Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Africa

Francesco Petrarch

Book 2

    
     Talibus intentum pater arripit atque benigne: 
     "Tempus" ait "celo descendere. Gratia paucis 
     Huc uenisse fuit: patienter abire decorum est." 
     "Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris" inquit 
5    "Pauca michi dubio? certumque remitte futuri." 
     "O nate, exigui solatia temporis" infit 
     "Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctis 
     Omniaque implicite uanescent uisa quietis: 
     Si qua animo memori uestigia forte manebunt, 
10   Somnia uana tamen, mentemque errasse putabis. 
     Sed nequeo spreuisse preces. Dic, nate, quod angit 
     Te magis; et breuibus celeri te subtrahe Phebo." 
     "O genitor, si nota tibi diuina uoluntas, 
     Sique tibi ante oculos uenturum est cernere tempus, 
15   Scire uelim quid Fata parent. Nam bella uidemus 
     Aspera terribili Latium quassantia motu. 
     Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retro 
     Versa cadunt. Nostro pinguescunt arua cruore. 
     Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti 
20   Imperii tam magna duo cecidistis eodem 
     Tempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol, 
     Magnaque sub gemina nutauit Roma ruina. 
     Quid superest? dominum quis nunc manet exitus Vrbem? 
     Corruet, an stabit? Quod si frustra arma mouemus, 
25   Exime tot curas animo tantosque labores: 
     Somnum redde oculis et membris redde quietem. 
     Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est, 
     Quid iuuat obniti contra Fatoque prementi 
     Humanas afferre manus? Moriamur inermes! 
30   Viuat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!" 
     Non tulit indignantem animo pater optimus: "Imo, 
     Imo" ait "armato latronem pellere luscum 
     Finibus Ausonie dabitur. Discedet iniquo 
     Inde animo, metuetque alienam linquere terram 
35   Sanguinis ac prede sitiens, at mesta suorum 
     Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo 
     Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget 
     Litora, funesto ueritus confligere campo 
     Congressus uolet ante tuos. Tu furta caueto 
40   Insidiasque uiri. Doceant te dira duorum 
     Funera barbarico confecta ferociter astu. 
     I tamen atque hostis crudelem conspice uultum 
     Et dictis intende aurem cautusque uigilque 
     Insidiosa senis uersuti percipe uerba. 
45   Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per Orbem 
     Aut timidus uideare alius aut forte superbus. 
     Ille quidem uaria tentabit flectere mentem 
     Arte dolisque nouis, dulcem per singula pacem, 
     Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem, 
50   Vnicus euersor pacis. Firmissime, persta 
     Propositumque tene. Nil de patrieque tuaque 
     Maiestate cadat! Fremet ille et tristia coram 
     Fata uidens, humiles uoces summissaque uerba 
     Ore dabit ficto: iuuenem semperque secundis 
55   Assuetum casus uarios librare monebit 
     Fortune, ac multa ancipiti sermone tremenda 
     Proferet euentusque ducum. Cum nulla uidebit 
     Verba altum mouisse animum, tum tristis et ira 
     Feruidus, arma fremens bellumque, in castra redibit. 
60   Pugna erit ambiguo quam spectent Fata fauore, 
     Cuius ad euentum toto timeatur in Orbe. 
     Sanctior his preerit castris, dux impius illis: 
     Hinc Virtus obiecta malis Cultusque modesti 
     Et Pudor et benesuada Fides Pietasque comesque 
65   Iustitia et relique uibrabunt arma Sorores; 
     Inde Furor, Dolus et Rabies et nescia ueri 
     Pectora Contemptusque Dei feruensque Libido 
     Cecaque perpetuis crescens sub litibus Ira 
     Et scelerum species horrende ac nomina multa. 
70   Victor eris bello tandem, uictoria nec te 
     Efferet; ast illum fortuna aduersa repente 
     Prosternet. Victus fugiet peregrinaque tanget 
     Litora, qua Grais Asiam regionibus estus 
     Hellespontiaci dirimit maris. Omnia tandem 
75   Tentabit, regumque pedes indignaque supplex 
     Continget genua atque aliena precabitur arma, 
     Italicas ardens iterum ruiturus in oras, 
     Si Fortuna sinat. Nobis sed amicior illa, 
     Iam longis satiata malis, funesta retrorsum 
80   Consilia euertet. Quid multa? Vagabitur exul 
     Pessimus et terras uirus disperget in omnes, 
     Romanos in morte petens. Ceu saxea seuum 
     Cum forte in triuiis tempestas obruit anguem, 
     Ille furit, moriensque minas uomit atque uenenum 
85   Mille ligans caudam squamosaque corpora nodis, 
     Horrificus solo aspectu, postrema cruentus 
     Sibila languentesque oculos attollit et ipsum 
     Seuit in auctorem frustra: sic turbidus iste 
     Mille uias moribundus aget. Quo tempore forte 
90   Publica dum perages mandata, uidebis inermem 
     Securus, faciemque trucem que terruit orbem. 
     Colloquio festiua dies uideatur amico, 
     Tantorum felix Ephesus sermone uirorum. 
     Fama quidem mendax falsa cum laude nefandos 
95   Equat iniqua bonis. Facinus dum grande, tremendum, 
     Horrendum dictu inuenit, canit orba per Orbem, 
     Nec dirimit causas. Patriam iuuat ille cadentem, 
     Laudatur; multaque alius cum strage cruentas 
     Captat opes regnumque sibi iaciturus in auro, 
100  Hic quoque laudatur. Laudabitur Hanibal atque 
     Scipio: posteritas mirabitur omnis utrumque. 
     Heu par dissimile et diuerso sidere terris 
     Illatum! At uulgus discernere quanta sit inter 
     Magnificum ac tetrum facinus distantia, nescit. 
105  Quam subito miris animum uolet ille loquendo 
     Flectere blanditiis! seu sunt hec Punica semper 
     Pectora, seu laudem uirtus uel ab hoste meretur, 
     Precipue tam rara quidem. Verum illa iocosum 
     Qualiacumque tibi risum fortasse mouebunt; 
110  Nil aliud. Sic ille graues in morte reflexus 
     Quum dederit falsaque animum spe pauerit amens, 
     Tandem Bithinica ruet imperterritus aula, 
     Dux atrox, Vrbique metum depellet et Orbi. 
     Hostis fata uides, tanto quem tempore tellus 
115  Sustinet Ausonie. Quod si Romana requiris, 
     Pauca, sed e medio Fatorum intentus aceruo 
     Accipe. Procliuem faciet uictoria presens 
     Ad reliquas facilemque uiam, nullumque pudebit, 
     Quem teneat Carthago potens, apprendere portum. 
120  Illa iugum populos et ferre tributa docebit. 
     Ilicet Etholus consurget uanus ad arma, 
     Proruet Anthiocus; fratris iunioris et illum 
     Vincitis auspiciis, teque orbis noscet Eous, 
     Vt Zephirus pridem ac pluuialis nouerat Auster. 
125  Inde alia ex aliis nascentur bella, sed omnes 
     Vincet Roma minas et totum proteret Orbem. 
     Victa iugum regna excipient: sub legibus ibunt 
     Mox Galathe Macedumque furor; nil regia possunt 
     Nomina, nil patrum egregii prodesse labores. 
130  Magnus Alexander totiens reuocatus ab urna 
     Si redeat, mea sit quenam sententia nosti: 
     Grecia cunta breui procumbet tempore uicta 
     Et male cesorum penas dependet auorum. 
     Hic placet et Glabrio et spectata modestia Memmi 
135  Flaminiique animus, claris qui crescere factis 
     Incipit et tecum tentat certamina fame. 
     Res instant uarie, series quoque longa laborum: 
     Florida namque uiris uenit armipotentibus etas. 
     Hec michi iam Scauros, Drusos crebrisque Metellos 
140  Insignes titulis et nomina clara Nerones 
     Protulit. Hoc olim ueniet de stipite ramus 
     Pestifer ac populis umbra nociturus iniqua. 
     Iam sensim assurgunt rigida uirtute Catones. 
     O utinam domus illa minus foret inuida nostre! 
145  Surgunt Emilii, quorum de gente nepotem 
     Elige, qui nomen gestis mereatur auitum, 
     Relliquiasque tuas ferro consumat et igni, 
     Durior id meritis odioque accensus honesto. 
     Longius incedam; iamque hinc Sillamque ferocem 
150  Pompeiosque graues animosaque pectora Bruti 
     Ante oculos habeo, stupeoque ubi condere ferrum 
     Audeat. Hinc rerum summa ad fastigia uentum est 
     Cesareumque genus toti dominarier Orbi 
     Preuideo. Quid cunta sequor? Non ditior unquam 
155  Vrbs animis erit egregiis ducibusque supremis. 
     Crederet hoc aliquis? Campano raptus aratro 
     Vnus erit bello eximius, qui nostra sub Austrum 
     Signa ferat Libiamque iterum premat, inclita regum 
     Colla triumphali uictor fracturus ab arcu, 
160  Bisque sub extrema Latium formidine soluat 
     Obsidione graui, calidaque reuersus ab ora 
     Atque Alpes subito iussus transire niuosas 
     Preter Aquas Sextas - dicunt sic nomine uallem - 
     Theutonicum insigni compescat strage furorem; 
165  Post simili ardentes prosternat uulnere Cimbros. 
     Orbis in extremi latebras, ubi castra locasti, 
     Nunc, iuuenis memorande nouis per secula factis, 
     Magnus item iuuenis ueniet; nec dignior alter 
     Nomen habet magni. Hic Tagum Bethimque et Hiberum 
170  Coget ferre iugum dominumque agnoscere Tybrim. 
     Hic idem nimia ciuem feritate rebellem 
     Contundet. Tibi nulla animum contingat honestum 
     Inuidia; atque alios patiaris ad alta uolare. 
     Nullus erit nullusque fuit cui gloria tota 
175  Cesserit: illa nouis semper parat integra partem. 
     Vita breuis, rerumque uenit longissimus ordo. 
     Quid fiet, nisi queque suos produxerit etas 
     Venturis qui sponte uelint occurrere fatis? 
     Sufficeret cunti spatio si temporis unus, 
180  Publica res poterat duce te contenta fuisse. 
     Tu siquidem letus mecum, dum bella gerentur, 
     Hic eris, et iuuenem egregium laudabis ab alto. 
     Pauca ex innumeris memoro: maiora supersunt 
     Gesta uiri, plectroque aliis maiore canenda. 
185  Namque hic precipiti - sit fas dixisse - uolatu 
     Victor ab occasu discedens uictor ad ortus 
     Perueniet nomenque Italum super astra leuabit. 
     Omnia succumbent: multis Fortuna triumphis 
     Larga uolet ditare ducem; moderatior autem 
190  Implendusque animus paucis, quod laurea triplex 
     Stringat honesta comas, quod ter sua Roma uerendo 
     Exstantem curru uideat, contentus abibit. 
     Hic et piratas pelago depellet ab omni: 
     Vincetur Iudea tenax, Armenia duplex, 
195  Cappadoces Arabesque et lato corpore Ganges, 
     Persis et Arsacides: Rubroque a litore tandem 
     Omnia uincentes rigidam ueniemus ad Arthon. 
     Et glaciale solum, Tanaim et Meotida duram 
     Ripheosque procul tangemus in ethere montes. 
200  Attriti longo fugient certamine reges 
     Et uitam simul et regnum bellumque perosi. 
     Caspia calcabunt uictores claustra, Sabeam 
     Turicremasque domos: intacti limina templi 
     Intrabunt cernentque aditi penetralia sacri. 
205  Purpura non illos, non gemme aurumque mouebunt: 
     Thesauros inter medios mucrone trementi 
     Paupertas Romana uenit nec tangitur illis. 
     Insula non toto restabit libera ponto, 
     Non tellus seu pressa uagis seu stantibus astris. 
210  Aula sub imperium ueniet ditissima Cipri, 
     Creta superstitionum ingens domus atque magistra 
     Euboicumque latus, Phebo Rhodus inclita et undis, 
     Tum salis Egei, celo uelut astra sereno, 
     Ciclades effuse medio, clipeusque potentis 
215  Trinacrie et crasso diues Sardinia celo 
     Pauperiorque solo sed apricis Corsica saxis, 
     Et quicquid Tusco iacet equore, quicquid Hibero, 
     Quicquid et Adriaco. Sed quis cum classe frementem 
     Ibit in Occeanum? Fortissimus ille nepotum 
220  Vnus erit magno semper cantandus in orbe, 
     Gallica qui uario complebit rura pauore 
     Et fluuios atri uiolabit sanguinis unda. 
     Inde procul celo et terra pelagoque repostos 
     Auricomos rapido calcabit Marte Britannos, 
225  Stringet; et indomito luctantem gurgite Rhenum 
     Pontibus, hostilesque tenens cum milite fines 
     Tristia ceruleis Germanis bella mouebit. 
     O felix si forte modum sciat addere ferro! 
     Nesciet heu! noletque miser; sed turbine mentis 
230  Victrices per cunta manus in publica uertet 
     Viscera, ciuili fedans externa cruore 
     Prelia et emeritos indigno Marte triumphos; 
     Me tamen infami tam multa decora furore 
     Commaculare pudet. Quam turpiter omnia calcat 
235  Ambitus, ut totum imperium sibi uindicet unus, 
     Primus et exemplum reliquis, spolietque superbus 
     Erarium miserosque nouo legat ordine patres! 
     Hec et Pharsalicas mortes Ephireaque arma, 
     Thapsonque et Mundam et Capitolia sanguine tincta, 
240  Omnia pretereo. Succedet maximus illi 
     Inde nepos clara ueniens a stirpe sororis. 
     Hic michi longinquos mittet sub legibus Indos, 
     Egiptumque ferox et barbara sistra mouentem 
     Vxorem Latii capiet ducis; inde per omnem 
245  Fulminet ense diem, reges pede supprimat altos. 
     Hic parere ferum Romanis fascibus Histrum 
     Perdoceat, gemineque solum quod subiacet Vrse. 
     Hic Vrbem tribus inuectus do more triumphis 
     Edicet toti precepta incognita mundo, 
250  Et summo celsus solio summissa uidebit 
     Sceptra sibi summosque duces atque agmina uulgi 
     Munera ferre omnes studioque ardere placendi. 
     Iam senior rigidos bello contundet Hiberos. 
     Vltimus ille labos: exhinc tranquilla sequuntur 
255  Secula: tum gemini claudentur tristia Iani 
     Limina et erati iungentur cardine postes, 
     Inde grauem tumulo mittet ueneranda senectus 
     Digressum amplexu et dilecte coniugis ulnis. 
     Huius post cineres uideo Romana reuerti 
260  Fata retro et pulcros prolabi ad turpia mores. 
     Hei michi! quid moreris? Tecum moritura propago 
     Nominis est nostri. Sed tu tibi debita nactus 
     Alta petes conuexa poli. Quid turba superstes, 
     Ludibrium mundi generisque infamia primi? 
265  Tartara conspicient meriti Stigiosque recessus. 
     At nimium propero: uideo par nobile, natum 
     Atque patrem et gemino Capitolia leta triumpho. 
     Laurea bina uiret, duplex quoque purpura, currus 
     Non uideor spectare duos, contenta sed uno 
270  It Pietas: noua res equidem et dignissima fama. 
     Corruet his ducibus Ierosolima, uictaque ferro 
     Inclita relligio. et gladiis perrumpere sacra 
     Fas erit et poterunt populi peccata mereri. 
     Vlterius transire piget; nam sceptra decusque 
275  Imperii tanto nobis fundata labore 
     Externi rapient Hispane stirpis et Afre. 
     Quis ferat has hominum sordes nostrique pudendas 
     Relliquias gladii fastigia prendere rerum?" 
     Amplius urgentem quoniam frenare dolorem 
280  Non poterat, rupit lacrimis et uoce loquentem: 
     "Quid miserum! pater alme, refers? Tantumne licebit 
     Fortune? Prius in Stigia conuulsa paludes 
     Astra cadent; prius ethereo arbiter Orci 
     Victor erit solio celique tonabit ab arce, 
285  Africa quam Rome uictrix sua iura suumque 
     Nomen in eternum rapiat". Non longa dolentem 
     Passus ait: "Depone, precor, lacrimasque metumque: 
     Viuet honos Latius, semperque uocabitur uno 
     Nomine Romanum imperium; sed rector habenas 
290  Non semper Romanus aget; quin Siria mollis 
     Porriget ipsa manum, mox Gallia dura, loquaxque 
     Grecia, et Illiricum: tandem cadet ista potestas 
     In Boream: sic res humanas Fata rotabunt. 
     Forte sub extremos annos mundique ruentis 
295  Interitum ad proprias sedes Fortuna redibit. 
     Altius incumbes atque urbis cetera nostre 
     Fata petes. Vnum hoc de pluribus ille supernus 
     Abscondit sub nube Deus; sed, noscere quantum 
     Permissum est animi augurio, non uicta sub hoste 
300  Roma ruet, nullique data est ea gloria genti, 
     Nulli tantus honor populo. Vincetur ab annis 
     Rimosoque situ paulatim fessa senescet 
     Et per frusta cadet. Nulla unquam, nulla uacabit 
     Ciuilique odio et bellis furialibus etas. 
305  Tempus adhuc ueniet cum uix Romanus in urbe 
     Ciuis erit uerus, sed terras lecta per omnes 
     Fex hominum; tamen hec sese male sana cruentis 
     Turba premet gladiis, et ni fortissimus unus 
     Vir aliquis dignus meliori tempore nasci 
310  Opponat sese medium frontemque manumque 
     Litibus ostendat, su quodcumque cruoris 
     Pectoribus miseris, per mutua uulnera fundant. 
     Hoc solamen habe: nam Roma potentibus olim 
     Condita sideribus, quamuis lacerata malorum 
315  Consiliis manibusque, diu durabit eritque 
     Has inter pestes nudo uel nomine mundi 
     Regina. Hic nunquam titulus sacer excidet illi; 
     Qualiter annosum uires animusque leonem 
     Destituunt, sed prisca manet reuerentia fronti 
320  Horrificusque sonus, quamquam sit ad omnia tardus. 
     Vmbra sit ille licet, circum tamen omnis inermi 
     Paret silua seni. Sed quis uel noscere certam 
     Audeat, aut rebus tantis prefigere metam? 
     Vis loquar? In finem, quamuis ruinosa, dierum 
325  Viuet et extremum ueniet tua Roma sub euum 
     Cum mundo peritura suo." Sic fatus ab alto 
     Pectore suspirans tacuit, dextraque sequentem 
     Per nitidum conducit iter. Iam prona cadentis 
     Calcabant conuexa poli, gradibusque suprema 
330  Linquebant leuibus. Qui lumine terga feriret 
     Lucifer altus erat; tamen una erat umbra duorum, 
     Athlantisque ruens de uertice plena propinqui 
     Cinthia conspecti splendebat ymagine fratris. 
     Hic iterum genitor sacro ueneranda resoluit 
335  Ora sono. Stetit eximia dulcedine mundus 
     Captus et eternos tenuerunt astra meatus. 
     "Nate, prioris" ait "solamen et optima uite 
     Pars michi, qui leto cumulas nunc gaudia celo, 
     Quodque ego non rebar, facis ut spectando beatus 
340  Mortalem uidear michi me felicior ipso, 
     Huc aures intende pias et pectora ueri 
     Plena refer. Mora nostra breuis, namque inuida noctis 
     Vmbra abiit, pelagusque operit iam fluctibus astra. 
     Omnia nata quidem pereunt et adulta fatiscunt; 
345  Nec manet in rebus quicquam mortalibus; unde 
     Vir etenim sperare potest populusue quod alma 
     Roma nequit? Facili labuntur secula passu: 
     Tempora diffugiunt; ad mortem curritis; umbra, 
     Vmbra estis puluisque leuis uel in ethere fumus 
350  Exiguus, quem uentus agat. Quo sanguine parta 
     Gloria? quo tanti mundo fugiente labores? 
     Stare quidem uultis, sed enim rapidissima celi 
     Vos fuga precipitat. Cernis quam parua pudendi 
     Imperii pateant circum confinia nostri? 
355  Hec tamen heu quanto nobis extenta labore! 
     Nunc quoque quam multo uobis seruanda periclo! 
     Finge quod esse potest, et erit, nisi Fata benigni 
     Penitet incepti: totius sola sit Orbis 
     Roma caput, terris dominetur sola subactis. 
360  Quid tamen hic magnum? tanto quid nomine dignum 
     Inuenis? Angustis arctatus finibus Orbis 
     Insula parua situ est, curuis quam flexibus ambit 
     Occeanus, uiden ut paruus cognomine magno? 
     Nec tamen hanc totam incolitis. Nam multa paludes, 
365  Multa tenent silue; pars rupibus hispida torpet, 
     Parsque riget glacie; pars squalet inusta calore, 
     Serpentumque domos calidis tegit estus harenis. 
     Vtque simul totum uideas, huc lumina uolue. 
     Verticibus celi aduersos atque alta tenentes 
370  Cernis stare polos, subiectaque cunta duobus 
     Perpetuo durata gelu? Prohibetur ab illa 
     Stirps hominum regione procul; nil nascitur illic 
     Quod uictum prestare queat. Qua semita solis 
     Latior, obliquusque uagis it circulus astris, 
375  Ignibus arua rubent, mediusque exestuat ingens 
     Pontus et ardorem celi male temperat humor 
     Subditus. Huc olim Argolici finxere poete 
     Conuenisse deos, potuque ciboque refectos 
     Ethiopum cum rege grauis duxisse sub umbra 
380  Athlantis placidam tranquillo numine noctem: 
     Quod fictum est ideo quia numina magna putabant 
     Sidera, que liquidis primum uescuntur in undis, 
     Ethiopum quas litus habet, mox fessa uidentur 
     Vergere ad occasus, ubi maximus eminet Athlas, 
385  Vltima terrarum qui possidet: ille paratus 
     Excipit ac magno uenientia contegit antro. 
     Sed redeo: mediam uetitum est attingere zonam, 
     Etheris hinc etenim uos inclementia longe 
     Summouet; at circum flammis permixta tepescunt 
390  Frigora; sic gemina mortales sede fruuntur. 
     Altera sed uobis est inuia: separat illam 
     Et calor et pelagus. Statio tantum unica restat 
     Parua, sed hec uasto nimis interrupta locorum 
     Desertoque habitu; linguarum dissona multum 
395  Murmura, diuersi mores. Hec crescere famam 
     Impediunt; nulli toto cognoscier orbe 
     Contigit. Extrema quis erit bene notus in Artho, 
     Et Nili ignotum continget nomine fontem? 
     Quem sua Toprobani commendet gloria et idem 
400  Litus ad Hibernum resonet? Mortalia quorsum 
     Vota ruunt? Amplam cupiunt diffundere famam; 
     Septa sed arcta uetant. Angusto carcere clausos 
     Somnia magna iuuant; at cum lux ultima somnum 
     Excutit ac tenebras adimit, tum cernere uerum 
405  Heu miseri sero incipiunt, et tempora retro 
     Nequicquam aspiciunt, abeuntque amissa gementes. 
     Illa quoque in uobis ridenda insania mentes 
     Occupat: eternum cupitis producere nomen, 
     Secula demulcent animos numerosa, uenitque 
410  Posteritas longa ante oculos; libet ire per ora 
     Doctorum extinctos hominum, clausosque sepulcro 
     Liberiore uia per mundi extrema uagari. 
     Viuere post mortem, uiolentas spernere Parcas 
     Dulcia sunt, fateor, sed nomine uiuere nil est. 
415  Viuite sed melius, sed certius: ardua celi 
     Scandite felices, miserasque relinquite terras. 
     Hic uos uita manet, quam secula nulla mouebunt, 
     Quam nec tristis hiems, nec noxia torqueat estas, 
     Anxia solicitam quam non opulentia reddet, 
420  Querula non mestam paupertas, pallida non mors 
     Obruet, haud nocuo uexabunt sidere morbi 
     Corporis atque animi. Sine tempore uiuite; nam uos 
     Et magno partum delebunt tempora nomen, 
     Transibuntque cito que uos mansura putatis. 
425  Vna manere potest occasus nescia uirtus. 
     Illa uiam facit ad superos. Hac pergite fortes, 
     Nec defessa graui succumbant terga labori. 
     Quod si falsa uagam delectat gloria mentem, 
     Aspice quid cupias: transibunt tempora, corpus 
430  Hoc cadet et cedent indigno membra sepulcro; 
     Mox ruet et bustum, titulusque in marmore sectus 
     Occidet: hinc mortem patieris, nate, secundam. 
     Clara quidem libris felicibus insita uiuet 
     Fama diu, tamen ipsa suas passura tenebras. 
435  Ipsa tuas laudes etas uentura loquetur: 
     Immemor ipsa eadem, seu tempore fessa, tacebit 
     Immemoresque dabit post secula longa nepotes. 
     Magna geris, maiora geres, immensaque uictor 
     Conficies tu bella manu et dignissima fama: 
440  Res multis laudata quidem laudandaque multis. 
     Cernere iam uideor genitum post secula multa 
     Finibus Etruscis iuuenem qui gesta renarret, 
     Nate, tua et nobis ueniat uelut Ennius alter. 
     Carus uterque michi, studio memorandus uterque: 
445  Iste rudes Latio duro modulamine Musas 
     Intulit; ille autem fugientes carmine sistet; 
     Et nostros uario cantabit uterque labores 
     Eloquio, nobisque breuem producere uitam 
     Contendet; uerum multo michi carior ille est 
450  Qui procul ad nostrum reflectet lumina tempus. 
     In quod eum studium non uis pretiumue mouebit, 
     Non metus aut odium, non spes aut gratia nostri; 
     Magnarum sed sola quidem admiratio rerum, 
     Solus amor ueri. Sed quid tamen omnia prosunt? 
455  Iam sua mors libris aderit; mortalia namque 
     Esse decet quecumque labor mortalis inani 
     Edidit ingenio. Quos si tamen illa nepotum 
     Progenies seruare uelit, senioque nocenti 
     Vim facere ac rapido uigilans obsistere seclo, 
460  Non ualeat, tam multa uetant; fatalia terris 
     Diluuia et populos uiolentior estus adurens, 
     Et pestes rerum uarie celique marisque, 
     Bellorumque furor toto nichil orbe quietum 
     Stare sinens, libris autem morientibus ipse 
465  Occumbens etiam; sic mors tibi tertia restat. 
     Quot modo in extremo claros Oriente uel Austro 
     Esse uiros reris? tamen ad uos mittere nomen 
     Non potuere suum. Quot prima etate fuisse 
     Illustres famamque ausos sperare perennem, 
470  Nunc tamen ignotos? Annorum, nate, locorumque 
     Estis in angusto positi. Que cunta uidentem 
     Huc decet, huc animos attollere. Vulgus inane 
     Viderit in terris quo te sermone loquatur. 
     Despice quisquis is est, et si mea iussa merentur 
475  Te docilem, humanum, iubeo, contemne fauorem, 
     Neue ibi tantarum rerum spem pone tuarum. 
     Illecebris trahat ipsa suis pulcherrima Virtus. 
     Gloria si fuerit studiorum meta tuorum, 
     Peruenies equidem, sed non mansurus, ad illam. 
480  Premia sin autem celo tua, nate, reponis, 
     Quo semper potiaris habes sine fine beatus 
     Et sine mensura. Quod si dulcedine fame 
     Tangeris et stimulis etiam nunc pungeris istis, 
     Quod preclara tuo stat gloria fixa labori 
485  Polliceor: ueniet pretium tibi, nate, quod optas; 
     Illa uel inuitum, fugias licet, illa sequetur. 
     Vt sub sole uagum comitatur corporis umbra 
     Ipsa tui: quocumque gradum tu flexeris, illa 
     Flectitur et stat, si steteris; sic fama uolentem 
490  Nolentemque simul sequitur. Sed numquid ineptum 
     Dixeris arenti gradientem in puluere, ut umbram 
     Aspiciat post terga suam? Non sanior ille est 
     Qui terit etatem frustra corpusque fatigat, 
     Aut animum curis onerat, nichil inde reposcens 
495  Ni laudem et uanos populi per compita uentos. 
     Quenam igitur queres mea sit sententia. Dicam. 
     Ille eat ut metam teneat, licet inter eundum 
     Vmbra sequatur iter; Virtutis amore laboret 
     Hic alius, celumque sibi sit terminus, et non 
500  Gloria, que meritos sequitur, uel spreta, labores. 
     Ergo age, nate, uiam, tibi quam super ardua monstro, 
     Ingredere, aut potius ceptum ne desere callem. 
     Publica res duce te uigeat, uictrixque supremo 
     Cardine Fortune sedeat. Spectabit ab astris 
505  Quicquid ages placidus rex cunta tegentis Olimpi, 
     Letus honore tuo, sed nullo letior actu 
     Quam quod te patrie baculum superesse labanti 
     Nomen et hoc merito Scipionis habere uidebit, 
     Cognomenque aliud tibi quod tua facta parabunt. 
510  Insuper id moneo, memorique hoc imprime menti: 
     Post studium recti patrieque parentis amorem 
     Proxima de caris tibi cura supersit amicis. 
     Pronus amicitias amplectere, quas tibi Virtus 
     Conciliat, partasque cole; hoc da, nate, roganti. 
515  Rebus in humanis nil dulcius experiere 
     Alterno conuictu et fido pectore amici. 
     Est equidem e multis tibi nunc certissimus unus 
     Lelius. Archani sit conscius atque minister 
     Ille tui, rogat affectus pectusque profundum 
520  Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo 
     Lelius alter erit domui claroque nepoti 
     Carus et eximio pariter coniunctus amore. 
     Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum 
     Lelius et Scipio celebrabitur inter amicos 
525  Quos tulit extrema ueniens ab origine mundus, 
     Cum duo sint paria et longo distantia tractu. 
     Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum 
     Despice plebeium, quoniam de plebe uerendi 
     Surrexere uiri, quos nobilioribus equos 
530  Viua tulit Virtus animusque parentibus impar." 
     Dixerat. Ille autem: "Tua per uestigia quamquam 
     Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori 
     Defuerim. Tamen admonitus uigilantior ibo 
     Quo me, sancte, uocas, genitor. Sed multa monentem 
535  Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror". 
     Mestior ille: "Equidem! tua te, dulcissime, uirtus 
     Aspera cunta pati doceat. Quid Fata reseruent 
     Vltima preclaro malis nescire labori. 
     Ingratam patriam - piget heu narrare pudetque - 
540  Experiare licet, facili contentus abito 
     Vindicta. Non arma tibi, non castra mouenda, 
     Etsi forte queas. Prestat quamcumque subire 
     Fortunam: patriam seruatam perdere noli 
     Et meritum uastare tuum. Fugat illa? recede. 
545  Non reuocat? persta. Sed preclarissimus exul 
     Viuenti illatum moriens ulciscere uerbo 
     Dedecus, et patrie cineres atque ossa negato, 
     Ingratamque uoca, memorique inscribe sepulcro. 
     Hoc liceat tantum; tibi nil permiseris ultra. 
550  Iamque uetor traxisse moras. Memor ergo parentis, 
     Nate, uale, et mitis surgentem dirige fratrem; 
     Isque uiam post te tua per uestigia seruet." 
     Dixit et equauit fugientia sidera cursu. 
     Interea lux orta super tentoria fulsit 
555  Irrupitque ducis durum rubicunda cubile. 
     Bucina castrorum cecinit, sonituque tremendo 
     Attonitum subito somnusque paterque relinquit. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT