Menia magnanimus uictor trepidantia Cirthe
Ingreditur, patriosque lares et auita tuetur
Tecta libens, generis cara incunabula primi.
Milite confestim ad portas custode relicto,
5 Ipse altam cupidus raptim tendebat ad arcem:
Sic stimulante fame lupus amplum nactus ouile,
Intima dum penetrat, socium prede atque laboris
Linquit in ingressu, quo tutior abdita fidis
Corpora deducat latebris mergenda palato.
10 Ventum erat ad miseri felicia tecta tyranni,
Que merso malefida uiro regina tenebat.
Hec subitis turbata malis in limine uisa est
Obuia uictori, si quam Fortuna pararet,
Tentatura uiam dureque leuamina sortis.
15 Vndique sidereum gemmis auroque nitebant
Atria: non illo fuerat rex ditior alter
Dum tenuit Fortuna fidem: nunc - fidite letis! -
Pauperior non alter erat: tamen omnia longe
Regia preradians uincebat lumina coniunx.
20 Ille nec ethereis unquam superandus ab astris
Nec Phebea foret ueritus certamina uultus
Iudice sub iusto. Stabat candore niuali
Frons alto miranda Ioui, multumque sorori
Zelotipe metuenda magis quam pellicis ulla
25 Forma uiro dilecta uago. Fulgentior auro
Quolibet, et solis radiis factura pudorem,
Cesaries spargenda leui pendebat ab aura
Colla super, recto que sensim lactea tractu
Surgebant, humerosque agiles affusa tegebat
30 Tunc, olim substricta auro certamine blando
Et placidis implexa modis: sic candida dulcis
Cum croceis iungebat honos, mixtoque colori
Aurea condensi cessissent uascula lactis,
Nixque iugis radio solis conspecta sereni.
35 Lumina quid referam preclare subdita fronti
Inuidiam motura deis? diuina quod illis
Vis inerat radiansque decor, qui pectora posset
Flectere quo uellet, mentesque auferre tuendo,
Inque Meduseum precordia uertere marmor,
40 Africa nec monstris caruisset terra secundis.
Hec, planctu confusa nouo, modo dulce nitebant,
Dulcius ac solito; ceu cum duo lumina iuxta
Scintillant pariter madido rorantia celo,
Imber ubi nocturnus abit. Geminata superne
45 Leniter aerii species inflectitur arcus;
Candida purpureis imitantur floribus alme
Lilia mixta gene; roseis tectumque labellis
Splendet ebur serie mira; tum pectus apertum
Lene tumens blandoque trahens suspiria pulsu,
50 Cum quibus instabilem potuit pepulisse precando
Vnde nequit reuocare uirum; tum brachia quali
Iupiter arctari cupiat per secula nexu.
Hinc leues longeque manus, teretesque sequaci
Ordine sunt digiti, propriumque ebur exprimit ungues.
55 Tum laterum conuexa decent, et quicquid ad imos
Membrorum iacet usque pedes: illosque moueri
Mortali de more neges; sic terra modeste
Tangitur, ut tenere pereant uestigia plante,
Ethereum ceu seruet iter. Sic nube corusca
60 Obsita magnanimum Venus est affata Tonantem,
Naufragio nati seu morte impulsa nepotis
Dulcis opem sperare patris, dum Troia per undas,
Dum subterraneo tremuit pia Roma tumultu.
Hac igitur forma nulli cessura dearum
65 Occurrit iuueni mulier: nec cultus in illa
Segnior effigie; uariis nam purpura gemmis
Intertexta tegit regine pectora meste;
Et dolor ipse decet miseras, nec compta placere
Tempore felici poterat magis. Ilicet ergo
70 Vulnus inardescens totis errare medullis
Ceperat: estiuo glacies ceu lenta sub estu,
Cera uel ardenti facilis uicina camino,
Liquitur ille tuens, captiua captus ab hoste,
Victaque uictorem potuit domuisse superbum.
75 Quid non frangit amor? quis fulminis impetus illi
Equandus? Iamque illa gradu prouecta trementi
Est affusa ducis genibus, quem uultus et arma
Ediderant comitumque fauor plaususque sequentum;
Arreptaque manu summissa uoce locuta est:
80 "Si michi uictricem fas est attingere dextram
Captiue uidueque tuam, per numina supplex
Cunta, precor, miserere mei, nec magna rogaris.
Vtere iure tuo: captiuam mortis acerbe,
Carceris aut duri licet hanc absumere sorte.
85 Est etenim michi uita mori: lux ne ista placeret,
Fata coegerunt statui nimis inuida nostro.
Tu quodcumque libet iubeas, genus elige digne
Mortis; et hoc unum prohibe, ne uiua maligno
Seruitio calcanda ferar. Sunt forte sorores,
90 Rex, tibi, quas referat fortune iniuria nostre
Ante oculos, inuicte, tuos: namque et sua nobis
Fata fuisse uides; succedunt tristia letis.
Nec tamen ullorum fuerim presaga malorum
Ipsa tibi! fausto in finem, precor, utere regno,
95 Et natis transmitte tuis, nullusque nepotum
Armet in insidias animum: michi turbida regni
Vltima, fortune nimiumque aduersa priori
Contigerint; damnisque meis lassata quiescat,
Mitior hinc aliis. Michi sed Romana fuisse
100 Scis odia, armorumque solent me dicere causam
Materiamque unam belli; nec falsa queruntur.
Eripe ludibrio miseram, manibusque superbis
Eripe; deque mee specie, rex inclite mortis
Tu cui fata fauent, cui mens se deuouet ultro,
105 Videris." Hec inter lacrimis perfundere terram
Ceperat, auratis suffigens oscula plantis.
Immemor armorum iuuenis, cui Martius ardor
Exciderat, grauidumque noue dulcedine forme
Pectus, et insolitis ardebant uiscera flammis,
110 Suspirans: "Regina, precor, iam luctibus" inquit
"Pone modum, trepidumque animo seclude pauorem.
Parua petis, sed magna feres: nam forma genusque
Maiestasque animi dignam, cui plura petitis
Largiar, insinuant. Igitur regina manebis
115 Et nostri memoranda thori per secula consors,
Ni renuis nostroque nocet uetus ardor amori."
Hic humilem complexus heram, multumque diuque
Ora salutiferis referentem tristia plantis
Subleuat illacrimans. Vnde ista potentia ceco
120 Tanta deo? Tantumne leuem ualuisse pharetram,
Vt iecur inuicti per tot fera prelia regis
Vulnere traiectum tenui prosterneret intra
Femineum imperium? Vultu tandem illa remisso
Incipit: "O regum decus, auxiliumque,
125 Dum meruit, patrie, nunc terror maximus idem,
Si mea post tantos unquam consurgere lapsus
Fata queant, spesque una foret post damna superstes,
Quid michi uel longa potuit contingere uita
Letius, ad talem quam si translata maritum
130 Dicerer et fausta subito creuisse ruina?
Sed quia fata premunt et nostris debitus annis
Finis adest michi, care, animos attollere fractos
Desine: non tali pelago conuulsa ratis nat.
Fortune michi nota fides: sat magna petenti
135 Dona dabis mortem, que libertate retenta
Perferat hanc animam directo tramite ad umbras.
Romanum fugisse iugum michi meta precandi est.
Cetera non ausim. Tibi sed pro talibus ille
Rex superum meritis grates exoluat opimas,
140 Qui mea magnifico transcendere uota fauore
Nisus eras." Vultum hec dicens auertit, et illum
Compulit in lacrimas iterum: "Sed parce dolori,
Parce" ait "et nostris oculis, quos fletibus istis
Ante diem perimis: spes amplas fessa labansque
145 Mens refugit, terreque iacens nil suspicit altum.
Tu tamen intendas animum melioribus: ibit
Forte alio Fortuna nocens, aditumque relinquet
Ad magnos placata gradus: si dura (quod horret
Mens omen) fors illa uetat, tunc ultima sero
150 Mors dabitur promissa tibi; per sidera testor
Alta poli, regumque fidem Manesque deosque."
Talia uix tremula confusus uoce peregit,
Hinc sese uacuam tulit irrequietus ad arcem.
Quis queat instabiles animorum noscere fluctus,
155 Quos ferus urget amor? Non illos turbidus equet
Euripus, non Scilla fremens, non dira Caribdis.
Nempe procellosi male sanum pectus amantis
Nulla quies habitat: non lux tranquilla dierum,
Non sua signa poli, non noctis ymago serene,
160 Non ratibus clauum, non tutus litore portus:
Horrida perpetuo facies turbata tumultu,
Vndique naufragium scopuli clademque minantes,
Impiaque aduersis discordant equora uentis,
Heu, miseri quibus huc subito uoluuntur et illuc
165 Incerti pelagi atque uie. Iam tecta supremi
Intima rex thalami secretaque limina solus
Intrarat, tacitusque sedens, dum singula secum
Pertractat, quanam ille fidem persoluat, amanti
Difficilem uidet esse uiam; nam territat illum
170 Captiue status et misere fortuna marite,
Romani mens alta ducis, tum nota pudici
Pectoris integritas: illam metuebat amori
Aduersam reperire suo. Sed dura cathenis
Euinctum ualidis lex imperiosa trahebat
175 Cernentem sua fata procul. Ceu uictus in alto
Nauita, qui mestus scopulos Sirtesque uadosas
Ante oculos uidet ipse suos, nec flectere proram
Arte ualens solita, uentoque impulsus et undis,
Omnia desperans, Fortune mandat inique
180 Et clauum et remos et uela fluentia nimbo,
Ac lacrimans in puppe sedet: sic naufraga regis
Mens heret compulsa quidem, nec flectere quoquam
Orsa ualens, gemitu sic longam concitus horam
Exegit uario: nunc ora nitentia coram
185 Cernere regine, nunc dulces fingere uoces
Ipse sibi, pedibus nunc oscula pressa manusque
Leniter apprensas, lacrimosaque pectora flentis,
Dulcibus undantesque oculos arsisse fauillis.
At medias inter curas, ubi forte uerendi
190 Frons aderat dilecta ducis, tunc improba tergum
Spes dabat, et domitis stabant precordia flammis.
Sicut ubi ardenti gelidus successit aeno
Humor aque, furor ille silet, paulumque tepenti
Stat similis: mox aucta suas incendia uires
195 Exercent magis atque magis: sic ille tumultus
Pectoris oppressus, stimulis agitantibus isdem
Fortior admotas rationis spernit habenas.
Ergo ubi uulnifico reuerentia cessit amori,
Presentisque decus forme et damnosa uoluptas
200 Absenti prelata duci est, capit ilicet eger
Consilium, factique uiam deprendit inanem;
Et secum: "Quid lentus agis? Speciosa Hymeneus
Coniugia et letos blandus modo Iupiter annos
Obtulit ecce tibi. Satis est meminisse laborum.
205 Exul, inops, profugus, regno spoliatus auito,
Per mare, per terras, per mille pericula supplex
Regibus ac populis multos errasse per annos
Gaudeo: iam tempus fuerit fortasse quietis.
Nam si cunta breuis numerentur tristia uite,
210 Nullus erit toto te nunc annosior orbe.
En regnum Fortuna tuum, quo dulcius illo
Perfruerere diu, longo post tempore reddit
Depositumque refert. Hostem - qua nulla uoluptas
Maior - habes uinctum, uiteque et mortis in ipsum
215 Arbiter es, qui cara tibi tulit omnia solus.
Omnia nunc redeunt. Simul hic possessor iniquus
Regna gemens reuomit, nitidisque simillima Nimphis
Femina preterea primo spoliata marito -
Bellorum sic iura uolunt - occurrit et ardet,
220 Si liceat, sed multa timet sibi conscia sortis.
Nempe uerecunde petit id, quod uoce negare
Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi!
Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est!
Et quid leta foret qualis regina superbo
225 Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens,
Captiue si tantus honos? Proh dulcis amantum
Vita, nec alternis concordia rupta querelis!
Vna quidem facies semper, mens una duobus,
Vna quies unusque labor! Non pulcrius orbe
230 Par fuerit toto, nisi nos obliuia forme
Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem
Conueniunt, casusque graues mollire ferendo
Conuenit atque etas spatio distincta, quod ipsis
Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notaui,
235 Conuenit ille etiam, qui summis infima solus
Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est
Ne tua condemnet thori iuuenilia furta
Scipio: quin iuuenem iuuenis miserabitur ultro,
Viderit et lacrimas, ueniam prestabit amori.
240 Coniugium fortasse sacrum, non furta uocabit,
Reginamque thori sociam uenerabitur olim
Mitior ille ducum." Simul hec effatus, amicos
Conuocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim
Expediant. Modico conuiuia culta paratu.
245 Atria non reboant, non Tuscus ad ethera clangor,
Non comitum fremitus, non arcta palatia turmis,
Non crebre micuere faces; fax ussit amantes
Vna duos, lacrimis mox extinguenda duorum.
Pulcer Athlanteo properans sub gurgite mergi
250 Hesperus optatam noctem referebat, iniquos
Assuetus preferre dies et amantibus hostis,
Inuida luciferi dum nomina suscipit astri.
Mentibus heu quantum nostris caligine ceca
Illudit uentura dies! Fortasse, beatus
255 Coniugio, sobolemque sibi turbamque nepotum
Rex animo complexus erat, genialia letus
Tempora noctis agens. Illi non blanda mariti
Oscula mille noui, non regni iura uetusti
Per cuntos promissa deos, de corde pauorem
260 Funditus expulerant: semper tremefacta sepulcrum
Ante oculos mortemque tulit. Nec somnia letum
Portendere aliquid. Visa est sibi nempe, secundo
Rapta uiro, sentire minas et iurgia primi,
Et tremuit, sopita licet. Tum uertice montis
265 Aerii traducta sedens, subiecta uidebat
Regna sibi populosque uagos; monstrumque repente
Concurrisse alium maiori corpore montem;
Tum uero tremuisse iugum, cui nixa sedebat;
Impulsuque graui gelidos de uertice fontes
270 Descendisse duos; montemque abiisse minorem
Inde retro; ast illam rapido per inania lapsu
Tartara nigra quidem et Stigiam tetigisse paludem.
Publica finitimas subito perlabitur urbes
Fama gradu, uicte uictorem sponte secutum
275 Coniugia, et bello indomitum seruire puelle.
Vulgus adulterii signabat nomine factum,
Quod neque legitimis arsissent ignibus inter
Armorum strepitus, alioque superstite rege
Coniuge; captiue uictori forma quod uno
280 Visa die et dilecta prius, subitoque recepta
Federe, non inter patrios ex more penates,
Iudicio ne quid, sed cunta libidine sanas
Precipitante moras fierent. Sic omnia uulgus
In peius torquere loquax. Iam crebrior aures
285 Fama ducis uario feruens pulsauerat estu.
Indoluit, cari facinus miseratus amici
Dux pius est, rerumque modum secum ipse reuoluens,
Intempestiuos est detestatus amores,
Multaque in absentem tacitus conuicia finxit.
290 Sic pater offensus longinquo uerbera nato
Instruit et calamis irarum fulmina fundit,
Mox uultu placido et dulci sermone mouendus.
Altera post primam sequitur populosque secundo
Fama leues rumore replet, succedere castris
295 Siphacem uinctumque trahi. Ruit obuius omnis
Visendique auidus positis exercitus armis;
Illum admirari, atque illum celebrare frequentes,
Hunc illum bello ingentem regnisque superbum,
Romanum Penumque ducem qui uiderit uno
300 Tempore sub laribus pacem ueniamque precantes,
Cuique duos mundi dominos non multa puderet
Blandiri; cui certatim solemnia tamquam
Vota deo fierent; cui regum maximus olim
Massinissa metu toto concesserit Orbe;
305 Quem facie turbata noua Fortuna rotasset
Ad terram impulsu subito. Vix credula tante
Corda rei, ingentis lapsu stupefacta ruine.
Si quis Athon uideat, uerso seu uertice Olimpum
Egeis cecidisse uadis, Ericisque tuumque,
310 Appennine, caput Tirrena sub equora mersum,
Non credat satis ipse sibi, sed somnia uanis
Plena putet monstris. Rex inter talia magno
Concursu inuehitur ducis ad tentoria nostri.
Heu quantis, Fortuna, dolis mortalia pessum
315 Omnia das! Quantum sublimibus inuida regnis!
Hec magnis promissa lues, hec meta bonorum,
Stare parum et ruere. Hic regum rex ille supremus
Mancipium uenale iacet, trahiturque cathenis
Obrutus et multo circumuallatus ab hoste.
320 Contigit Hesperii mentem ducis illa uetusti
Hospitii neglecta fides, blandusque serene
Vultus amicitie conspectus, iunctaque dextre
Dextera, consessusque thori, ac presentibus illa
Maiestas collata malis; tandemque profatur:
325 "Quid tibi, uane Siphax, uoluisti? Vnde ista furenti
Mens adeo transuersa tibi? pactine repulsa
Auxilii contentus eras, nisi bella moueres?"
Dixerat: ille animo uultuque immotus eodem
Perstitit, ac sero uix mesta silentia fregit:
330 "Nil michi, magnanime et nostri dux maxime secli,
Nil grauius Fortuna tulit, quam frigida campis
Linquere quod mediis moriens hec membra nequiui
Armorumque inter stragem cumulosque uirorum.
Penarum michi summa quidem, quod uiuere bello
335 Contigit exhausto: nec enim nunc ora uiderem
Hec michi perfidie meritam renouantia litem.
Ast ego, si miseris liceat credenda profari
Et queat in grauibus uero locus esse cathenis,
Vera loquar, primumque omnes meruisse fatebor
340 Sponte cruces, qui sacra uolens, qui iura fidemque
Fasque piumque simul conuentaque federa tanti
Hospitis, exigua turpique libidine uictus,
Calcaui testesque deos memoresque malorum.
Sed que causa grauis, que tristis origo ruine,
345 Forsitan ignoras: ego nunc uerissima paucis
Expediam, non illa meum releuantia crimen,
Quin potius iusti stimulos auctura pudoris.
Femina cum primum laribus fuit aduena nostris,
Auspiciis inuecta malis atque alite torua,
350 Tunc perii, periitque fides, et gloria nobis
Excidit ac sceptrum manibus diademaque fronti;
Prodita tunc tacitis arsit mea regia flammis.
Funereas tulit illa faces, potuitque dolosis
Flectere blanditiis animum, lacrimisque malignis
355 Hospitis illa sacri, fame, superumque deorum
Reddidit immemoremque mei. Quid te moror? Illa,
Illa suis manibus misero tulit arma marito,
Induit illa latus, capiti tum cassida caro,
Tum gladium dextre, clipeum dedit illa sinistre,
360 Increpuitque tubam, trepidumque atque arma pauentem
Impulit ambiguum in Martem, tecumque coegit
Aduersis certare deis. Quando agmina campis
Contulimus stetimusque acie, fuit exitus ille
Erroris, michi crede, mei: placuisse prophanos
365 Amplexus fuerant huius primordia casus
Coniugioque hesisse fero. Proh! regia, uere
Regia et innumeris nuptura sine ordine coniunx
Regibus! Hostiles utinam translata penates
Igne cremes simili! Nisi me presagia fallunt,
370 Et facies: mecum hoc ueniet solamen ad umbras."
Dixit, et obticuit grauiter turbatus et imo
Lumina mesta solo referens. Iam senserat iras
Scipio, namque oculos et stigmata clara, loquentis
In uultu, nimium offensi spectarat amoris.
375 Hinc magis atque magis cari scelus horret amici:
Iustus amor regi; quoniam si digna querele,
Massinissa, tibi fuerat, non iusta rapine
Causa: furor stimulisque repens impulsa libido
Turpibus. Hec inter, regem sub claustra recondunt.
380 Fama recens Latiis sensim crebescere castris
Cepit, adesse duces uictriciaque agmina regis
Ac Lelii. Placido uenientes suscipit ore
Scipio; laudatos populo spectante decorat
Muneribus largis; abstractum deinde seorsum
385 Sede locat regem iuxta, procul atque remotis
Testibus alloquitur: "Nisi me tua maxima longe,
Massinissa, diu uirtus sperata fefellit,
Non tibi causa tuum fuerat, nisi magna, uidendi
Scipiadam, fideique mee tua credere fata
390 Vt malles, ueteres sic aspernatus amicos.
Africa nam uastis Latio disiungitur undis,
Nec minus alternis distamus moribus; ergo
Grande aliquid tibi causa uie fuit equore tanto,
Tot bellorum inter fremitum mundique tumultus.
395 Certe ego, si proprio michi non sordescit in ore
Gloria, non alia tantum uirtute superbum
Me fateor, quam quod blande michi firma tenere
Frena uoluptatis uideor. Non hostis in armis
Obuius, aut flammis resonans undantibus Ethna,
400 Euboice non sic fundo grauis estus ab imo
In cumulos surgentis aque metuendus, ut ista est
Turba uoluptatum que circumfusa tenet nos:
Precipue tamen hec nitide suspecta iuuente
Pestis, et etati pretendit retia nostre.
405 Equor enim silet interdum, grauis Ethna quiescit;
Hostis ad incursum ualidis seu menibus uti,
Seu uallo fossaque licet; damnosa uoluptas
Nocte dieque furit; numquam tu menibus illam
Arcebis: mediis ueniet penetralibus inter
410 Excubias uigilesque canes, ferrata potentum
Limina transiliet. Quod si te sola mouere
Hec potuit tantum uirtus, ut linquere uelles
Templa, larem, regnum, nobisque ut sponte subesse
Nomine deposito domini patereris, et illam
415 Per maria et terras in me sequerere latentem;
Tu michi uir quantus digito monstrabere, si te
Inter tam multas hec exornauerit una!
Gloria magna quidem magnum uicisse Siphacem;
Sed maior, michi crede, graues domuisse tumultus
420 Pectoris atque animo frenum posuisse frementi.
Preconem me uirtutum memoremque tuarum
Semper habes; tua facta libens et dicta renarro.
Cetera tu tacito tecum sub pectore uolue;
Nec tibi uerba prius, quam mens sibi nota ruborem
425 Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma:
Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti
Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est
Romano hec presens populo uictoria; nec te
Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis
430 Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx
Regis eat, precibus que bellum pauit, et hostis
Filia tam magni est et pars non parua triumphi.
Vince animum teque ipse doma, nec multa decora
Commaculare uelis unius crimine facti.
435 Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque,
Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore;
Quid deceat regem, quam per se feda libido."
Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant
Certatim lacrime, ueluti cum candida tectis
440 Nix hesit, ueniat tepidis si flatibus Auster,
Liquitur, et grandes subito per inania gutte
Precipitant. Tum pauca refert: "Mihi maxima cura est
Imperio parere tuo: fortuna salusque
In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus
445 Vincis, et affectus miseri moderaris amantis.
Nil frustra iussisse queas. Sed prospice fame;
Deprecor hoc unum; liceat michi coniuge dulci
Seruata caruisse fide." Singultibus istas
Liquit inexpletas rauco sub murmure uoces,
450 Inque tabernaclum sese intulit, ora genasque
Mestus, et infestis tundens sua pectora palmis.
Sic audita reum postquam sententia morti
Addixit, grauiterque tube uox nuncia fati
Intonuit, tremit ille pauens et buxeus ori
455 Pallor inest; iam mors oculis manifesta uidetur,
Et lictor prebere iubet iam colla securi;
Ac uentura quidem ueluti presentia cernit;
Iam iacet exanimis, iamque omnia tristia secum
Versat et auulsum trunca ceruice cadauer:
460 Haud aliter placita iuuenis cariturus amica
Iam caret; ac tacitis postquam irritata querelis
Mens stimulos in uerba dedit, "Proh tristia" dixit
"Vite fila mee tanto seruata dolori
Et Parcis huc tracta feris! Moriamur honesti;
465 Sic cogunt mandata ducis, nisi uiuere rapta
Posse anima nos ille putat. Si tristia duri
Corda geris silicis, pectusque adamante rigescit,
Quid mihi Romana fore cum feritate putasti,
Scipio? Quid meritum melius sic perdis amicum?
470 Vita molesta tibi nostra est. Quot uulnera in isto
Pectore pertulimus, nunc ut moreremur amando,
Spiritus in lacrimas atque in suspiria mestus
Difflueret? Mors nulla uiro minus apta: sed ultra
Non datur." Hec dixit frendensque ad sidera luctum
475 Sustulit horrendum, quem circumstantia longe
Agmina senserunt, moteque hesere cohortes.
Litus ad Hesperium properans urgebat anhelos
Phebus equos. Forte ille memor quibus alma decore
Virginis Hemonie flagrasset pectora flammis;
480 Laureaque ante oculos stabat sua sacra, tremendo
Prodigio prerepta sibi, tum uita relicti
Dura nimis, luctusque grauis, simul oscula trunco
Fixa diu tenero uitaque abeunte tepenti;
Atque ideo, similes regis miseratus amores,
485 Intulit Occeano uultus lacrimosaque lauit
Ora cadens, Noctique suas permisit habenas.
Scipio - nulla etenim dederit Fortuna quietem,
Ni mediocris eris; nam tristior illa dolores,
Leta uehit curas - per noctem singula secum
490 Ancipiti cum mente rotat: num territa pulset
Menia Penorum et turres Carthaginis, an se
Extremos fundat Libie uastator in agros,
An requiem fessis paucorum forte dierum
Prebeat equitibus peditumque det otia turmis.
495 Illa recursabat potior sub pectore cauti
Cura ducis, quibus inde uiis captiua per altum
Agmina Penorum Latio transmittat ouanti.
Precipue in rege regisque in coniuge multum
Angitur, et quantis uelit hos custodibus ire,
500 Cui tantum committat onus. Sic anxius heret
Mercator, cui uota uie cessere secunde
Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum
Ac gemmas qua puppe uehat pretiosaque rerum,
Quique ratis custos placeat. Non carior usquam
505 Vllus erat Lelio: nulli felicius altos
Credere consuetus lassata mente labores.
Hunc igitur noctis medio uocat, admonet arma
Nauibus imponat, lectoque ut remige cetum
Instruat, hac patrie petiturus litora classe.
510 At misero multum diuersa fluebat amanti
Nox ea cum lacrimis: quas sese uertat in artes,
Quos uocet ille deos, precibus quibus atra relaxet
Stamina Parcarum et dilecte tempus amice.
Nunc uenit in mentem cara cum coniuge raptim
515 Herculeas subita linquentem classe Columnas
Fortunatorum famam tentare locorum;
Nunc recta penetrare uia Carthaginis alte
Menia, et ad ueteres humilem ueniamque petentem
Pergere cum gemitu et dulci cum coniuge amicos;
520 Nunc ferrum laqueosque sibi properataque mortis
Instrumenta manu tristesque intexere nodos,
Auxilioque necis tantos finire dolores.
Sepe manus gladium tetigit: pudor obstitit unus,
Non metus incepto, uidue non anxia uite
525 Dulcedo: ueritus famam maculare perenni
Crimine, continuit capulumque animumque remisit.
Voluitur inde thoro: quoniam sub pectore pernox
Seuit amor lacerantque truces precordia cure,
Vritur; inuigilant meror, metus, ira furorque.
530 Sepe etiam absentem lacrimans dum stringit amicam
Sepe thoro dedit amplexus et dulcia uerba.
Postquam nulla ualent uiolento frena dolori,
Incipit, et longis solatur damna querelis:
"Cara michi nimium, uita michi dulcior omni,
535 Sophonisba, uale: non te, mea cura, uidebo
Leniter ethereos posthac componere uultus,
Effusosque auro religantem ex more capillos;
Dulcia non celum mulcentia uerba deosque
Oris odorati secretaque murmura carpam;
540 Solus ero, gelidoque insternam membra cubili.
Atque utinam socio componar, amica, sepulcro,
Et simul hic uetitos illic concorditer annos
Contingat duxisse michi! sors optima busti,
Si cinis amborum commixtis morte medullis
545 Vnus erit. Scipio nostros non scindet amores.
O utinam infernis etiam nunc una latebris
Vmbra simus, liceat pariter per claustra uagari
Mirtea, nec nostros Scipio disiungat amores!
Ibimus una ambo flentes, et passibus iisdem
550 Ibimus, eterno connexi federe; nec nos
Ferreus aut nostros Scipio interrumpet amores.
Inuidiosa deis Herebi populoque silentum
Ac Cereris genero, cuntisque beatior umbris
Vmbra ferar: dulces nec Scipio franget amores.
555 Ille quidem astrigeros tractus celumque tenebit
Dux sacer, humanis in totum moribus impar,
Nec uolet infernas sedes aut pallida Ditis
Regna sequi: haud cupidos iterum turbabit amantes.
O utinam Libicum nunquam transisset in orbem!
560 O utinam Latiis semper mansisset in oris!
Quid precor heu demens? Si non uenisset, amice
Et decor et species faciesque simillima Soli,
Non michi nota fores; sine qua nec uita fuisset
Grata quidem pariter. Quanta est discordia! uitam
565 Abstulit ac tribuit. Scipio dulcissime, raptim
O utinam Romam uictricia signa tulisses
Captiuo cum rege prior, reginaque retro
Mansisset non uisa tibi! Quid surda precamur
Numina? Castrorum dominus uictorque superbus
570 Captiuam petit ecce suam. Dabimusne? Sed urget:
Importuna precum species nocitura precari.
Sed rogat: at uultu tacito mihi multa minatur.
Sed rogat: at durum precibus latitare sub istis
Imperium agnosco. Parebimus? At prius horrens
575 Iupiter admoueat capiti sua fulmina nostro,
Hoc tellus uoret alta latus, pelagusque per amplum
Impia falsiloqui spargantur uiscera regis.
Ergo ego, Romano placitum quia, sancta reuellam
Federa coniugii? Licuit sine coniuge regem
580 Viuere, et id satius fuerat, quia celibe uita
Scipio noster erat: sponse nunc pacta negare
Non licet. Ast ingens et inexorabile turbat
Imperium: quid agam? Morieris, munere cari,
Sophonisba, uiri morieris; munera seuo
585 Hec placuere Ioui: sic nec captiua traheris
Litus ad Italie nuribus subiecta Latinis,
Nec nostros illusa dolos sic posse uideris
Aut fractam culpare fidem. Moriere. Quis ergo
Finis amoris erit? mors effera. Parcite cunti,
590 Celicole: calcanda fides. Fugiamus in Orbis
Vltima, et ignotas Libie penetremus harenas,
Est ubi serpentum regio tutissima nobis,
Tutior hac patria: nec enim uenturus ad illam
Est Scipio, nec pestiferi uis ulla ueneni
595 Tam pulcros lesura pedes. Michi forsitan ipsa
Ignoscent spectante fere. Dulcissima coniunx,
Stat fugere et te impendenti subducere morti:
Pauperiem letus tecum exiliumque fugamque
Mestaque cunta feram. Sed nec sequerere uocantem,
600 Femineos si noui animos, regina supremo
Sueta sedere loco: et quanquam sequerere, parati
Nil habeo, atque omnes Romana potentia passus
Claudit, et extremo Scipio notissimus orbi est.
Somnia nunc, tacite quondam mihi tempore noctis
605 Visa, recognosco turbate horrenda quietis
Non satis intellecta prius. Tune illa fuisti
Candida prostrato per uim subducta marito
Cerua, sed imperio tandem pastoris iniqui
Custodi prerepta nouo? tunc nempe placebas,
610 Vel sic uisa, michi. Sed quid coniuncta ferebat
Mors tua? Dii, uisis omen remouete malignum.
Permetuo, nam cunta sibi constantia certo
Ordine cernebam, nec me sopor ille fefellit.
Quid faciam? Moriere igitur, moriere; profecto
615 Nil aliud superest, coniunx miseranda, tibique
Auctor mortis ego. Sed que michi uita futura est?
Scis, Venus, et celo prospectans Iupiter alto
Mortales actus nostrosque hoc orbe labores.
Quis michi uerba dabit placidas ducentia noctes,
620 Aut grauis ingentes animi mulcentia curas?
Quis dabit amplexus, quisue oscula dulcia iunget?
Te sine dulce nichil. Quid prodest regia largo
Agmine seruorum, Tyrio quid lectulus ostro
Comptus, et innumeris instrata palatia gemmis?
625 Quid diadema iuuat? lati quid gloria regni?
Vror, et assiduis torquentur pectora flammis.
Heu michi! dulcis adhuc, dulcis post busta, sereni
Quo fugiunt uultus? Hinc iam, te, cara, supremum
Viuentem deflere iuuat. Sophonisba, deorum
630 Atque hominum decus eximium, quam nostra tulerunt
Tempora siderei exemplum specimenque decoris,
Que faceres conspecta fidem, super astra quis ipsis
Splendor inest superis, qualis quamque alma uenustat
Forma deas, aduerte pias his fletibus aures.
635 Hei - misero fuerit quoniam meminisse iocundum -
Lumina, sidereis mulcentibus ethra fauillis,
Alma sub exiguo claudentur condita busto;
Lumina magnorum mentes tactura deorum,
Lumina durorum rabiem fractura uirorum,
640 Lumina que michi me abstulerant curasque minores!
Candida frons auro circumcrispante decora,
Frontibus humanis augustior, abdita saxo
Stabit in angusto. Risus qui ferrea figit
Pectora, qui celum, qui circumfusa serenat
645 Nubila, Tartareum ruit irrediturus ad antrum.
Heu michi! Felices anime, quibus illa repente
Lux oriens ueteres ueniet purgare tenebras!
Heu bene progeniti, quibus illa uidere licebit,
Que michi mors inuisa rapit! Pes lacteus atram,
650 Diuino celerante gradu, conscendere cimbam
Iussus, transiliet Lethei gurgitis estum.
Fortunate Charon! utinam michi flectere clauum
Contingat, neutramque diu contingere ripam;
Tuque mei interea serues moderamina regni!
655 Inuidiose senex, quando hec tibi monstra uidere
Contigit, aut ullo posthac continget in euo?
Vidisti Ethneo raptam sub uertice nigri
Vxorem transire thori, nec uultus Elisse
Te latuit nostre, facies nec Gorgonis horrens,
660 Nec que fatiferum laqueo pendente secuta est
Laodomia uirum, nec te, pulcerrima Procris,
Nec Teucrum pestis, Minoisque altera proles -
Altera nam celum tenuit stellante corona -.
Sed cui tantus honos, cui tante gloria forme?
665 Crude senex, michi crede, parem non ulla uidebunt
Secula, nec rerum laudatrix magna suarum
Etas prima tulit. Visa tangere iuuenta;
Ardebis, michi crede, senex; me forsitan illac
Coniugis infauste uestigia cara sequentem
670 Tardius excipies. Veniam, nec tempore multo
Hic michi carcer erit. Proh! si prohibemur adire
Corporeosque iterum ius est remeare sub artus,
Occidimus. Tu parce, senex, atque arbiter equus
Igne pari flagrans iuuenilibus annue flammis.
675 Cerbere, si potuit uates Rodopeius iram
Frangere uoce lire, facies nunc coniugis ista
Quid poterit conspecta tibi conspectaque regi
Tartareo? Vereor, ne nostros captus amores
Tentet, et annose redeas, Proserpina, matri.
680 Somnia sunt que fingis amans, et falleris amens.
Massinissa, diu felix, si rata fuissent
Munera Fortune modo! sed, mestissime regum,
Pone modum lacrimis metamque impone querelis.
Dulce meum decus, atque anime pars altera nostre,
685 O breue solamen, longus dolor, inclita coniunx,
Ibis ad Elisias directo tramite ualles,
Et michi morte tua gemitum lacrimasque relinques.
Sed sequar; hec miseri superant solatia morbi."
Obticuit, subiitque sopor; tum fessa parumper
690 Membra quies sensim subrepens tarda fefellit:
Multa sed in somnis questus, celumque Chaosque
Fortunamque feram incusans hominesque deosque.
Ecce parum fausto finem positurus amori
Phebus ab Occeano radians surgebat Eoo.
695 Concrepuere tube; surgit tremefactus, et iras
Suscitat, ac questu se sepe reuoluit eodem.
Postquam castra uidet fremitu testantia motum,
Et metuit mandata ducis, uimque affore credit,
Si neget, horrendum dictu et miserabile sumit
700 Consilium, quod tristis Amor dabat: aurea fido
Pocula dat seruo, custodia dira ueneni
Credita cui fuerat. Rex hec undantia summo
Ac superinfusa cernens spumantia morte:
"Vade" ait "et misere mea tristia munera perfer
705 Regine, strictosque deos absolue fidemque.
Me promissorum memorem sciat illa: secundum
Impleo. Sunt superi testes, erat altera longe
Conditio michi grata magis, tentataque frustra
Est uia, si qua foret, per quam regina maneret
710 Coniugio contenta meo. Romanus ab alto
Dux uetat: huic nostri, sic dii statuere, potestas
Fortunaque iubente data est. Sibi consulat ergo
Cogitet unde ruens quo sit prostrata; quis illam
Exitus excipiat uiduatam nomine nostri;
715 Insuper et primi reuerentia quanta mariti,
Quanta patris uirtus: titulisque et sanguine dignum
Consilium paret ipsa sibi. Quod possumus unum,
Instrumenta fuge libertatisque paramus."
Hec ait, atque oculos lacrimis auertit onustos.
720 Nuncius accelerans regine ad limina pulsat
Munera dira ferens. Pannis anus obsita et annis
Prosilit, atque habitum conspectaque pocula narrat.
Substitit attonite similis similisque pauenti;
Nec remorata diu, positoque instincta pauore:
725 "Ingrediatur" ait. Stat terre lumina fixus
Et peragit commissa tremens; intercipit illa:
"Suscipio mandata libens, nec dona recuso
Regia, si maius nichil est, quod mittere dulcis
Posset amans: certe melius moriebar, in ipso
730 Funere ni demens nupsissem - numina testor
Conscia -, non aliquid quoniam de coniuge caro
Sit nisi dulce michi; sed sidera promptius alta,
Terrenis ut eram uinclis exuta, petebam.
Hoc refer extremum, et mortis michi testis adesto.
735 At uos, Celicole et qui maria ampla tenetis,
Quique locum mundi medium Stigiasque tenebras,
Quas adeo, licet ante diem, si iusta precandi
Materia est, prestate pias his questibus aures;
Audiat et celum et pelagus tellusque profunda.
740 En morior; mortisque magis me causa dolere,
Quam mors ipsa facit. Quid enim commercia tangunt
Nostra duces Latios? En quanta superbia genti!
Non satis est hostem regnis spoliasse paternis:
Libertate animos spoliant, et rite coactis
745 Coniugiis sanctoque audent irrumpere amori
Ac pactos laniare thoros, uictoria postquam
Romano stat certa duci, nec flectere quisquam
Fata potest eterna Iouis: sint ultima uite
Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis,
750 Exul ut a patria deserto in rure senescat
Solus et a fidis longo semotus amicis;
Nec uideat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis
Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris
Exagitet, doleatque suos non equa ferentes;
755 Filius extremos inglorius aggrauet annos.
Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro,
Iratusque tibi et patrie moriare relicte,
Scipio, et infames saxis inscribe querelas.
Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu,
760 Si secum posthac, coniunx carissime, firmum
Fedus habes: uideas abeuntes funere natos
Intempestiuo, et fedatos cede nepotes
Alterna. Veniens illa de gente cruentus
Rusticus insultet generi per uulnera uestro,
765 Et trahat ante rudem uinctos per menia currum,
Ornet et ex uobis proprios tua Roma triumphos!"
Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque uideres
Astantesque fero attonitos intendere fini.
Illa manu pateramque tenens et lumina celo
770 Attollens: "Sol alme" inquit "superique, ualete;
Massinissa, uale, nostri memor." Inde malignum
Ceu sitiens haurit non mota fronte uenenum,
Tartareasque petit uiolentus spiritus umbras.
|