Porgeret afflicto, montesque efferret in altos?
Mitio
Pastorum sors dura nimis! Date frena capellis,
Indomitos cohibete greges, simul ubera multo
Lacte fluant semper ... magicas non mouimus artes!
Et nunc iste ferox lites et iurgia secum
15 Instruit, ac, saxum et nodosa repagula gestans,
Quot maledicta parat, poterit maledicta mereri,
Ense perire suo, quod fert reperire uenenum.
Blanditiis tamen aggrediar: Quo Pamphile et unde?
Quosue locos habitas? serum tua claustra reuisis!
20 Quid fremis? inque graui qui feruet spiritus ore?
Pamphilus
Furcifer hic, Mitio? nec te durissima sontem
Sorbet adhuc tellus? Iam iam mirabile nullum est,
Si nemus et messes atque omnia, uersa retrorsum,
Spem lusere meam. Cui proh! custodia culti
25 Credita ruris erat? cui grex pascendus in herba?
Intempestiuis perierunt mortibus agni;
Defessi periere boues, hircique supersunt,
Immundique sues, quos luxus et otia tendunt:
Turba nociua satis, nulla que lege per agros
30 Spargitur insultans, uirgultaque dentibus urit;
Iam montes infecit odor, nostramue quietem.
Mitio
Haud inopina quidem patior conuitia; dudum
Singula nam tacito tractans sub pectore mecum
Vaticinatus eram: - Iam turbidus ille redibit,
35 Nec serui tergo, nec amici parcere fame
Doctus, nec rigida pietatem admittere fronte. -
Pamphile, quam facile est alienam carpere uitam!
Quam durum seruare suam! Te forte magistro,
Segnior haud gregibus mors ac lupus ingruat albis?
40 Nequicquam baculoque minax uultuque uenires;
Nil tibi tristis hiems (quanquam cessura rigori
Illa tuo), nil uer dubium, nil morbidus auster,
Nil tibi de proprio uiolenta remitteret estas;
Non uolucres segeti, non mitibus umbra racemis,
45 Non caper arboribus, non bucula parceret herbis.
Pamphilus
Nonne ego pastor eram, dum trux, turpissime rerum,
Nereus, aduerso pascens in uertice tauros,
Transuersum deiecit humi, et pecus omne parabat
Vi rapere? obluctor; donec uiolentior ille
50 Exuit hirsutam tunicam, nudumque reliquit.
Mitio
Quid potius tractare uelim quot, tempore paruo,
Tunc nostri cecidere greges? Est sanguine uallis
Pinguis adhuc; cecis raptim congesta cauernis,
Ossa iacent; horrore ferit locus ipse tuentes.
55 Non tibi, non aliis licuit mandare macello
Membra boum; sparsere lupi, sparsere leones!
Pamphilus
Dii tibi sint hostes! At non iacuere magistri;
Non rauci siluere canes; quod seua sinebat
Extremum fortuna, fuit: spoliare cadentes
60 Et niueas urbi, dominoque remittere pelles.
Tu michi quid seruas, nisi cornua dempta iuuencis?
Mitio
Seruo aurum, teneris quod compensauimus agnis,
Seruo habiles scyatos, et agresti urgere labellum
Subere non dignor, rudium miseretque parentum.
65 Adde quod ars, duce me, multum pastoria creuit:
Discolor en talos thirreno ex more coturnus
Circumit; effulgens obnubit tempora iaspis;
Candida sydonio ter murice uellera tinxi,
Et magnos peperi pro munere lactis amicos.
70 Sponsa nitet gemmis, collumque monilibus ambit,
Et mecum fusca secura recumbit in umbra;
Non glacie niuibusque rigens, nec solibus usta,
Qualis erat tua turpis anus, dum rura tenebas;
Regia, si spectes, non nostra uidebitur uxor.
75 Tum passim herbosis ludunt in uallibus edi,
Inque uolutabris segnes innata uoluptas
Conglomerat uersatque sues; non humida pastor
Fortior antra subit. Sedeo iaceoque supinus,
Multa canens que dictat amor, nec crastina curans;
80 Commissique gregis ludos et prelia cerno.
Tu querulus tristisque mane; tu dente canino,
Qua rabies tulerit, semper mordere paratus.
Pamphilus
Ergo, impure, tuum nostris cum sentibus aurum
Iungis? ut indignos habitus tibi preferat uxor,
85 Rebus honusta suis? ut tu meliore cubili
Membra loces, somnumque animo uigilante fugacem
Excipias oculis, et turbida uisa fatigent?
Concilient ut uasa sitim, causasque timendi
Inueniant, et forma domus, et cara supellex?
90 Heu! labor insanus precio cumulare periclum;
Heu! furor extremus nupte parere furenti.
Turpis, adulteria et thalami tot probra pudendi
Dissimulare dotes? Nempe hi, quos fingis amicos,
Coniugis inceste facilem rapuere pudorem,
95 Insidiasque parant etiam tibi; lumina tolle
Immodico depressa mero; lupus instat ouili,
Antraque peruigiles circumstant ditia fures.
Mitio
Furibus est mecum contractum sanguine porci
Fedus, et inferni descriptum regis in ara:
100 Inuisum superis sacrum fortasse, profundis
Acceptum sed iure deis, quibus ere litatum est.
Non ego, ieiune confringant pinguia tygres
Septa licet, totoque fremens, ruat ethere grando,
Armentisque satisque necem ferat acrior annus,
105 Pauper ero: tantum scrobibus commisimus atris!
Pamphilus
Tolle ferum, scelerate, sacrum, quod Iupiter et Sol
Erubuit potuitque Iubar ... Sed acerba relatu
Pretereo; qui pastor eras, per litora gazas
Conuehis, et neutrum perages feliciter. Aude
110 Linquere iam siluas, urbesque uidere remotas,
Pandere uela nothis, tumidas tentare procellas;
Vxor enim ignotis iam pridem in collibus errat
Et, patrium limen thalamumque egressa pudicum,
Illa sequetur ouans meretrix famosa, procosque
115 Secum aget ardentes et olentes turpiter hircos,
Herba peregrine quibus est iam grata paludis.
Mitio
Quid, pater, obscuris animos ambagibus imples?
Longaque nunc seris quid litibus otia frangis?
Desine iam mestis alacres incessere uerbis.
120 Dic, age: dic breuiter quicquid fert impetus et mens.
Pamphilus
Es meritus post uincla crucem, post uerbera ferrum;
Supplicium breue! Quin potius sine fine dolores
Carceris eterni, uel si quid tristius usquam est,
Serue infide, fugax, dominoque ingrate benigno.
Mitio
125 Crude senex, gestare crucem, tolerare cathenas
Si nescis, sors ipsa tua est. Vulgata per omnes
Fabula iam saltus, Nerei terrore superbi
Destituisse gregem, medio nisi tristis Apollo
Sistere calle gradum, non uertere terga iuberet.
130 Cetera nam sileo, domino quam fidus in arctis
Casibus, ut possint deserte ignoscere caule.
Pamphilus
Et fugi, et redii; timui Pastoris iniqui
Verbera; nulla metum facilem damnauerit etas.
Flumine mox laui maculas, pallorque recessit.
135 Que tibi causa fuge? cur claustra quieta relinquis?
Cur, longinqua sequens, quercus contemnis auitas?
Quo claues, uesane, rapis? Quin, abice, rerum
Tantarum si cura premit; per menia saltu
Errantes cogentur oues sub tecta reuerti:
Mitio
140 Iam michi magna placent; inopis num semper ouilis.
Seruus ero? Dulcem cantando nactus amicam,
Formosus fieri studeo; solemque perosus,
Antra umbrosa colo frontemque manusque recenti
Fonte nouans. Speculum Coridon bizantius istud,
145 Quo michi complaceo, dono dedit; omnia nouit
Et patitur coniunx, quoniam sua multa uicissim
Dura fero. Vos ignotas iactetis amicas,
Me mea perpetuis foueat complexibus Epy.
Pamphilus
Infamis mulier, multisque infausta maritis,
150 Te foueat demens! Prior Epycus ille, profanos
Lapsus in amplexus, cecinit per rura, per urbes
Quam coniunx generosa sibi; prior ipse puellam
Nactus ad irriguos secum traduxerat ortos;
Ludibrioque habitus uiuens moriensque, iacentem
155 Exedere canes et perminxere sepulcrum.
Letior haud aliis post hunc; sed adultera forte
Fida tibi; fruere et speculum Coridonis habeto.
Eternum gemat ille miser, pastoribus aule
Qui primus mala dona dedit! Formosus haberi
160 Dum petis, et capiti circumdas serta niuoso,
(Ignotum tot pondus auis) dum floribus antrum,
Dumque pedum, delire, rosis siluestribus ornas,
Omnia depereant; quando impia sidera celo,
Impia fors terris superant. Intercidat una
165 Cura gregis; rurisque labor, studium peculi.
Mitio
Succedet michi forte aliquis - nec longius hinc iam
(Augurio nisi fallor) abest - qui tristis inersque
Mitia preduris excuset facta repulsis,
Aluernasque ferat Romana in pascua sordes.
Pamphilus
170 Quem talem, nisi te genitum fortasse, minaris?
En tua tota fides! En laudum summa tuarum!
Peiorem si terra parit, tunc optimus ipse,
Inque nocens Mitio. Sic crimen crimine purgas?
Viue late, gaude uitii maioris ad umbram.
Mitio
175 Letus agam, moriarque dolens; tu, tristis utrumque,
Nescio quid confusa tibi tua somnia seruent.
Pamphilus
Par fuerat meminisse, quibus bonus ille periclis
Ista parauit, herus. Laniatum uepribus aspris
Vidimus. Heu, quanti miserans armenta redemit
180 Perdita, sublimi ueniens mercator Olimpo!
Quam tenuis uictus, quam nulla superbia uerum
Ruris habet dominum! Tu luxuriaris in aruis
Illius; ipse sua sitiens ac sobrius aula est.
Mitio
Immemor ille sui, et, uerum fateamur, auarus!
185 Perdere pauca timet, cum possit perdere multa.
Impiger horrisonis pastores uocibus implet;
Hinc didicisse potes, semperque in fontibus egras
Mersat oues, tondere iubens, ne uellera lappe
Intricent, prohibens ipsis a sepibus hircos;
190 Ostentatque rubos itidem sterilesque miricas,
(Pascua dura feris) famulos macieque geluque
Conficit, ac tolerare famem somnumque sitimque
Edocet, adiungitque minas atque intonat ore;
Dulcia cunta uetat, iubet aspera; culta cauebis,
195 Auia lustrabis, montes superabis iniquos,
Et pedibus nudis tribulos calcabis acutos.
Moribus his hominum quisquam de sanguine natum
Dixerit? aut raros illi miretur amicos?
Contra ego, me memini domino seruire potenti;
200 Perdere magnificum; multis placuisse decorum.
Vis ubi nulla premit, quis tot consumet aristas?
Quod pecus assiduo peraget tot gramina morsu?
Lasciuos errare greges, hircosque procaces
Coniugio gaudere sinas. Simul ipse iocabor.
205 Dum mea me coniunx, dum me mea suspicit Epy;
Vos uestros seruate, meos michi linquite mores.
Pamphilus
Infelix, sic noscis herum? dum tutus in umbra
Stare putas, aderit, preuertens gaudia luctu.
Mitio
Men uerbis terrere paras? Presentia fortes
210 Despiciunt; timidos etiam distantia terrent.
|