Impiger astriferum postquam Sol perculit axem
Et rapidos immisit equos, cessere trementi
Sidera cunta fuga. Consurgit maximus heros
Singula pertractans animo, que uisa per umbras
5 Intulerat nocturna quies: "Cur dulcia patri
Oscula non rapui? Cur uertere terga parantem
Non tenui prendique manu? Cur ista ruit nox
Tam cito, nec licuit placido sermone morari?
Multa petiturus fueram: quibus ultima campis
10 Agmina concurrant, seu qua regione profundi;
Quantum in amicitiis fidei; quam barbara regum
Pectora fida forent; quanam tellure sepulcrum,
Quodue genus mortis Sors imperiosa reseruet
Vel michi uel fratri; qui sit patruelis amati
15 Exitus aut fatum, nam pridem est cognita uirtus;
Omnibus an soli michi nunc iniuria care
Impendet patrieque nefas. At forsitan ista
Sit melius nescire michi, ne conscia finis
Aduerso retrahat Virtus sua carbasa uento.
20 I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti;
Nescit enim quid agat." Sic secum fatus amicum
Acciri propere Lelium iubet. Illicet ille
Affuit, atque oculos tacitus frontemque uerendam
Suspiciens immotus erat. "Carissime Leli,
25 Magna animo uoluuntur" ait: "Que gessimus ambo
Sufficiant fortasse aliis; at quantula res est
Italicas inter clades miserandaque fata
Hispanas fregisse acies? Vacua ista periclo
Militia. Et quantum nostris est dedecus armis,
30 Ni ceptum peragatur opus! Timuisse uidemur
Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse
Prelia non ausi patria concurrere terra
Meniaque obsesse defendere dulcia Rome.
Exiliumne fugamne hostes ciuesque uocabunt?
35 Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit;
Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo
Incepisse aliis clarum et memorabile factum;
At michi nil satis est, aliquid dum restat. Iniquam
Hanibalem reuomentem animam prius ipse uidebo
40 Tot nostros placare duces, Carthago profundo
Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat
Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint
Morte mea equari Penorum uulnera nostris.
Numquid iusta Deus pro nobis tela mouebit
45 Tantorum uindex scelerum? Num fulmina celo
Descendent? Num periure densissimus Athlas
Telluris clipeus, mundi tutela nefandi,
Cedet sponte loco radice reuulsus ab ima,
Serpentumque acies montesque immittet harene
50 Ardentis, facietque uiam spirantibus Austris?
Num piger infames contorto uertice muros
Bagrada discutiet gelido uiolentior Histro,
Scelestasque animas ultricibus obruet undis?
Vicimus: imbelles teneant licet arma lacerti,
55 Bella Deus peraget periuria crebra perosus.
Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostris
Prouideo, tedetque more, sed multa necesse est
Scrutari et longe uenientes cernere casus.
Africa tota odiis ardet: non litora portum,
60 Non domus hospitium prestat, non pabula terre.
Quocumque intendas oculos, hostilia cernas
Omnia. Que primum teneat naualia classis,
Miles agros? Vbi nostra duces tentoria figent?
Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbes
65 Edoceat moresque hominum? Quis fluminis alti
Ad uada precedat trepidantes ire cohortes?
Singula sunt igitur studio tractanda sagaci.
Id primum tentare uelim, si barbara corda
Vlla fides habitat. Nomen fortasse Siphacis
70 Audisti. Cuntos illum precedere reges
Fama refert opibus, nec auorum sanguine quisquam
Altior incedit populisque uel ubere regni.
Is nobis tentandus erit: si fama Latini
Nominis et Libicos potuit penetrare recessus,
75 Flectetur forte alloquio precibusque benignis;
Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcet
Pectora et agrestes animos. Ea litora nobis
Hostilem in patriam transgressis - namque ea mens est -
Oportuna reor ceptoque accomoda bello.
80 Hec tibi cura datur, uir optime: nam tibi sermo
Dulcis adest placideque ingens solertia mentis.
Perge animum placare ferum et mollire loquendo."
Dixerat. Is raptum relegens a litore funem
Equoreas superat fauces, qua litus Hiberum
85 Diuidit a Libicis pelagi breuis estus harenis.
Illa dies Maura proram statione recepit.
Hinc propere ad regem
<>
87 Niueis suggesta columnis
Atria surgebant. Fuluo distincta metallo
Regia prefulgens
90 <>
90 Ordine gemmarum uario radiabat in orbem.
Hic croceos, illic uirides fulgere lapillos
Aspiceres altoque uelut sua sidera tecto.
Signifer in medio sinuosi tramitis arcu
Aureus obliquos supremo culmine cursus
95 Assidue faciebat. Ibi ceu lumina septem
Que uaga mundus habet, septem faber ordine gemmas
Clauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas.
Tardior hec gelidoque seni magis apta placere;
Illa minax longeque rubens; ast illa benignis
100 Ire uidebatur radiis, tectumque serena
Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens
Equabat solare iubar largoque tenebras
Lumine uincebat: mira uirtute putares
Hunc proprios formare dies, hunc pellere noctes
105 Solis ad exemplum. Post hunc duo lumina motu
Splendebant parili; sed quod rutilantius ibat
Spectando subitos animis spargebat amores.
Cornua de fusco sinuans adamante, deorsum
Impigra precipiti celerabat Luna meatu,
110 Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis.
Hec supra horrificis diuersa animalia passim
Vultibus et uariis cernuntur sculpta figuris.
Cornibus intortis Aries stat in ordine primus
Deuexa in tergum facie, ceu mestus in undis
115 Horreat egregie fluitantia membra puelle.
Inde ferox Taurus faciesque imposta natanti
Stirpis Agenoree. Iuuenum mox clara duorum
Corpora, progenies Lede, par nobile Fratrum.
Quarta sed equorei species uenit horrida Cancri,
120 Quem frons prerapidi sequitur metuenda Leonis.
Post illum it uultu roseo pulcerrima Virgo.
At grauis hinc illinc extantia brachia Libre
Instabiles paribus compensant passibus horas.
Scorpius hinc cauda perlustrat tecta minaci
125 Ingentesque aperit Chelas; hinc Thessala monstra,
Semiuiri informis species, cui uultus et armi
Sunt hominis tensoque senex spectabilis arcu
Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna,
Infima quadrupedis; iuxtaque assurgit in altum
130 Forma leuis Capree, rutilo cui cornua in auro
Effulgent fissoque riget pes ungue, bicornis.
Post ingens nudi effigies nimboque nigranti
Frons uelata hominis uelut ethere pronus ab alto
Fundat aquas; factoque natant in gurgite Pisces
135 Pectoribusque secant caudisque trementibus undas.
Signa poli duodena uago dum lumine raptim
Collustrant operique inhiant et cunta sequuntur,
Vndique fulgentes auro speciesque deorum
Et forme heroum occurrunt atque acta priorum:
140 Iupiter ante alios, augusta in sede superbus
Sceptra manu fulmenque tenens; Iouis armiger ante
Vnguibus Ydeum iuuenem super astra leuabat.
Inde autem incessu grauior tristisque senecta,
Velato capite et glauco distinctus amictu,
145 Rastra manu falcemque gerens Saturnus agresti
Rusticus aspectu natos pater ore uorabat;
Flammiuomusque draco caude postrema recurue
Ore tenens magnos sese torquebat in orbes.
Nec procul ingenti diffundens cornua giro
150 Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem
Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto,
Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum
Errabant procul equoreum uenerantia regem.
Huic quoque iussus equus percusso emergere saxo
155 Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam.
Proximus imberbi specie crinitus Apollo:
Hic puer, hic iuuenis, nec longo tempora tractu
Albus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensque
Stabat equus, quatiensque solum mandebat habenas.
160 At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauci
Assidet ore sibi placidum blandumque tuenti.
Dextra callem, sed leua lupum fert atra rapacem,
Parte leo media est, simul hec serpente reflexo
Iunguntur capita et fugientia tempora signant.
165 Necnon et cithare species angusta canore
Icta uidebatur sonitum perducere ad aures;
Et pharetra atque arcus uolucresque in terga sagitte,
Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro.
Hic etiam Grais Italisque optanda poetis
170 Dulcis odorifere lauri uiridantis in auro
Vmbra nouem placido refouebat tegmine Musas.
Illas carminibus uarioque manentia cantu
Sidera mulcentes alterna uoce putares.
Frater it hunc iuxta iunior; frons ipsa fatetur
175 Argutum, uirgamque gerit serpentibus atris
Intextam, caput insigni exornante galero,
Circumdantque pedes nitidis talaria plumis.
Gallus adest uigil et curuo cadit Argus ab ense.
Ad leuam noua sponsa sedet facieque superbit
180 Egregia et rare letatur imagine dotis.
Hec prope Gorgonidum stat fabula nota sororum,
Anguicomumque caput fraterna Perseus arpe
Obtruncans fixus speculo et ceruice reflexa,
Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrum
185 Alatus sonipes et Musis fons sacer almis.
Necnon funerei post hec Mauortis imago
Curribus insistens aderat furibunda cruentis:
Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire;
Cassis erat capiti fulgens manibusque flagellum.
190 Hinc ignominiam compertaque furta dolose
Coniugis aspiciens Vulcanus abire parabat,
Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorum
Vidit et obliquum riserunt astra maritum.
Cornua tollentem celo facieque rubentem
195 Pectora sideribus distinctum Pana uideres:
Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinis
Et pastorali baculum fert more recuruum;
Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem.
Parte alia sua sceptra gerens regina dearum
200 Cara Iouis soror et coniunx augusta sedebat;
Huic sublime caput uelatum est nube decora,
Discolor aspectu quam circum amplectitur Iris,
Pauonesque pedum domine uestigia lambunt.
Proxima terrifice species armata Minerue
205 Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hasta
Et cristam galea alta mouens: hanc Gorgonis ora
Cristallinus habens clipeus tegit; inque tenebris
Prospectante dea uolitat nocturna uolucris,
Cecropiusque noua frondescit campus oliua.
210 Hec cerebro prognata Iouis Venerisque pudendum
Illudit genus et primordia feda sororis.
Nuda Venus pelagoque natans, ubi prima refertur
Turpis origo dee, concam lasciua gerebat
Purpureis ornata rosis, uolucresque columbas
215 Semper habens, nudisque tribus comitata puellis,
Quarum prima quidem nobis auersa, sed ambe
Ad nos conuersos oculos uultusque tenebant
Innexe alternis percandida brachia nodis.
Nec puer alatus nec acutis plena sagittis
220 Post tergum pharetra deerat nec mortifer arcus.
Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixam
Liquerat: hic superi rumpebant astra fragore;
Trux puer in gremium care genitricis abibat.
Inde choris Driadum nemus omne Dyana replebat;
225 Horeades Faunique leues Satirique sequentes
Plaudebant in circuitu, multumque Dyane
Dilectus uiridi stertebat cespite pastor.
Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lauantem
Viderat Actheon: rapido mox ipse repente
230 Dente canum laceratus erat. Sibi cerua cadebat
Sacra. Dea in Scithica non sic placabilis ara.
Vltima sed mater Cibele, cui gratior Yda
Nulla fuit tellus, magno grandeua sedebat
Corpore consistens, claui sceptroque uerenda:
235 Vestis honor uarie, Frigiisque ex turribus altam
Gestabat capiti sobolis fecunda coronam.
Namque omnes peperisse deos ipsumque Tonantem
Hanc ueteres memorant. Liceat sed uera fateri,
Hec eadem seuos utero uariante Gigantes
240 Protulit, infandas mundo per secula pestes.
Curribus hec agitur domita ceruice leonum.
At procul inferni moderator turbidus orbis
Sulphureo insistens solio tenebrosa regebat
Tartara; quem iuxta coniunx inamena sedebat
245 Rapta olim, ut fama est, Sicule sub uallibus Ethne.
Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum,
Et claustris distincta nouem pallentia regna
Cernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde.
Tristior has Acheron fluctu perlabitur atro
250 Concretam limo cogens fluitare paludem;
Cocytusque gemens lacrimoso flumine Auernum
Circuit hinc oriens et ripis antra pererrat
Vmbrarumque choros; necnon Flegetontis adusta
Gurges aqua tacitique lacus obliuia Lethes
255 Funduntur, tristique animas qui transuehat amni
Puppe senex fusca residet remoque gubernat.
Hec rex cunta uidet Stigius cum coniuge torua
Per tenebras longe aspiciens et lurida pascit
Lumina suppliciis uariis, seuoque ministros
260 Imperio exagitat; cui Mors cui tristia queque
Et Furie et torto famulantur stamine Parce,
Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis.
Hec uariis insculpta modis atque ordine miro
A superum regnis centrum perducta sub imum
265 Lelius aspiciens, puro nil uilius auro
Agnoscit pedibusque premit que cara putantur.
Inde procul magne transcursis finibus aule
Peruenit ad regem. Solio tunc ille superbo
Surgit et amplexum cupide petit hospitis. Inde
270 Considunt. Placido mox Lelius incipit ore:
"Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico,
Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo,
Dum petit Hesperium despectans cunta cubile,
Aut uidet aut uidit, mens aut, nisi ceca, uidebit,
275 Suscipe; ne uanas abeant mea uerba per auras.
Maximus in magno Scipio notissimus Orbe
Te saluere iubet. Si quid sanctumque piumque
Est usquam, si pura fides, si cura decoris
Durat apud gentes, populo sunt largiter uni
280 Omnia; sed populi summam uir possidet unus.
Roma caput rerum: Scipio dux summus in illa est.
Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex,
Poscit amicitiam. Vidisti qualia Penis
Pectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundos
285 Bellorum euentus si, quos Deus ille deorum
Auertat, Fortuna daret, tibi pessima regni est
Conditio et multis obnoxia uita periclis.
Et modo terror eos, non spiritus ullus amoris
Continet. At nulla Romanis certior ars est
290 Quam seruare fidem; nil illa est carius: ample
Diuitie nobis dulces numerantur amici.
Testis adest paruo distans Hispania tractu,
Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostram
Experiare fidem et Populi promissa togati.
295 Ipse tibi nostra nichil oportunius usquam
Cernis amicitia. Procul absumus, unde timeri
Tedia rara queant. Si poscimur, ampla paratis
Classibus exiguo transmittimus equora uento:
Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo
300 Improuisa tuis occurrent hostibus arma.
Preterea, nisi seua uiam, quam sternimus, ultro
Obstruit ac medios Fortuna intercipit actus,
Fixa, manet Populo sententia tollere turbas
Regum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis,
305 Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub uno
Optimus est patrie status et male uiuitur inter
Regnantum sine lege greges. Tunc Africa tandem
Omnis ad unius redeat moderamina regis.
Cetera pretereo: nam quis te dignior alter
310 Litus Athlanteum Rubrasque interiacet undas?
Munera quin etiam ne despice fortis amici.
Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortum
Mittit equum bellis habilem, qui cursibus Austros
Equat et infesto uenientia tela Tonante.
315 Iungit equo phaleras niueoque monilia collo
Aurea Samnitico quondam prerepta tyranno.
Addit et arma uiro rigidis fortissima uenis
Quas aperit uario prefertilis Ilua metallo.
Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem;
320 Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus,
Vt faciles ocree, uariis ut purpura bullis
Intertexta micat ferrumque obnubit opacum,
Ferreus ut fuluo stimulus splendescat in auro,
Vt procul hasta ferit, clipeusque ut uulnera curuo
325 Excutit obiectu calibum. Romana deinceps
In bellum fer signa, precor. Felicibus ista
Sumpseris auspiciis magni Scipionis amicus.
Hoc petit ille uolens, hoc te tua Roma precatur.
Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisque
330 Iste dies gemina semper celebrandus in ora
Europe Libieque bonus." Sic ille locutus
Conticuit, uocemque simul uultumque remisit.
Tum rex blandus ait: "Vestrum, Romane, libenter
Propositum amplector, nec amici munera tanti
335 Despicio uestramque fidem. Sed iungere fedus
In partemque noui subito transire pericli
Sponte mea uereor, nisi primum cernere coram
Magnanimum facis ipse ducem. Michi summa uoluntas
Victricem tetigisse manum, que federis obses
340 Fida sit et pignus uenture in secula pacis.
Scimus quanta quidem uirtus, quam clara per Orbem
Fama uiri: nullus Romano illustrior usquam
Viuit in imperio, nullusque potentior alter
Flectere uoce animos et pectora fronte mouere.
345 Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso;
Optamusque ducis congressum: dextera dextre
Hereat atque oculis oculi, permixtaque uerbis
Verba sonent faciatque fidem presentia fame.
Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis,
350 Pectore sub nostro nec mens tam barbara uiuit,
Vt non pulcra oculos moueant, spectataque Virtus
Illiciat capiatque animos. Me maxima regni
Cura tenet dubii, finesque excedere auitos
Circumfusa uetat regio fecunda tyrannis.
355 Iuissem uisurus eum, nec gloria facti
Parua foret, tantum quesisse per equor amicum.
Ille igitur quem degeneris non lenta morantur
Frena metus, quem ferre mali patientior etas
Aspera queque monet, si nostri est cura - per undas
360 Tuta uia est - sociam, si quid michi credis, ad aulam
Colloquium petat et sermone fruatur amico.
Interea tamen ad nostras accedere mensas
Vmbra monet crescens et pars extrema diei."
Dixit, et exurgens solio dextramque benigne
365 Apprendens, stratis sublimem ex more locauit
Purpureis. Notum mox ampla per atria signum
Dat tuba. Conueniunt famuli, turmeque frequentes
Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex
Cura fuit uariare uiris. Pars aurea gestant
370 Vasa manu, pars cristallo splendentia puro;
Ast alii effossos gemma crateras in ampla
Implebant spumante mero, quod miserat olim
Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo.
Ardescit splendore domus fremituque redundat.
375 Talis apud mensas - nisi testem spernis Homerum -
Cena fit Alcinoi: sedet illic blandus Vlixes,
Lelius hic hospes mellito affabilis ore.
Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro
Astitit ante oculos iuuenis patrioque canoram
380 Increpuit de more liram. Dulcedine mira
Obstupuere omnes. Sonitum mox uerba secuntur:
"Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbem
Perdomuit fecitque uiam sibi uiuus ad astra,
Euacuans saltus Nemeos Lernamque paludem
385 Terribilesque diu umbrosi colles Erimanthi,
Faucibus Hemonie scissis clarisque duabus
Vrbibus euersis stratisque bimembribus altis
Et ceso Gerione ferox dignatus ad istas
Ferre gradum terras et nostra pericula tandem
390 Discutiens, patriis Antheum extinxit in aruis.
Libertas hinc nostra uenit: teterrima pestis
Herculea compressa manu tuta omnia late
Liquit et insolitis patuerunt rura colonis.
Omnibus exactis, pacati conscius Orbis
395 Ipse sibi, limenque petens interritus Orci,
Cominus horribilemque ausus spectare Megeram,
Haud procul a nostris memorandum finibus alte
Erexit geminas pelago turbante Columnas,
Vtque pererrati foret illic terminus Orbis
400 Edixit; fueratque diu, sed nuper ab Ortu
Vesanus ueniens iuuenis conuellere metam
Est ausus, nomenque ideo mutare nequiuit
Herculis auctoris, Libie cui rura tenenti
Longeuus nimioque Athlas sub pondere fessus
405 Deposuit celum ac stellas; sic ipse quieuit.
Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captus
Heu miser! atque oculos ausus uidisse Meduse
Vertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi
Magnus et ingenti tellurem contegit umbra
410 Immensoque iacet spatio porrectus et astra
Vertice tangit adhuc. Illum nix hospita semper
Et nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres.
Non tamen ipse diu post casum mansit inultus;
Vltor ab Archadia nam Palladis arte tremendi
415 Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nefanda
Infecit sanie tabi stillantis harenas:
Sic nocuit mundo uiuens moriensque Medusa.
Post regina Tyro fugiens his finibus ampla
Menia construxit magnam Carthaginis urbem.
420 Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui
Coniugium regis, cum publica uota suorum
Vrgerent, ueteris non immemor illa mariti,
Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origo
Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta
425 Huic fiat, si forte aliquis - quod credere non est -
Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum
Nomen ad illicitos ludens traducat amores!
His igitur fundata modis urbs tempore creuit
Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis
430 Inuidia exciuit ualidas in prelia gentes.
Tunc acres uixere uiri, quos inter amore
Insignes patrie fratres Carthago Philenos
Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum
Extimat ac gemini ueneratur numinis aram.
435 Hi patrie uitam cupidi si forte negassent,
Plura Cireneo cecidissent milia campo.
Vltima nunc bellis agitur feruentibus etas,
Nec mare quod seuit medio, nec iuncta Caribdi
Scilla rapax Italis Penos a finibus arcet.
440 Hanibal eterno dignus cognomine montes
Perfregit Latios atque inuia rupit aceto
Saxa prius strauitque uiam legionibus aptam
Hic ubi siluestres soleant titubare capelle.
Concursum est totiens: iam sanguine rura madescunt,
445 Iamque rubent fontes, Italis iamque altior aruis
Exerit herba caput, subito demissus ab astris
Cum iuuenis memorandus adest patrieque ruinas
Fert humero. Videt hunc claris Hispania factis,
Africa iamque audit. Sic nunc incerta duorum
450 Stat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat.
Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur."
Huc ubi perduxit carmen, citharista repente
Subticuit digitoque liram percussit inanem.
Plausus ad hec sequitur procerum populique fauentis.
455 Rexque iterum: "Libicos audisti ex ordine casus,
Hospes", ait "nostreque uides primordia gentis.
Gratia si dictis est debita, uestra retexe
Principia uestrosque duces." Hic leniter ille
Subridens "Quam congeriem, rex optime, rerum
460 Exigis! an breuiter nostros audire triumphos
Forte putas? Breuior narrantibus exeat annus;
Tu petis anguste conferri in tempora noctis,
Cuius magna retro pars est. Tum lingua uolentem
Deserit: impediunt cure somnusque laborque.
465 Non uacat hec inter tempus sermone tenere.
Quis facile Italiam per secula longa frementem
Tuscorumque acies et tot Samnitica bella
Ac totiens uerso fugientes agmine Gallos
Explicet? aut nostros et in hac tellure labores
470 Et pelagi medio, quo Fors contraxerat ambas
Protinus infesto coeuntes remige classes?
Aut quas infelix passa est Hispania clades,
Plena cadaueribus nec habentia flumina cursum,
Assidueque nouis fumantia cedibus arua?
475 Que nostri fecere duces. Annalibus altis
Tantarum capitur uix pars millesima rerum;
Quos, si forte iuuat, Tarpeia mittet ab arce
Scipio transcriptos. Ibi nam custodia templi
Publica nostrorum seruat monimenta laborum.
480 Illic multa leges, que, sint licet ampla, putato
Esse minora tamen uero. Nec teste citato
Est opus: acta patent. Scriptorum copia nunquam
Romano fuit in populo, quos Graius abunde
Orbis habet. Nostris facere est quam scribere multo
485 Gratius atque aliis laudanda relinquere facta
Quam laudare alios. Quin angustissima libris
Si quibus interdum uideas que gessimus, illos
Externe scripsere manus. At Greca Latinis
Addita res nequeunt tantas equare loquendo
490 Ingenia: hoc uestro maneat sub pectore certum.
Nunc quantum nocturna patet sermonibus hora,
Principia expediam. Teucrorum a sanguine longe
Gentis origo uenit, uictrix quem Grecia bello
Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri:
495 Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultor
Natus in Italia est. Sed nunc ad cepta reuertor.
Naufragio ex tanto uixque ex tot milibus unus
Integer enauit sine crimine. Namque ubi Troie
Matris adhuc Frigio fumabat litore bustum
500 Iamque cinis facilem incipiens glomerare fauillam,
Inclitus et claris multum spectatus in armis
Dux Anchisiades, cui non uia prona salutis
Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis,
Destituit patriam lacrimans caramque cubilis
505 Consortem, et passus terra casusque tremendos
Erroresque uagos et mille pericula ponti,
Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras:
Isque, ubi belligerum Latii sensere coloni
Troiugenam, externoque uiro Lauinia pactos
510 Reddidit amplexus, sacro pia flumine membra
Deseruit moriens. Puer hunc excepit Iulus
Succedens illumque alii. Sic omnia regum
Tempora fluxerunt, Longam qui menibus Albam
Sub sceptris habuere suis, ad Tybridis undam
515 Donec magnanimus posuit noua menia pastor,
Vltor aui, uindex scelerum, quem nostra parentem
Dixit et ethereas defunctum traxit ad arces
Posteritas, raptoque tulit sua thura Quirino.
Fundamenta uides urbisque exordia nostre.
520 Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fando
Exequar? Innumeram uideo concrescere turbam,
Precipue ex quo Libertas tulit ampla uirorum
Semina nobilium et tranquilla pauit in urbe
Ingentes animas. Stellate sidera noctis
525 Et pelagi fluctus et harenas litoris ante
Enumerem, quam cunta quibus mea Roma superbit
Nomina clara ducum: Curios fortesque Camillos
Et Paulos bello claros Fabiosque trecentos,
Quos simul una dies patrie subduxit egenti,
530 Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones,
Fabricios modico contentos, indita cursu
Nomina, queque dedit celo demissa uolucris,
Marcellosque animi illustres Graccosque feroces
Et Regulos fidei plenos, que nomina belli
535 Fama tulit pridem uestras, ni fallor, ad aures,
Et qui magna procul transcendunt omnia, summos
Scipiadas, quos alma domus Cornelia celo
Extulit atque hominum superis equauit alumnos,
Vnde ducum dux ille genus trahit. Est michi magnus
540 Enumerare labor uel nomina sola domorum:
Quod si gesta uelim percurrere digna relatu,
Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est,
Nec tibi sint aures. At ne fortasse putetur
Exemplo caruisse fides quam uestra Philenis
545 Fratribus altisono cecinerunt carmina cantu,
Pauca sed e pleno longe repetentur aceruo.
Namque olim, aut uento terram impellente latenti
Aut causa quacumque alia, prerupta uorago
Romano patefacta foro conterruit Vrbem.
550 Stabant attoniti pleno circum agmine Patres:
Vndique solicitum pregrandia uoluere saxa
Vulgus anhelabat; pars conuectare canistris
Tellurem magnasque trabes. Nil molibus illis
Cum fieret, simul ira deum manifesta moueret,
555 Consilio superum uisum est compescere pestem.
Dum pauidi responsa petunt, consultus aruspex
'O preclara nouis gens' inquit 'territa monstris,
Hoc specus explendum est non qua ratione putatis.
Quid iuuat aggestu lapidum et telluris inani
560 Flectere uelle deos? Non si Tarpeius in imas
Sexque alii latebras descendant ordine colles,
Ac super incumbat grauis Appenninus et Ethna,
Finis erit. Sunt que uobis pretiosa dehiscens
Fossa petit: paucis plenus concurret hiatus'.
565 His dictis riguere animi, pallorque per omnes
Mestus erat: multi gemmas aurumque ferebant
Argentumque alii, namque hec meliora putantur
Inter inexperta et uerorum ignara bonorum
Corda hominum, quos ceca ligat terrena cupido
570 Nigraque corporei quos carceris occupat umbra.
Vnus ibi ante alios iuuenum fortissimus alte
Exclamat: ' Que tanta animis ignauia, ceci?
Vilia pro caris, pro magnis parua tulistis.
Nil opus est auro, fedis quod terra cauernis
575 Euomit, aut lectis inter deserta lapillis.
Vnum ego uos moneo: nobis uirtute uel armis
Nil melius tribuisse deos: hec summa profecto,
Hec uere Romana bona, et si summa reposcunt,
Arma uirumque dabo! ' Dicens hec lumina celo
580 Erexit, templumque Iouis quod presidet arci
Suspiciens tendensque manus sursum atque deorsum
Atque omnes superosque deos manesque precatus,
Ad quos tendebat, ualidum calcaribus ultro
Vrget equum baratroque uolens infertur aperto.
585 Arma ruente uiro lucem sonitumque dedere:
Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum,
Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste;
Ceu quondam immodico celum splendore dehiscit
Et uelut etherei reserat penetralia mundi;
590 Inde repentino transcurrens turbine flamma
Visa fugit celoque redit sua forma sereno.
Hic tibi uir quantus, patrie quem reddere uitam
Ac uiuum terre - liceat dixisse - cadauer
Cernis et armatum Stigios inuisere lucos?
595 Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens.
Vis referam Decios? Quorum prior ille Latinas
Forte uidens acies nostrorum terga prementes
Constitit ingemuitque ferox, mox magna precatus
Numina deuotum medios se misit in hostes
600 Vittato capite et succinctus more Gabino.
Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis:
Nobis morte sua uictoria contigit illo
Certa die, secumque simul mens ceca tremorque
Omnis in aduersos subito transisse Latinos
605 Creditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atro
Celsus equo specieque humana augustior ire
Visus erat. Decus id, paruo post tempore, natus,
Iure uelut proprio, pugnantibus agmine Gallis,
Rettulit et nomen patris et pia facta secutus.
610 Quin etiam clara compellans uoce parentem
Traditur ad mortem indubiam per tela per enses
Gallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes:
Secum ad uictores fuga transiit et metus et mors.
Tertius inde nepos, ut auitis atque paternis
615 Accedat titulis, quamuis obscurius illi
Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas
Strauit opes parili descendens tramite ad umbras.
Sic tribus in campis totidem patet ordine ciues
Et palmam peperisse nece et periisse uolentes.
620 O genus eximium, dignum cui secula cunta
Rite canant laudes, cui nulla obliuio sensim
Obrepat serosque uetet celebrare nepotes!
Cetera nota tibi ac passim uulgata relinquo.
Vidisti - neque enim tam longa interuenit etas,
625 Vt nequeas uidisse - quibus fortissimus olim
Regulus expositus seruarit sacra fidemque
Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore.
Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit!
Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes
630 Viuit et eternum uiuet.
Quamquam quid genera atque uiros memorare necesse est?
Cum sepe ad certam legiones currere mortem
Viderimus, monstrante duce et sua fata docente,
'Ire licet' clamante, 'uiri, uetitumque redire est',
635 Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam,
Prerapidoque leues iuisse in uulnera saltu!
Romanum est - si nescis - opus contemnere casus
Fortuitos, placide uenienti occurrere Morti,
Spernere que gentes alie mirantur et optant,
640 Contra autem amplecti que formidanda uidentur,
Vincere supplicia et tristes calcare dolores,
Sponte mori potius quam turpem degere uitam."
Dixerat. Ille autem: "Medio interrumpis et aufers
Plurima. Quid regum uestrorum extrema relinquis?"
645 Hospes ad hec: "Fateor: fortunas querere regum
Regius est sermo. Tamen hec breuitatis amore
Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan;
Neue putes, ideo quod nostris regibus ausi
Insultare sumus, nos forte cupidine prede
650 Incensos nomen sceleri quesisse decorum,
Accipe uera rei fuerit que causa nouande.
Libertas optata diu nunquamue petita
Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant
Efferaque imperiis urgebat regia duris
655 Impendens capiti miserorum et torpor inertes
Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre
Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus
Dicere que campis alienis castra sequentes
Rege sub infando iugulis sumus impia passi
660 Mancipia et segnes anime! Nichil ille putabat
Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi,
Criminibus ni seua nouis cognomina mundo
Ingereret patrieque sue. Proh talia monstra!
Milia tot pariter, quibus omnia peruia Virtus
665 Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat
Et cui tot reges populosque subegerat, unum
Indignum timuisse caput, nutusque profanos
Obseruasse sacris pro legibus! Haud ita regem
Mellifice uenerantur apes, fucosque nocentes
670 Atque leues culices arcere a finibus ause,
Que dominum mellis trepidum sepe atque pauentem
Excludunt prohibentque aditu, pecudesque canesque
Confodiunt; omnes regem tamen intus inermem
Exiguumque timent; illum admirantur et illum
675 Militieque domique colunt, et regia semper
Atria circumstant humerisque in nubila tollunt.
Nos quoque sic nostri timor et reuerentia regis
Continuit, donec permixta superbia luxu
Creuit, et intumuit turpis lasciuia fastu.
680 Tunc mora nulla uiris: uisum est succidere ferro
Hanc saniem medicasque manus in uulnera ferre;
Queque sub imperiis stetit inconcussa superbis
Victa sub obsceno cecidit patientia facto.
Regius infami iuuenis precordia flamma
685 Succensus uulnusque trahens male sanus acerbum
Nocte sub ambigua matrone limina caste
Intrat et exceptus placide nil tale uerentem
Vi superat. Voti compos, spoliumque pudoris
Feminei referens et opace gaudia noctis,
690 Letus abit furti tacite sibi conscius alti.
Illa dolens uitamque simul corpusque perosa
Et membris irata suis ' Vas uile pudende,
Femina, luxurie uiues ' dicebat ' et in te
Semper adulterii uestigia feda manebunt?
695 Et poteris spectare thorum, quo rapta fuerunt
Omnia cara tibi: uir, uirtus, fama pudorque?
Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem,
O anima infelix, inimicaque claustra refringe'.
Hec ubi clam questa est, subito patremque uirumque
700 Euocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis
Corporis inuisum liceat deponere pondus.
Roma patrem, longinqua uirum tunc castra tenebant;
Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto,
Nuntius occurrit domineque ex ordine uoces
705 Narrat: atrox facinus, sed quod non nouerit ipse,
Euenisse domi, raptimque opus esse reductis
Patre uiroque simul. Stupet ad mandata maritus
Coniugis, incertusque animi sub corde uolutat
Quid sibi Fata uelint aut quid Fortuna minetur.
710 Procedit diuersa putans et limine primo
Inuenit attonitum socerum, pariterque uocati
Ibant et paribus curis alterna loquentes.
Illicet aduentu mulier commota suorum
Profudit lacrimas. Mox percontante marito
715 Anne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit
'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit;
Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum est
Heu misere! Stant feda tuo, uir optime, lecto
Signa aliena uiri. Fuit hoc uiolabile corpus:
720 Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras
Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras
Auferat impunis tumuloque insultet adulter'.
Exhinc indignans transacte crimina noctis
Explicat atque adhibet uerbis lamenta precesque.
725 Consolante uiro mestam facinusque negante
Esse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit
'Absoluo, sceleris penas euadere nolim:
Exemploque mei non uiuet adultera Rome'.
Dixit, et eductum latebris, qui ueste latebat,
730 Pectore sub niueo gladium moribunda recondit,
Et ruit in capulum, uelut hoc releuare pudorem
Vulnere prostratum ualeat. Sic nota parentem
Fama refert uolucrem proprio de sanguine natos,
Extinctos dire morsu serpentis, ad auras
735 Tollere et illorum exequiis expendere uitam.
Horrida conclamant cernentes uulnera, luctus
Exoritur: tremuitque domus sub murmure tanto.
Brutus ibi solus lacrimas et inania uerba
Castigat, uir egregius, celata sub alto
740 Pectore cui uirtus ingens erat. Ille cruentum
Feruidus educens spumanti uulnere ferrum
Attollensque manu 'Superos summumque Tonantem
Iuro' ait 'huncque olim castum intactumque cruorem,
Quod flammis ferroque genus sobolemque domumque
745 Regis et inuisum caput ac diadema superbum
Nunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit,
Persequar eternis odiis, nec regna tenere
Ille potest, poterit manus hec dum tela mouere'.
His dictis, alios eadem iurare coegit
750 Mirantes unde hec audacia tanta repente
Pectore sub Bruti uel quo de fonte ueniret.
Conuocat hinc ciues: triste et miserabile uisu
Protrahit in lucem populo spectante cadauer,
Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti
755 Vndantem, pectusque aliis uulnusque profundum.
Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum;
Coniugis ast alium, pignus cui norat amoris
Esse domi predulce aliquod. Quo regia pergant
Acta docet fastuque ferox adiuta libido.
760 Ira dabat stimulos et rebus consona uerba.
Purpura cede madens pallorque et frigida membra
Et patris atque uiri spectacula cruda mouebant,
Omniaque exuperans fortis uiolentia Bruti.
Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens
765 Turba sequebatur ferro succincta uirorum
Femineique greges crudelia fata gementes,
Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama.
Quid moror? Historia est multarum maxima rerum.
Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque
770 Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx
Supplicium scelerum non una morte tulerunt:
Corruit, in cineres regis domus alta Superbi.
Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur
Tempora, et hinc nostri libertas incipit eui.
775 Annua perpetuos strauerunt iura tyrannos
Seuaque legitime fregerunt sceptra secures
Atque unum pepulere duo. Geminata modestos
Ferre magistratus subito noua signa uideres.
Primus init fasces auctor qui primus adepte
780 Libertatis erat. Studio seruauit eodem.
Denique quos peperit natos, quod regia mallent
Imperia, afflictos uirgis truncosque securi
Compulit ad mortem pro Libertate serena,
Tam simul infelix genitor, quam ciuis honestus,
785 Tam rigidus consul, quam Libertatis amator.
Idem post, regis sobolem fera bella nouantem
Regnaque uel tali repetentem iure paterna
Obuius excepit, iuuenemque superba minantem
Vulnere letali transfixum compulit Orco.
790 Sed dum torua fremens odioque accensus in illum
Irruit, alterne non uidit cuspidis ictum,
Ac pariter cecidere truces; at fortior illum
Immoriens Brutus resupinum corpore texit,
Victor ad extremum. Sic immemor ille pericli
795 Eruit infandam inde animam et 'Ferus ultor ad umbras,
Perfide, Tartareas ferro sequar' inquit 'acuto'.
Talia promeritum sexus simul omnis et etas
Fleuit, et insolitis strepuerunt rostra querelis.
Precipue tamen ut proprium luxere parentem
800 Vltoremque pudicitie gratissima matrum
Agmina, nec longum cessarunt mesta per annum.
Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen."
|