Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit:
"Magna quidem memoras. Video quantum infima summis
Et quam sint Romana aliis distantia fata.
Sentio preterea quid femina uestra pudica
5 Morte uelit: ne cunta sibi iam candida Dido
Arroget; aut iuuenis terre demersus inique:
Omnia ne nostris contingant clara sepultis
Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque.
Vnum de cuntis miracula maxima transit,
10 In turbam potuisse animos descendere tantos.
Plus homines suprema dies quam cetera terret.
Hunc Virtus predura solet minuisse pauorem.
Vix tamen hec paucis usquam, uix contigit uni:
Publica sed uobis. Eadem est statque unica uestris
15 Mens exercitibus: pro Libertate tuenda
Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe
Nosse uelim, egregii uitam et ducis acta moderni,
Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis.
Qui mores, que forma uiri, quis pectoris hospes
20 Est animus, que maiestas iuuenilibus annis
Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum
Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero
Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco,
Omnia si presens spectasti, et cernere soli
25 Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens
Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper,
Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu
Eloquitur: teneat niueos Aurora iugales
Et contenta senis gremio iacuisse mariti
30 Det spatium uerbis; solitoque iocosior ille
Vxorem roseam complexibus illiget arctis".
Vidit ut intentos animis atque auribus omnes
Lelius et nullo concussa silentia motu,
Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequenti
35 Est opus eloquio! Michi non facundia torrens
Largaque Cecropie contingit gratia lingue.
Maximus insano iuueni uigilauit Homerus:
Rusticus egregio uigilat nunc Ennius. Atqui
Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino
40 Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles
Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis
Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me
Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo
Fama uirum tollat. Stimulis nunc forsitan ille
45 Inuidie .... sed grata magis nunc cepta sequamur.
Nulli unquam Natura uiro tam larga fuisse
Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit;
Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum,
Vnde simul uibrant unum duo lumina fulmen,
50 Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos
Protinus ad solem uentis ferientibus aurum
Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque
Et labor assiduus prohibent animusque modesto
Contentus cultumque timens transisse uirilem.
55 Celsior est aliis, quotiensque ad prelia uentum est,
Spem procul ipse suis sublimi uertice prestat,
Terret et hostiles acies: spem quippe metumque
Ille habet aspectus.........
Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam.
60 Cetera conueniunt: humeros et brachia cernas
Militis altifici. Licet inter milia mille
Videris hunc, uerum ualeas agnoscere regem.
Iste decor nimius multos trepidare coegit,
Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam
65 Insolita tacitosque diu, conceptaque uerba
Distulit, aut alio deflexit calle loquentes.
Pulcrior est etenim mortali corpore longe
Atque hominem supra: uix illum fulgidus equat
Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus.
70 Ista tamen, quia parua uiris spernendaque forme
Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos
Ipse suos cernes, uerisque minora locutum
Me dices; datur hec illi nam gloria soli,
Nominibus quia cum noceat presentia magnis,
75 Hunc superattollit. Cuius si queritur etas,
Nondum ter denum, fateor, peruenit ad annum.
Omnis in ascensu est crescens cum tempore uirtus:
Iam sua nunc senibus grauitas imitanda seueris
Atque inuentuti leuitas optanda serene est.
80 Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter
Carorum affectus. Siue illum tela mouentem,
Siue armis positis uultus spectabis apertos,
Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam
Extulit, aut strauit iaculis Fortuna molestis:
85 Vnus utrobique est, eadem mens permanet et frons
Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis.
Spernit opes; populi uentosos spernit honores:
Gloria uera placet. Dulces conquirit amicos:
He sibi diuitie sunt, quas solet ille perennes
90 Qua peperit seruare fide. Modo fama per omnem
Voluitur Hesperiam, iuuenem uenisse supernis
Dîs similem, cui uis hominum non ulla resistat,
Quique etiam placida quoscumque subegerit armis
Vincat amicitia.........
95 Vincitur ut celo species telluris opace,
Florida sic omnes tellus premit Itala terras;
Vtque nitet celi pars purior una sereni,
Italia sic Roma potens prefulget in ipsa;
Solque uelut radiis fulgentia sidera uincit,
100 Scipio sic omnes superat. Stat uera fateri:
Non illum nostro iuuenem de more creatum
Dixeris; atque ideo non omnia falsa locuta est
Fama uirum super astra leuans. Nam protinus alto
Persuasum est multis hominem hunc descendere celo.
105 Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre;
Fabula sed uulgo nota est: pulcerrimus anguis
Obuersatus enim matris persepe cubili
Dicitur et uisus multis mouisse pauorem;
Suspicioque frequens hinc iam uulgata per urbes
110 Diuini partus oritur. Cui scilicet ipse
Editus in lucem puer, et mox maximus idem
Vir similis nulli, diuinis rebus apertam
Atque animo facit esse fidem, spectataque rursus
Religio et uitam mos obseruatus in omnem.
115 Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis
Omnibus in cellam Iouis, augustissima nobis
Tarpeio que colle sedet, cui sacra pauentes
Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram
Intrare et limen foribus firmare reductis.
120 Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente
Digreditur, summosque animos portendere uultum
Celestemque oculos uideas preferre uigorem.
Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum,
Aggreditur certosque solet promittere magnis
125 Successus bellis, ueluti sibi numine ab ipso
Promissos. Multis equidem sic pectora campis
Accendit tribuitque animos et posse coegit
Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat,
Nilque ualent artus, nisi quod dedit illa ualere.
130 Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum
Terga darent acies et signifer ipse trementi
Vix regeret uexilla manu, rapuisse magistro
Pila ducem pauido et medias penetrasse phalanges
Clamantem 'Deus ecce preit! sequimurne uocantem
135 An fugimus? Sequar ipse libens: uictoria soli
Continget promissa michi et si Fata uetabunt,
Vnus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post me
Viuite degeneres, aliter moritura iuuentus!'
His dictis rediisse acies, et pectora morti
140 Opposuisse, uiros sic uincere sepe coactos:
Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma!
Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti,
Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi,
Consistunt, iussuque dei remeare putant se.
145 Hec propter, cum multa adeo tractauerit olim
Ardua, nulla acie uictum, dum primus in illa
Dux foret, assiduis memorabunt secula bellis.
Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris
Presumat, seu quos iubeat sperare laborum
150 Euentus audire uelis. Carthaginis alte
Menia iam quatit ille animo; iam scandere in arcem
Cogitat ac pelago titubantem inuoluere Birsam.
Vt leo, seu nitidam in pratis errare iuuencam
Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem
155 Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras
Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit;
Interea tamen absentem, nondum ungue cruento,
Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat
Viscera et inuisum minuit per frusta cadauer:
160 Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullas
Nec metuit uires, tantum ne preda uel hostis
Aufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes.
Omnia posse putat que uult; quecumque putauit
Posse, potest; igitur peragit quecumque cupiuit.
165 Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu.
Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est
Et patrie uariis olim spectata periclis.
Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi
Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis
170 Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens
Et Capitolinas fumus perflabat ad arces.
Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis
Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus aruis
Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa
175 Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum
Octauum decimumque, ferox tellure iacentem
Transfixumque latus media de morte parentem
Eripuisset - opus pueri! - mediosque per hostes
Fecisset mucrone uiam. Iam Fata premebant
180 Vltima, iamque minax ferro facibusque potentem
Hanibal Italiam confecerat. Atra cruentus
Cannarum et nostro famosus sanguine uicus
Vulnera uisceribus Latiis inflixerat: omnem
Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus
185 Succubuit, celique graues pelagique tumultus
Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora
Funditur, ac trepidos angit noua cura magistros,
Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu,
Seu scopuli saxosa petens iuga parua propinqui,
190 Seu residens trunco disiecti turbine claui
Enatet et rabido committat brachia ponto:
Talis erat nostre status urbis, talia nobis
Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas
Imperii nutabat apex! Quid uera fateri
195 Distulerim? Coeunt iuuenes, princepsque Metellus
Conuentus: fuga sola placet, terrasque nocentes
Linquere et Hesperiam uictori tradere Peno.
Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque
Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus
200 Militie, uixdum teneras lanugine prima
Exornante genas, erat imperterritus unus
Scipio: dumque omnes dubiis succurrere rebus
Consulerent inopes animi, tempusque pauentes
Extraherent sermone uago, 'Quin pergimus?' inquit
205 Egregius iuuenis, 'Non tempora longa supersunt
Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses?
Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est
Vrbis et imperii, uestigia nostra sequantur!
Publica res nondum periit!' Talique iacentes
210 Erexit sermone animos. Consurgimus omnes
Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat
Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim
Prelia Semiferis et grandia tela moueret.
Imus, et ut trepidi uentum est ad tecta Metelli,
215 Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis
Consiliis intenta manus: uix mesta sonabant
Murmura; uix pauidum feriebat lingua palatum;
Qualis inest captis color aut fiducia frontis,
Quos fera terribili addixit sententia morti:
220 Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui
Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum,
Qua fugiant, quando illa patet uia sola salutis.
Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus,
'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis,
225 Me nunquam, dum uita michi, dum membra manebunt,
Deserturum urbis Rome Italieque labores,
Passurumue alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle,
Iurandum est pariter, uel, si fortasse recusas,
Hac moriere manu, uobisque nouissima uenit
230 Omnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnes
Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus
Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes
Presserat; haud aliter quam si Iouis ira trisulcum
Torsisset male firma domus in culmina telum.
235 Nec secus irati ciuis tremefecit imago,
Hanibalis quam si uictricia signa uiderent
Impendere sibi mortemque et uincla minari.
Ergo in uerba simul quo iusserat ordine iurant,
Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam
240 Compressit uirtute fugam. Vix sextus ab illo
Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit:
Occiderant alme duo maxima lumina Rome,
Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen
Obruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellus
245 In dubiis amissa fidem mutarat auitam.
Milibus ex tantis procerum consurgere nullus,
Nullus ad immense reparandum uulnera cladis
Audebat prestare manus. Tum filius, ultor
Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem
250 Transgressus maiore animo quam uiribus, omnem
Rettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum:
Qua duo lata patens inter distantia multum
Equora porrigitur, uel qua longissima tractu
Ad uestrum est hinc uersa mare Herculeasque Columnas,
255 Illinc perpetuis nomen debentia flammis
Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arua.
Quicquid in his habitat hominum uel opum uel,
Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est.
Vt tamen ex multis decerpam pauca decoris,
260 Vrbs sedet Hispano posuit quam litore Penus
Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi
Imposuit; cuius partem ualidissima cingunt
Menia, parsque maris rapido defenditur estu.
Huc omnes Peni pompas, huc signa uirosque
265 Contulerant atque arma duces, quia siue per undas,
Siue per explicitos instarent prelia campos,
Oportuna foret belloque aptissima sedes,
Antiquam leuo prospectans tramite matrem.
Proximus huc etiam populus confugerat omnis
270 Tuta petens; ceu cum primas incendia flammas
Attollunt, piceusque uolans replet ethera fumus,
Diffugiunt quos dira fugat uicinia pestis
Euacuantque domos secum pretiosa ferentes
Et testudineam concurrunt undique ad arcem.
275 Huc Fame signantis iter uestigia seruans
Scipio contendit, neglectaque cetera linquens
Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum
Castra locat, paruumque leui struit aggere uallum.
Mira loquar, sed uera tamen: non menia crebris
280 Turribus et ualido circum firmata paratu,
Militis aut ardor sua fata extrema uidentis,
Custodumque acies et propugnacula mille
Ac turbanda procul ferientes castra baliste
Scandentem muros perque omnia tela ruentem
285 Sustinuere ducem. Breuior non contigit ullis
Menibus obsidio, siquidem primordia bello
Vna dies finemque dedit. Non tecta relinquunt
Ocius imbelles Iouis instimulante columbe
Armigero, aut pauidi uenientem ad lustra leonem
290 Diffugiunt lepores. Subito custodia porte
Deseritur; pauci ualide se menibus arcis
Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem
Sternuntur. Vario complentur cunta fragore,
Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum:
295 Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris
Litore tempestas nostrum casura sub axem,
Apparet metuenda procul, mox proxima nubes
Decidit et mixtis descendunt flumina saxis;
Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat,
300 Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens
Turbati agricole fugiunt, ingensque superne
Terror agit miseros; pereunt armenta furentis
Fluminis obiectu: quocumque trementia uoluas
Lumina, terrifici disiectis nubibus ignes
305 Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam
Possis iter, nec stare queas: hinc luctus et horror
Lugubresque procul resonant per nubila uoces.
Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara
Signa ducis manifesta noui, uir quantus in armis
310 Et quantus post bella foret. Namque arma mouente
Milite ab aduerso non Mars uiolentior urget
Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro
Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa,
Hostis ubi ad ueniam proiectis concidit armis,
315 Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit
Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat
Nubila pacifico despectans Iupiter ore,
Continuoque silent uenti fugiuntque procelle
Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra,
320 Et mundo sua forma redit. Iam uictor ad arcem
Tranquillus uoluebat iter, Romanaque celsis
Turribus affigi uictricia signa iubebat.
Post hec sacra deis meritasque rependere grates
Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos
325 Lataque deuoti feriebat pectora tauri,
Compellans ad sacra Iouem Frigiosque Penates
Romuleamque animam cuntosque ex ordine diuos
Custodes Latii, quorum Capitolia cure
Credita perpetue mundi caput esse merentur.
330 His actis, grates meritas et debita soluit
Premia militibus, uirtus ut alatur honore
Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille uetustus
Romanis ducibus primo seruatus ab euo,
Inualidas tutasque altis cum menibus urbes
335 Cingeret obsidio, cui primum scandere muros
Seu uirtus seu fata darent, proponere dictam
Nomine muralem de re ueniente coronam.
Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes
Erigit immemoresque omnis facit una pericli.
340 Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens
Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis
Apprendisse duos manibus uox publica, et ingens
Ortus erat castris studio uariante tumultus:
Hunc illi, contra illum alii laudare fauentes.
345 Sic, ubi uulnificis ferientem dentibus aprum
Eiectum caueis et opacis sentibus acres
Corripuere canes certatim omnesque per artus
Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto
Spectantum iuuenum: quis primum figere morsus
350 Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu
Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem;
Pugna canum fit de meritis uenantibus; una
Illi uictores latratum in nubila tollunt.
Scipio turbatos cuneos atque arma frementes
355 Agnoscens ueritusque noui non parua duelli
Semina, discordes raptim ad pretoria turmas
Conuocat et uerbo surgentes comprimit iras.
'Quando' ait 'amborum uirtus tam clara uirorum
Eminet ut cuntis longe post terga relictis
360 Officiat sibi sola quidem, uel debita neutri est
Fama, uel ambobus; quod dignius esse putamus;
Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore sereno
Fatus, et amborum pariter uiridante corona
Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira
365 Concidit. Hunc finem tristes habuere querele:
Haud aliter quam cum ualidos in prelia tauros
Excitat inuidia et dilecte candor amice:
Cornua tentantur truncis, mugitibus aure
Complentur; tunc ampla fauent armenta duobus
370 Et partem fecere boues; si prouidus iras
Presensit rabidosque agnouit pastor amores,
Tempestiuus adest et blando murmure motus
Temperat ac pugiles uictrici fronde coronat
Et sua placatos procul inde per arua remittit.
375 Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens,
Feminea audita est gemitu sua menia complens.
Hic pius infremuit iuuenis gessitque patronum
Ipse pudicitie. Tute committitur arci
Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas,
380 Indigus auxilii populus. Custodia sanctis
Est mandata uiris, uetitumque sub ora uenire
Femineum uulgus, quod lumina blanda pudori
Insultant, castique oculis flos carpitur oris.
Id modo premetuens longe captiua relegat
385 Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta
Maiestas! spectate senem iuuenilibus annis.
Nam simul etatis stimulos formeque uirentis
Blanditias perferre graue est .........
* * *
|