Nulla magis Stigios mirantum obsessa corona
Vmbra lacus subiit, postquam diuisa triformis
Partibus haud equis stetit ingens machina mundi.
Obtuitu attonito stabant horrentia circum
5 Agmina Penarum sparsoque rigentia uillo
Eumenidum tacitis inhiabant rictibus ora.
Regia uis oculis inerat, pallorque uerendus
Et uetus egregia maiestas fronte manebat.
Indignata tamen superis irataque Morti
10 Ibat et exiguo defigens lumina flexu.
Iudicis inferni postquam ad pretoria uentum est,
"Iniecit sibi seua manum" canentia Minos
Ora mouens dixit; "sit carcere clausa secundo,
Quem sontes habitant anime, quibus ultima uite
15 Cura fuit neglecta sue." Rodomantus acerbo
Iudicio firmabat idem. Iam prendere mestam
Ceperat immanis lictor. Tunc maximus alte
Eacus exclamat - siluerunt turbida late
Tartara; trans Stigiam uox est audita paludem -:
20 "Mortis amor causa est, lucemque coacta reliquit.
Tertia claustra sibi sunt, legibus abdita nostris:
Huc eat, immerite neque hec iniuria nostra
Accedat nunc uoce recens: satis aspera uite
Mansit apud superos fortuna et mortis acerbe."
25 Assensere pari circum clamore fauentes
Vmbrarum populi et nigri liuentia regni
Concilia. Haud aliter quam cum sententia captum
Turpibus addixit laqueis crucibusque uel igni,
Mens bona, que non supplicio, sed sorte mouetur
30 Infami, trepidat; tum, si generosior illi
Conditio mortis subito detur, altera frontis
Effigies uultusque alius formatur et extra
Pectoris apparent lacrimis noua gaudia fusis;
Letior ipsa quidem positaque decentior ira
35 Optatos uisura locos regina modestis
Passibus ingreditur, iuuenum cui cingit utrumque
Turba latus, ueteris repetens quasi somnia uite.
Haud procul a ripa Lethei fluminis illa,
Que capit expositos inamenaque mittit in antra,
40 Planities obscura iacet, que collibus atris
Cingitur. Hic latis eterna silentia campis
Mirteaque umbriferos uetus ambit silua recessus.
Non hic armorum strepitus studiumue frementum
Cornipedum, non cura canum pecudumque boumque,
45 Sed labor et lacrime et longo suspiria tractu,
Et macies odiumque sui, pallorque ruborque
Et malesuadus amor, scelus, ira, fidesque dolique,
Furtaque blanditiis immixta, iocusque dolorque,
Et risus breuis et ficto periuria uultu
50 Crebraque sub raris habitant mendacia ueris.
Illa per angustas fauces ingressa, sub ipso
Limine claustrorum laqueo sua colla prementem
Cernit Yphim et nimio consumptam Biblida luctu.
At procul ingenti latitabat Mirra pudore
55 Frondibus ora tegens. Iterum spoliator Auerni
Orpheus Euridicen frustra reuocare parabat.
Maximus extremo nemorum uagus ibat Achilles
Pallidaque immiti signabat gramina passu.
Aduersa regione Paris ceu nota timeret
60 Arma hostis gressu tacito properabat. At illum
Tristior Oenone a tergo et lacrimosa uocabat;
Ipse alio tendebat iter. Tum regia uirgo
Et mundo matrona nocens, tot causa dolorum,
Turnus et ipse dolens rapta de coniuge campis
65 Errabant; mediaque duos in ualle uideres
Soliuagos lateri herentes alternaque collo
Brachia tendentes. "Heu felicissima Tisbe!"
Suspirans inquit; placuit seruatus Auerno
Dulcis amor: tantum nullis inuiderat umbris;
70 Nusquam adeo cari meminit deserta mariti.
Nequicquam; namque ille, senex moriturus et annis
Lassandus uite uenturus ad ultima, longe est,
Heroumque greges diuersaque claustra tenebit.
Postquam Fama fere uolitans prenuntia mortis
75 In uulgus effusa ruit, tunc una per omnes
It pietas: tote lacrimis maduere cohortes.
Hunc sors regine, mouet hunc iniuria regis,
Qui scelera accumulans maiori crimine crimen
Diluit; hunc ingens duro constantia leto
80 Feminea et nulli non admiranda uirorum.
Scipio permetuens iuuenis ne forsitan ardens,
Nunc etiam gemini sceleris sibi conscius, in se
Consulat asperius quicquam, pro tempore blandis
Mitigat alloquiis castigatumque modeste
85 Temperat et curis cupit exonerare malignis.
Proxima sic dubii medicus discrimina morbi
Agnoscens, egrum placido sermone moratur
Ac monet et proprii immemorem uelit esse pericli.
Altera nox fessum curis uigilemque sopore
90 Reddidit aurore. Iam Lucifer astra premebat,
Candida iamque dies pelago ueniebat ab Indo;
Iam uolucrum dulces ullo sine fine querele
Audiri et nocturna silentia rumpere Progne.
Surgit et effusas iusso precone cateruas
95 Congregat ac medio sublimis ab agmine fatur:
"Romani proceres felicia castra secuti,
Victores, quos Hesperie tot pressa per annos
Terra tulit, quos innumeris nunc Africa sentit
Cladibus, extremis iam iam sensura ruinis,
100 Intentas adhibete aures et corda precanti
Prona duci. Me uera quidem et comperta profari,
Testis ab excelso prospectans Iupiter esto.
Gloria tam longi numquam michi uana laboris
Causa nec imperii fuerit damnosa libido,
105 Sed patrie pregrandis amor, qui nostra uadosis
Sirtibus Occeanoque alternat castra frementi:
Hoc duce Ripheas nudus transire per Alpes
Non uerear, gelidum cum bruma reduxerit annum,
Estiui medio armatus nec in ore Leonis
110 Ethiopum penetrare latus sitientiaque arua.
Nam michi uel dubii certa est uictoria Martis,
Vel mors leta quidem; patrie mea uita salusque,
Non michi debetur: pia debita perdere soluens
Nil uideor. Nunc ista tamen quo tendere pergant
115 Expediam breuibus. Vos me per cunta secuti
Aspera, supremo mentes aptate labori.
Finis adest summumque decus. Michi menia circum
Cingere propositum et seue Carthaginis urbem.
Aut redit is cui cunta uni sua uulnera seruat
120 Perfida gens nostre tantum aduersata saluti:
Tum Latio interrupta quies nobisque perennis
Fama uenit belli fato querenda supremi.
Aut manet et uictum cuntatio sola fatetur,
Indefensa michi, tellus, dabis impia dignum
125 Supplitium: cesos purgabis sanguine ciues.
Rurane barbaricis pedibus calcanda fuerunt
Italie: nobis animos tam iusta negabit
Vltio? Quin etiam, quod uel meminisse molestum est,
Menia nostre urbis Capitoliaque alta minaci
130 Cominus ille fremens uix lumine uiderit uno:
Nos muros spectare suos que causa uetabit?
Non michi si campis ueniat Mars ille secundus
Penorum armatus Stigiaque reuersus ab unda,
Quatuor atque truces quos pauit in arma leones
135 Alterno cingant latus ordine, pectora contra
Ferre reformidem: sic me spectata, Quirites,
Vestra monet uirtus. At nunc pater inclitus umbris
Occubat infernis, natorumque omnis ad unum
Turba redit: Latius iugulos sic ensis in illos
140 Fulminat. Iste autem per secula cunta superstes
Quid nisi serus honos et nostre gloria dextre est?
Sit uixisse diu finis sibi fructus honesti!
Hac tandem feriere manu, licet aspera iactes
Prelia et aduersa Romanos cuspide fixos.
145 Gloria prima tamen mortis tibi cognitus auctor
Scipio, et in tumuli scribendum hoc marmore nomen.
Nunc agite, egregiis animos aptate triumphis,
Vltores patrie. Tuque, o decor, inclite, regum,
Massinissa, ingens, - quem nec turbata fatigent
150 Equora, nec toto descendens Iupiter igne,
Non ferus infesto concurrens numine Mauors -,
Accede et nostris animum sermonibus offer.
Magna tibi hoc bello uirtus, multusque deorum
Est fauor, agnosco: nunc urbis munera nostre,
155 Munera pro meritis, fateor, tibi parua, sed arram
Maiorum, michi crede, damus. Viden ecce frementem
Cornipedem letum phaleris auroque superbum?
Nescit ut esse loco! fulgentes respice currus.
Cetera quin etiam que circumferre triumphis
160 Romani statuere duces: ut iaspide crebra
Texta corona micat! rutilo riget integer auro
En crather: quantoque manum grauis implicat orbe!
En habitus, sacra quo nil conspectius urbe
Noueris. Ipse animis pridem Romana quid esset
165 Virtus, mortales inter, te nosse fateris:
Quod nescire potes, nulli tam clara solemus
Externo prestare uiro; tibi nostra sed uni
Arma habitum titulos nomenque decusque libenti
Mente damus, te participem sociumque licebit
170 Esse triumphorum, nobis quos nostra pararit
Fortuna. In medio sedes tibi certa Senatu
Semper erit nostro; ciuis monimenta tenebis
Omnia Romulei; stabilem sociumque et amicum
Teque salutamus regem. Tum tu, optime Leli,
175 Hanc auro gemmisque grauem gestare coronam
Dignus habe, captosque trahens primumque Siphacem
Maturabis iter. Pelago stat classis aperto
Et placidum spirante fretum substernitur Austro.
At uos, o socii certaminis atque laborum,
180 Emeritas laudes et premia digna feretis,
Cum nos laurigero Capitolia celsa prementes
Leta uidens curru, cum circumfusa fauentum
Milia, uictorum plausum fremitumque iocosque
Maxima septeno spectabit uertice Roma.
185 Quem michi fata diem numquam mentita propinquum
Promittunt." Sic fatus erat. Iamque undique magnus
Consurgens letusque fremor pulsabat Olimpum.
Ante omnes meritas grates expendere certant
Rex Leliusque duci. Spesque ingens addita regi
190 Abstulit antiquas aliamque in uiscera curam
Intulit, ut regni posset protendere fines
Pauperis, hostilesque suis adiungere terras;
Quod sperare quidem sors illius atque potentis
Scipiade promissa dabant. Ceu retibus auceps
195 Aspiciens uolucrem subito discedere paruam
Conqueritur, mouet exigui spes perdita lucri,
Maior inopina mox et generosior ales
Parte poli tensis si forsitan aduolet alis,
Erigitur recipitque animos, spesque ampla futuri
200 Preteriti meminisse uetat; sic prima secunde
Cura parum solido sub pectore cessit amantis.
Victor amoris amorque libidine uicta libido est.
Proxima nox alia transiuit ymagine somni:
Non habitus, non incessus, non uultus amice
205 Ante oculos, non uox iterum exaudita gementis;
At solium atque urbes, at fortibus oppida muris
Fluminaque et montes lati confinia regni.
Iam rubicunda uagos Eoo litore currus
Aptabat uentura dies, Auroraque noctis
210 Candida pellebat tenebras, cum buccina classem
Excitat et uento tenduntur uela secundo.
Litore iam toto stabat Romana iuuentus
Digressu uisura suos. Hic uerba parenti,
Hic fratri perferre iubet, iubet ille sorori
215 Hic sociis, multumque rogat: confusus in altum
Clamor it et uarie resonant per inania uoces.
Lelius in medio conspectus amica salutat
Equora; tum ducibus commendat carbasa uentis,
Atque alacres leto respondent murmure naute.
220 At mestus mediaque Siphax de puppe reflectens
Lumina supremum patriam uisura locosque
In quibus altus erat, tacitus lacrimosa mouebat.
Postquam claustra dolor uocisque repagula feruens
Euicit, talem diffudit ad astra querelam:
225 "Heu tellus aduersa deis, heu sidere tristi
Pressa diu tellus! quam nostris attulit aruis
Femina Sidonio fugiens a litore pestem!
Pectoribus nostris animos quos intulit illa
Exul inops mulier metuens atque icta recenti
230 Vulnere! nempe auidos bellorum et sanguinis atri.
Tutius ut fuerat regnum tenuisse uetustum
Et pacem seruasse suam! lato equore gentes
Discreuit Natura duas aduersaque fixit
Litora; nos mortem mediis quesiuimus undis.
235 Quid uisum est nostris elementa irrumpere damnis
Et uento pelagoque manus inferre tumenti?
Sat nostro precisa nocens a corpore tellus
Hispana et calidis fumans Trinacria uenis,
Quid michi nunc uobisque fuit? Sardinia flatu
240 Pessima pestifero melius latuisse marinis
Eternum potuisset aquis, quo signa furentes
Pertulimus. Puduit spatio requiescere tanto.
Hei michi, non alias sic te, pulcerrima, cernam,
Africa, nec patrii tangent hec lumina colles.
245 Litus ad inuisum ferimur. Locus ille sepulcri.
Quis putet? extremis genitum sub finibus orbis
Itala terra teget. Mediis at uita procellis
Irrequieta fuit: sic tristes litia Parce
Distribuere michi, sic dii statuere superni.
250 Hi tibi, qui uires animumque dedere superbum
Omnia miscentem, meritas dent soluere penas,
Hanibal, ingentes quoniam michi causa ruine es
Et patrie natus misere tu causa supremi
Prima mali. Patrias utinam iuratus ad aras
255 Fulmine flagrasses merito! Proh Iupiter, ille
Ille tibi feriendus erat. Nam uindice flamma
Quid iuuat innocuas quercus et saxa ferire?
Heu puer infelix patrie cuntisque tibique!
Tuque deis inuise parens, qui dira tulisti
260 Semina bellorum, natis caruisse nefandis
Quanto erat utilius! genitor sed tristis ad umbras
Iuisti, tantos uetitus spectare furores.
Non licuit cupido mundi satiare cruore
Lumina, non gladios; at post scelerata propago
265 Hunc fudit, seuo inferias missura parenti.
Tu certe iam digna luis. Sed, pessime rerum,
Quas penas michi, nate, dabis, qui stagna lacusque,
Qui freta, qui fluuios, qui terras sanguine turpas!
Forte ego premoriar, tua nec sinar ultima presens
270 Cernere supplicia: at Manes penetrare uidebo
Agmine cesorum et Furiarum turbine septum.
At, coniunx infida, uirum que linquere frustra
Niteris et nostris insultas cladibus, imos
Ad Manes inuita preis, solamque uidere
275 Te potero et uultus iterum spectare pudendos.
Litore nam patrio, nisi me mea lumina fallunt,
Immemor ille tui turpissimus errat adulter."
Dixit et in gremium lacrimantia condidit ora.
Illum non scopuli, non horrifer Eurus ab antro
280 Terruit Eolio, non monstra uagantia ponto,
Deuotum mortisque auidum, gelidumque cadauer
Litoribus Libicis transuerso turbine reddi
Optantem tacite, tempestatesque uocantem.
Inuidus haud aliter tenuis regnator agelli,
285 Annua cui messis periit spes, optat iniquum
Ver aliis imbresque feros et grandine mixtos
Arboribus frugibusque graues incumbere uentos.
Interea Scipio curarum parte leuatus
Carpit iter tumulumque habili munimine cingit,
290 Quem Tuneta uocant, turresque ibi suggerit altas,
Menia precipiti circumdans lignea uallo.
Iamque in conspectu Carthaginis ampla repente
Castra locat: late fugientibus arua colonis
Vastantur; trepidant subita formidine ciues
295 Obsessi: solamque uiam superesse salutis
Absentem reuocare ducem clamore fatentur.
Legatos igitur raptim, qui publica fando
Fata ferant, mittunt, reuocentque ad prelia tandem
Vltima et extremos patrie sub morte dolores;
300 Ast alii in Ligurum uallem properante iubentur
Classe uehi atque illis Magonem auertere terris:
Ni redeant, patrie summas instare ruinas.
Ille quidem, quamuis animum grauis ira cruentum
Angeret, aduerso quoniam tamen aspera Marte
305 Vulnera passus erat, metuens inimica supremis
Arma malis, statuit patrie parere uocanti.
Interea, blandis traherent qui tempora uerbis,
Ter denos oratores in castra senatu
Penorum ex omni lectos ac ficta loquentes
310 Romano misere duci: quorum unus ab alto
Pectore suspirans, lacrimis sic incipit ortis:
"Summe ducum, cui cunta parem per secula nullum
Mundus habet prima numerans ab origine retro,
Visceribus patriis que publica uulnera seue
315 Paucorum fecere manus rabiesque nocentum,
Aspice placatus tandem et miserere, precamur.
Afflictis liceat per te sperare salutem,
Quam ciues rapuere feri. Si parcere pulcra est
Vltio, si imperium nobis auxisse receptis
320 Romanum, quam tantam urbem extinxisse repulsis
Vtilius, si uictores meminisse uetuste
Prestat amicitie, quam uos presentia tantum
Atque iras pensare nouas, ignoscite uictis,
Parcite supplicibus, rebus succurrite nostris.
325 Occidimus: prestate manus, hostemque iacentem
Erigite, et nostro sic insultate pudori:
Optima uincendi species, quando hostis amicus
Fit meritis. Sed pretereo speciosa profari,
Nomen amicitie quoniam fortuna silere
330 Nostra iubet; satis est miseros optasse salutem
Et ueniam petiisse reos. Per sacra Tonantis,
Per uestros, Romane, deos, ignosce paratis
Supplicium penamque pati. Non nostra negarim
Crimina; sed uerum liceat, dux sancte, fateri
335 Te coram: nostro uiolentus prefuit auctor
Hanibal errori nostrasque cupidine summi
Imperii pauit furias, et uelle coegit
Quod sero nunc nolle dolet. Verum ille necesse est
Vt pereat scelerumque ruat cum pondere tandem.
340 Sic illum sua fata uocant: tu nostra benignus
Respice. Si ciuem crudelem sensimus hostem,
Tu ciuis pius esse uelis, qui diceris hostis."
Dixit et ante pedes iacuit uictoris. At ille
Erigit et uultu respondet pauca seuero:
345 "Non pacis tractator ego, sed uictor et ultor
Sum scelerum Libicas, memini, transmissus in oras.
Quam michi spem Fortuna ferat, uictoria quam sit
Prona michi notum est. Sed me tamen ultima uestri
Fata mouent: animum nequeo posuisse benignum.
350 Mundus ut agnoscat sic nos pia bella mouere,
Vt nostro sit pacis amor sub pectore semper,
Parcimus indignis. Has pacis figite leges
Mentibus, et seruare fidem condiscite tantis
Cladibus edocti, superosque et sancta uereri
355 Federa. Bis denas non ultra litore naues
In patrios seruate usus; non bella mouendi
Ius uobis Populi iniussu; sint prelia nostri
Arbitrii; uestro tellus Hispana subesse
Desinat imperio, uestrisue quiescat ab armis.
360 Insula nulla, freto quod nos inter iacet et uos,
Non, procul a Libico, uiuat sibi libera, Marte;
Vincula captiuis turpesque auferte cathenas
Victorum pedibus; stet uobis transfuga nullus,
Nullus in Italia Penorum exercitus ultra
365 Permaneat, uestrosque duces remeare iubete.
Sique trium spatio pax, consultando dierum
Quos damus, accepta est, legatos mittite Romam:
Sanciat hanc Populus pacem iubeatque Senatus.
Si minus, at saltem paucis siluisse diebus,
370 Tres liceat noctes per me duxisse quietas."
Dixit. Ad hec Cereris pro tot legionibus addit
Ingentes cumulos atque eris grande tributum.
Illi autem, ueluti pacis iam nulla molesta
Conditio foret ac fractis spes nulla sub armis,
375 Omnia suscipiunt leti populoque reportant;
Isque fremens ficto confirmat pectore pacem.
Haud secus ancipiti periurus nauita mortem
Tempestate timens, ubi iam spes nulla relicta est,
Vota deis cumulat pelagi tremulaque tumentem
380 Neptunum ter uoce ciet Thetidisque marine
Numen et iratum compellat Nerea ponto:
Dona dabit templis, omnem feret ille laborem.
Si redeat tranquilla dies portusque uideri
Cominus incipiat, sensim mens perfida tuto
385 Atque inconsulti subeant obliuia uoti.
Sic stimulante metu deludunt tempora Peni
Pollicitis, redeat donec ferus Hanibal absens.
Illum tunc uario curarum turbine fessum
Vltimus Italie Brutiorum in monte tenebat
390 Angulus et ludos Fortune et monstra notantem.
Hunc adeunt iussi, fandique peritior unus
Sic ait: "O Libici decus et spes ultima mundi,
O patrie iam sola salus, miserere tuorum,
Quos fera terribili uexat Fortuna tumultu.
395 Prospice pendentem mutata fronte ruinam
Fatorum .........
Iam tua suppositis arderent menia flammis,
Ni procul absentis prodesset ciuibus ingens
Fama tui: uereorque, miser! ne dum equore lato
400 Huc ferimur, patriis errent incendia tectis.
Namque sub extremum subitosque minantia casus
Liquimus. Imperio atque urbi succurre trementi,
Que reuocat fidumque sibi trans equora nomen
Inuocat ore pio. Tu uel te redde precanti,
405 Vel causam te te nostre fateare ruine.
Iamque tuus Libicis, nisi me presagia fallunt,
Litoribus reducem frater super equora classem
Alligat. At frustra fratrum modo turba paterque
Martius ethereas rediens inuictus ad auras
410 Auxilium ferat afflictis. Non ira deorum
Tam lenis, aut tali nent stamina pollice dure
Parcarum nunc nostra manus. Tibi credita soli
Vita salus decus et miseri sunt omnia regni."
Dixit et inuicte lacrimans dedit oscula dextre.
415 Ille perorantem querulo cum murmure semper
Audierat frendensque manus compresserat et se
Torserat, haud aliter quam carmina noxia serpens
Et magicum murmur cursumque uetantia uerba
Quando audit, rauco uiolentus sibilat ore
420 Et sese in nodos sinuoso corpore uersat.
Sepe manu frontem percusserat udaque celo
Sepe supercilia extulerat, sepe agmina, rerum
Conscia tam multarum, oculo conspexerat atro.
Tandem mestus ait: "Fatum Carthaginis olim
425 Agnoui generisque mei, fraternaque ceruix
Admonuit quid seua michi Fortuna parasset.
Nunc tamen ante oculos iam fata nouissima nostre
Vrbis et obscenas uideor spectare ruinas.
Heu michi, Carthago, dulcis Carthago! quis et te
430 Et me et tot nostros Latia de gente triumphos
Perdidit? at tacite multos iam sensimus hostes.
Nam reuocare fuit, quotiens stipendia mitti
Est uetitum, bello exhaustas quotiensque cohortes
Impleri. Ast odium nunc eminet, atque in aperto
435 Res agitur: retrahunt, et me parere necesse est.
Parebo inuitus. Sibi non hinc arroget hostis
Externus. Non me, totiens pessundata, uincis,
Roma, nec Ausonio conspirans robore tellus.
Me ciues uicere mei, Latioque meorum
440 Inuidia atque dolus pellunt, non Martia uirtus:
Nec modo inhoneste poterit tam maximus ille
Insultare fuge Scipio, quam perfidus Hanno
Consiliumque secuta suum plebs ceca senatus.
Ille meas inuisus opes famamque domumque
445 Vertere non aliter poterat quam publica nostris
Damna simul miscens: populi me mole ruentis
Opprimet atque una conuoluet cunta ruina,
Hostis Penorum et Romani sanguinis ultor."
Talia feruebat rabidus nimioque dolore
450 Insanus, ceu lesus aper, cui spumea mento
Fex riget et duro horrentes stant pectore sete.
Italie procul extremo sedet, inclita quondam,
Vrbs Crotho: pauper claro cognomine portus,
Matutina uidens redeuntis lumina Phebi.
455 Picturis hic egregiis ditissima templa
Iunonis fuerant, Graia que nobilis arte
Zeusis adornarat, nimia dederatque per orbem
Religione coli. Nitidas hinc quinque seuere
Stabat ymago dee nudasque imitata puellas
460 Et forme decerptus honos, quam corpore in ullo
Se reperire simul quia desperauerat autor,
Abstulit a multis speciemque redegit in unam.
Hoc instructa fuge iam pridem atque abdita portu
Punica classis erat, quoniam uariantia fata
465 Militie tantus fortunarumque magister
Viderat ante diu steteratque paratus ad omnes
Euentus. Igitur raptis legionibus huc se
Contulit iratus mundo superisque sibique;
Italico nec adhuc mens exatiata cruore
470 Seua uiri ad manes suprema piacula mittit.
Heu miseranda acies miserorum et magna uirorum,
Quo tua te fortuna tulit! formidine postquam
Frustra animos tentasse uidet, si castra cruenta
Forte sequi et profugam uellent conscendere classem,
475 Seuus inhumana confestim excanduit ira
Longeuamque senum, teneram iuuenumque cateruam,
Tale nichil ueritam, nudam fragilemque et inermem,
Que pellente metu tutis successerat aris,
Obtruncat: calido complentur sanguine templa,
480 Et fremitu tectum omne sonat. Sic ille profanus
Commaculatque sacros postes iurandaque Penis
Iunonis simulacra sue uultusque deorum
Terrificos: gemitu ingenti domus ampla remugit.
Hec sacra contentus diis persoluisse marinis,
485 Dux ferus et celi contemptor maximus alti,
Conscendit puppim uictor funemque cruentum
Soluit et Italie flens dulcia deserit arua.
Quam tacitus lacrimansque retro multumque diuque
Prospiciens pelago ex alto quatiensque minantis
490 More caput frontemque plicis maioribus implens,
Murmure terribili sic tandem turbidus inquit:
"Italia, Italia, et rerum caput, aspera Roma,
Quenam uos nostris facilis fortuna repente
Faucibus eripuit? tu quisquis es ille, deorum
495 Maxime, et in nostros nimis importune labores,
Quid michi parta diu momento temporis aufers?
Iupiter, Ausonii defensor perfide mundi,
Quis tibi nostra dedit tot clara decora sub uno
Vertere posse die? Cur non Cannensia mecum
500 Prelia tentabas, si tanta libido nocendi est?
Venisses utinam mediis tunc obuius armis
Armassetque suo se fulmine dextra Tonantis:
Mulciber, Ethnea calibem fornace recoctum
Cuspide densasses in uulnera nostra trisulca:
505 Hinc succincta Ioui clipeum sua nata dedisset,
Palladiaque pater texisset Gorgone pectus
Atque utrumque latus stipassent uana deorum
Numina; torsisses medio, Mars, puluere currum:
Mortibus ipse grauem uacuasses, Phebe, pharetram,
510 Monstrificumque gerens aduersa per agmina robur
Alcides genitorem aruis tutasset in illis!
Vicisset fortuna deos ibi nostra Iouemque.
O michi care comes, consultor fide Bomilcar,
Cannensi cur sancta die tua iussa reliqui?
515 Cur michi non armis durato interque labores
Tantum animi fuerit quantum iuuenilibus annis
Scipiade fuit indomito, qui morte sub ipsa
Audeat Italie nostros inuadere muros?
Victor ego extimui uictas perrumpere portas.
520 Quis uetuit Romam raptim petiisse cruento
Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam?
Iupiter ipse dolis, non ui, qui nostra futuri
Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota
Tempora Fatorum licuisset cernere nube,
525 Non quicquid celo et pelago terreque deorum est,
Non genus omne hominum nostros auertere cursus
Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta
Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo
Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx,
530 Sed nostre ualuere more. Proh sanguine quanto
Vndassent maria et Tirreni litoris estus!
Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum
Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus
Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta
535 Spectassem uulgique una sub strage cadentis
Milia quot, specula longe metuendus ab alta!
Quas uoces, quos accentus, que murmura plebis
Auribus audissem lirici michi carminis instar!
Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis
540 Menia conspexi armatus latebrisque coegi
Tot claros latitare duces. Iam nempe notare
Fulminibus nimbisque tuam tunc, Iupiter, iram,
Si mens sana foret, poteram. Quid mixta colore
Flumina sanguineo referam, tempusque sub unum
545 Ticinumque uadis tepidum Trebiamque rubentem,
Montibus aduersis genitos tractuque uiarum
Coniunctos, testes nostrarum in secula rerum,
Quos Padus Adriacum descendens traxit in equor?
Quid Trasimeni memorem sub gurgite lascas?
550 Sanguine pinguescunt Italo. Satis ampla relatu
Gessimus: Ausoniis annalibus Hanibal ingens
Nomen erit, Latiis numquam delebile fastis
Hanibal. Exiguo restabat summa labore
Fama; sed inuidit patrie dux maximus Hanno;
555 Inuidere dei sontes." Sic tristis abibat
Hanibal et quarto linquebat litora lustro,
Italie possessa gemens; nec tristior unquam
Vel patriam quisquam uel dulces liquit amicos,
Quam patriam petit ille suam: sibi nempe uideri
560 Exul, ab hostili iussus regione reuerti.
Mestior has inter curas serasque querelas
Subtrahitur sensim terris. Iamque equore currus
Phebus anhelantes radians condebat Hibero.
Inde uie spatium noxque addita litoris omnem
565 Abstulit aspectum. Tum dux concussa quieti
Membra dedit dubie; certamque obuersus ad Arthon
Classis agens curas et sidera nota magister,
Solicitat nautas quibus est custodia puppis
Magnetis ferrique uias spectare sequacis
570 Et simul insomnem studio traducere noctem.
Litora classifragis linquunt famosa procellis
Atque altum tenuisse iuuat. Tum lintea prosper
Fert Aquilo et flatu pellit distenta secundo.
Vix dum pulcra dies pelago surgebat et astra
575 Vndique uicinum fugiebant languida solem,
Cum dextra Italice transmisso pollice plante,
Hic ubi rauca uetant iterum concurrere colles
Equora disiectos, procul exaudita pauorem
Scilla rapax nautis atque irrequieta Caribdis
580 Incutit ancipitem. Sed conscia turba pericli
Leua secant maria et Phebi flectuntur ad ortus.
Iam prope conspicitur fumosi uerticis Ethna
Sulfureis innixa uadis olimque Ciclopum
Terra ferax, at nunc trucibus domus apta tyrannis.
585 Iam Syracusanus famoso litore portus
Apparet, sulcantque fretum, quo bella gerentes
Tam longe a patria, Furiis urgentibus, olim
Argolice periere rates. Dux ipse coactus,
Menia prospectans casum testata recentem,
590 Marcelli meminisse sui, cui uicta triumphum
Illa dedere, prius diro quam proditus astu
Oppeteret. Surgunt longe conuexa Pachyni.
Que dum pulsa legit uentis et remige classis,
Solque diesque ruunt; uerum - sic Fata iubebant -
595 Nocte secant fluctus medios ac litora linquunt
Trinacrie pelagique uia breuiore feruntur.
Lenta per ambiguam fulgebat Cinthia noctem
Et cecis radiabat aquis. Dux peruigil alta
Puppe sedens medius, casus uenturaque uersat
600 Prelia et euentus dubios finemque latentem.
Talia uoluentem de circumstantibus unus
Compellat: "Si digna peto, dux maxime, nobis
Exoptate diu, que stet sententia rerum
Nunc animo tibi, nosse uelim: ne sperne precantem.
605 Legatus tibi sum patrie transmissus ab ipsa
Atque urbis pars una tue. Te fessa tuumque
Expectat reditum. Numquid, cum litora tanges
Punica, confestim patulo confligere campo
Atque manum conferre uoles? An menia primum
610 Intrabis, patrie spes erecturus in arma?
An alia fortasse uia meliora tuenti
Consilia apparent? quem nostro Fata labori
Impositura modum reris, quemue affore finem?"
Ille autem: "Quis certa deus sub turbine tanto
615 Consilia expediat? quis det meliora tenere?
Ibimus in patriam, quoniam sic imperat Hanno.
Forsitan et dulces muros prius ipse subibo
Quam Fatum tentare uelim, uiresque meorum
Spesque animosque prius uultusque habitusque uidebo.
620 Sin autem mediis iuuenis Romanus in aruis
Occurrat, pugnare michi sententia fixa est
Atque omnem potius successum sponte subire
Quem deus et Fortuna dabunt." Hic turbidus ille
Conticuit. Senior iuxta, cui flectere clauum
625 Ars erat, annosam tollens ad sidera frontem
Mox freta lata tuens, "Veniam te, Iupiter," inquit
"Neptunumque patrem atque omnia numina supplex
Deprecor, infandas Libie prohibete ruinas
Atque omen prohibete malum. Michi multa uidere
630 Vita dedit longos huc continuata per annos;
Nunc tremor inuadit mentem timidumque senectus
Efficit. Heu quanto stetimus discrimine contra
Hostiles acies tunc, cum Romana pauentem
Castra pererrabant Libiam et Carthaginis ample
635 Menia pulsabant. Tum dux erat optimus illis
Regulus, eximio cui sic Fortuna fauere
Blanda uidebatur, nichil ut sperare liceret
Afflictis. Quantum tandem - stat Bagrada facti
Testis adhuc - quantum frustra serpentis amice
640 Sensimus auxilium! Latiis namque illa sagittis
Obruitur transfixa fera, et sub grandine multa
Telorum compressa perit - uix iugera campi
Quatuor excipiunt immani mole iacentem -.
Vix tandem tot uicta malis Fortuna, remoto
645 Oportuna quidem non dignis mittit ab orbe
Auxilia: ipsa ducem fida Lacedemone mittit
Grecia. Magnificos uideor michi cernere uultus
Xantippi moresque graues librataque uerba,
Te quotiens, Hanibal, uideo, quotiensque loquentem
650 Audio. Tu uixdum in lucem tunc editus infans.
Sed quid cunta sequor? uictores uincere nobis
Contigit arte ducis sola, Romanaque castra
Romanasque acies Romanaque signa ducemque
Fudimus, et nostras subiit dux ipse cathenas.
655 Hei michi, quid referam? quid me meminisse coegit,
Hanibal, hoc pelagus? namque hic, nisi noctis opace
Inditiis fallor, Xantippum seua sub undis,
Et reditum in patriam mentita et perfida classis,
Demersit. Videor corpus spectare natantis
660 Equore tam uasto et uix brachia fessa mouentis.
Dii, que monstra, boni! que mens ingrata nocentum!
Quid uoluere sibi? solum qui causa salutis
His fuerat, tali unanimes absumere morte!
Remigis implebam partes, illumque cadentem
665 Et uidi et dolui et presagia tristia finxi
Ipse michi. Vereor summum narrare dolorem
Qui sequitur; sed digna fuit uindicta deorum.
Hac equidem paucos post annos forte tenebat
Impia classis iter, nec longe a finibus istis
670 Incidit in classem Latiam: nempe ipse tremendam
Nostrorum stragem, totoque incendia ponto,
Et uolitare trabes, et mixta cadauera uiuis
Corporibus, circumque atro freta tincta cruore,
Et uictas puppes remosque et sparsa per undas
675 Carbasa, naufragium horrendum, fractosque rudentes,
Vulnera crebra nimis mortesque et in equore luctum
Confusum, tristesque sonos trepidumque tumultum,
Prelia Tartareis Hereboque similima uidi.
Dii michi non aliter faueant, nisi semper ab undis,
680 Donec feda fuit strages, fera bella cientem
Xantippum releuare oculos atque ora uidebam,
Subdentemque faces ratibus flammasque per equor
Fundentem, et celo gladios ac tela pluentem.
Nec prius ex oculis abiit, quam classis in omne
685 Dissiluit pelagus, Siculi quod litoris unum
Sardinieque latus mediis disterminat undis.
Libertas equidem Xantippo uindice nobis
Tunc periit: tandemque, precor, trux ira quiescat!
Molliat ille animos: uni satis ultio tanta
690 Vna sit offense. Sed nunc antiqua recordor,
Nam locus admonuit, scelus et uindicta quod isto
Contigit in pelago." Sic questus uertitur inde
Ad leuam, medioque retro procul equore Malta
Ante, sed ad dextram Lilibeia litora feruent,
695 Occultantque sinu Frigii monumenta sepulcri.
Sic longam alterno noctem sermone leuabant,
Et ueterum memores, iam tunc uentura timebant.
Anxia tum tenui succumbunt tempora somno,
Et nouus Eoo consurgens Eurus ab axe
700 Lintea complebat facili crepitantia pulsu.
Lelius hec inter perducto rege reuertens
Accelerabat iter; namque illum cara trahebant
Iussa ducis profugusque hostis, multumque timebat
Ne sine se fortasse dies foret ultima belli
705 Expectata sibi semper, cum fama repente
Incidit, hostiles pacem ueniamque precantes
Affore legatos. Igitur reuocante Senatu
Lelius ipse domum repetit. Sic dulcia care
Limina cum peteret iuuenis malesanus amice,
710 Si pater aut genitrix retrahat, uestigia flectit
Lenta dolens pactamque timens amittere noctem.
Fuluius expositos Baiano in litore Romam
Perduxit, comitem quem dederat ipse profectis
Scipio; sed muros uetitis intrare uetusto
715 Consilium de more datur. Stat proxima portis
Bellone sacrata domus, quo tota Senatus
Turba uerenda coit, simul et quos miserat hostis
Conueniunt. Hi multa palam quia falsa citatis
Asseruere deis, ira grauiore Senatus
720 Accendere animos; pacemque et fedus auitum
Poscentes meruere odium: uiolata negare
Publica pacta quidem, causamque inferre malorum
Hanibali, cuntosque alios absoluere culpa.
Cepit ad hec uarium murmur; tum concitus unus
725 Ex Patribus: "Quoniam pacem petiistis auitam,
Dicite" ait "ueteris fuerint que federa pacis."
Omnibus etatis clipeus fuit: illa uetusta;
Se iuuenes, neque tot retro meminisse per annos.
Punica sic patuit fraus et frustrantia tempus
730 Verba parum latuere Patres. Excedere templo
Iussi, abeunt. In tres scissa est sententia partes,
Principibus queque usa suis, quarum una reuersis
Consulibus - nam forte aberant -, que summa potestas,
Responsi seruabat onus; dignumque mouebat
735 Maiestate decus Latia, Liuiusque morandi
Autor erat reditus. At contra intacta Metellus
Federa Romano, fuerat qui causa petendi,
Cunta referre duci, nosset quique omnia solus.
Illa sed asperior sententia uisa Leuini
740 Optima, quae muris pellendos censuit hostes
Exploratores .........
Sic sine pace retro redeunt, sine federe raptim
Et sine responso. Custodia litus ad usque
Mittitur Ausonie, ne quoquam flectere cursum,
745 Neu fraudis moliri aliquid per Punica possint
Ingenia, atque artes nati exercere paternas.
Fuluius ipse etiam Leliusque in castra iubentur
Hec patrie mandata duci non lenta referre:
Pergat qua cepit primordiaque alta sequatur
750 Fortunamque deosque suos, neu pacis in umbra
Destituat ceptumue sinat lentescere bellum.
Fecerat interea pacis spes blanda sequestre
Vt terris securus iter pelagoque uiator
Carperet intrepidique errarent equore naute.
755 Hac spe igitur Romana ingens a litore classis
Arma ferens, homines uacuisque cibaria castris
Soluerat et gemino sulcabat cerula cursu.
Namque alias Calaris puppes Aquilone secundo,
Flatibus aduersis alias Lilibeus onustas
760 Miserat. Has pelago tempestas corripit alto
Dispergitque uagas scopulisque allidit et undis;
Pars pelago submersa perit, pars litus iniquum
Victa petit, secura hostis metuensque procelle.
Omnia tunc poterat celso de uertice Birse
765 Cernere fedifragum et promptum ad periuria uulgus.
Ergo oritur subitus per menia lata tumultus
Inque forum coeunt. Pauci quibus esset honesti
Cura fidesque opibus potior potiorque rapinis,
Pactorum et totiens uotis precibusque petite
770 Pacis ab Italia uulgus meminisse iubebant.
Ast odiis alii cecaque cupidine prede
Flagrantes raptim arma fremunt interque tumultum,
Vt solet, a multis melior sententia uicta est.
Conscendunt auidi naues. Gisgonius illis
775 Hasdrubal eligitur sceleris dux, isque repente
Egreditur portu sparsasque per equora puppes
Desertasque fuga nautarum inuadit: at ille
Fluctibus hinc, illinc inopini fraudibus hostis
Vincuntur facile; paucas maris abstulit estus
780 Demersitque alias; plures rapuere nefandi
Predones. Medias Octauius ipse procellas
Dux secuit classis ter denis puppibus, ac se
Remige defesso sub tuto condidit antro
Montis Apollinei uento iactatus et estu.
785 Scipio tam feda concussus ymagine Fraudis,
Quamquam animos Fortuna dabat Virtusque laborum
Contemptrix, nocuam iustis tamen ille querelis
Tres oratores oneratos mittit in urbem.
Impetus hos uulgi ferus excipit, atraque circum
790 Tempestas lapidum exoritur: fremit impia turba
Intentatque manus, et ni reuerentia summi
Forte magistratus interuenisset, in illo
Iura die humani generis calcata fuissent
Cede truci. Trepidi tandem per iurgia et hostes
795 Presidiis fulti exiguis, ad litora pauci
Vix penetrant repetuntque ratem. Iam tuta uideri
Puppis ab incursu poterat, iam castra suorum
Cernebant, subito cum tres a litore naues
Erumpunt ex insidiis. Non partibus equis
800 Pugna oritur: castris litus Romana relictis
Agmina in extremum coeunt, clamore uel armis
Succursura suis. At quis succursus in armis?
Vnda uetabat iter. Sed enim conspecta suorum
Signa dabant animos: tandem Romana sagittis
805 Missilibus uacuata ratis conuersa maligne
Subtrahitur pugne uersis ad litora remis;
Ac nisu ualido terris allisa fatiscit
Ipsa quidem, sed uectores tellure petita
Exposuit, cursus et spem frustrata sequentum.
810 Sic lupus inuento procul a custodibus agno
Irruit et dentes acuit rabiemque famemque;
Si fuga tunc trepidum rapiat de faucibus hostem,
Insequitur mordetque animis et deuorat auras,
Donec ad ignotas caulas et ouilia uentum est;
815 Tum retrahit cursum: terret locus ipse canumque
Latratus uiridique sedens super aggere pastor.
Talia dum Peni peragunt, non leta ferentes
Romulea reuehit legatos missus ab urbe
Lelius et pauidos Latiis succedere castris
820 Imperat. Agnouit Scipio, nec terna sub uno
Tempore flagitia aut triplex iniuria mitem
Excussere animum. Legatos namque benigne
Alloquitur: "Quamquam primum sint federa uobis
Et superum despecta fides, iusque omne quod usquam est,
825 Non tamen a nobis modo premia digna feretis
Perfidie. Veniet fraudes que uindicet omnes
Vna dies. Nil indignum seu moribus in uos
Ipse meis faciam, seu maiestate meorum,
Nec uestram sequar ipse fidem. Discedite tuti,
830 Mitius armatos inter sub tempore belli
Romanos habiti, quam nos sub pacis amictu
Vos inter." .........
Viribus ipse animisque ingens in tempore bellum
Feruidus instaurat. Libie status ipse pauentis
835 Tunc erat; Italia sed iam dux iussus uterque
Cesserat, et uaria quamuis regione profectas
Equoris, ac patrie fraternas tempore eodem
Aduentare acies passim iam Fama ferebat.
Iamque Mago Ianue soluens a litore classem
840 Alite non fausta pelago se saucius alto
Crediderat, patriam petiturus tramite recto,
Si Fortuna sinat. Sensim turgescere colles
Cedriferi - nulli cedens hic saltibus ora -
Incipiunt, rareque uirent per litora palme.
845 Hinc Delphinus adest luco contectus aprico,
Obice qui montis uiolentos protinus Austros
Reicit, immotaque silens statione quiescit.
Parte alia sinuosa patent conuexa Siestri.
Hinc solis uineta oculo lustrata benigno
850 Et Baccho dilecta nimis montemque Rubentem
Et iuga prospectant Cornelia, palmite late
Inclita mellifluo, quibus haud collesque Falernos
Laudatamque licet Meroen cessisse pudebit.
Tunc, seu pigra situ, nulli seu nota poete
855 Illa fuit tellus, iacuit sine carmine sacro,
Hoc michi nunc cantanda loco. Sulcantibus equor
Insula iam Venerique placens a litore portus
Exoritur, contraque sedet fortissimus Erix
Ausonius, Sicule retinens cognomina ripe.
860 Collibus his ipsam perhibent habitare Mineruam
Spernentem patrias olei dulcedine Athenas.
Exoritur Coruique caput, tumefactaque circum
Dissiliunt maria et saxis fremit unda uadosis:
Cognitus in medio nautis dorsoque nigranti
865 Arduus assurgit scopulus, cui proxima rupes
Candidior late Phebo feriente refulget.
Post in secessu curuo maris ostia Macre
Cernuntur rapidi stantisque palatia Lune,
Labitur et placidis frangens mare fluctibus Arnus.
870 Hunc supra in ripis sedet urbs pulcerrima Pise.
Hanc oculis digitisque notant, propiusque patescunt
Etrurieque latus spatioque breuissima Gorgon
Iluaque nobilior rigidisque Capraria saxis
Insula; tum niueo prediues marmore retro
875 Linquitur ad leuam Gilium, uicinaque contra
Stant iuga de gemino nomen sortita metallo:
Plumbeus hic uertex, illa est Argentea rupes.
Nec procul Herculei deuexo monte recessus
Et Thelamonis opus nautisque infestior equo
880 Paruus aquis propriis uiolenti gurgitis Vmbro.
Dextra sed a tergo uentosi frondea tractus
Corsica restabat. Iamque hinc Sardinia longe
Tabificos aperit colles, hinc aurea Roma
Inque procelloso Tybridis stant litore fauces.
885 Hic postquam medio iuuenis stetit equore Penus,
Vulneris increscens dolor et uicinia dure
Mortis agens stimulis ardentibus urget hanelum.
Ille uidens propius supremi temporis horam,
Incipit: "Heu qualis fortune terminus alte est!
890 Quam letis mens ceca bonis! furor ecce potentum
Precipiti gaudere loco. Status iste procellis
Subiacet innumeris et finis ad alta leuatis
Est ruere. Heu tremulum magnorum culmen honorum,
Spesque hominum fallax et inanis gloria fictis
895 Illita blanditiis! heu uita incerta labori
Dedita perpetuo, semperque heu certa nec umquam
Sat mortis prouisa dies! heu sortis inique
Natus homo in terris! animalia cunta quiescunt;
Irrequietus homo, perque omnes anxius annos
900 Ad mortem festinat iter. Mors, optima rerum,
Tu retegis sola errores, et somnia uite
Discutis exacte. Video nunc quanta paraui,
Ha miser, in cassum, subii quot sponte labores,
Quos licuit transire michi. Moriturus ad astra
905 Scandere querit homo, sed Mors docet omnia quo sint
Nostra loco. Latio quid profuit arma potenti,
Quid tectis inferre faces? quid federa mundi
Turbare atque urbes tristi miscere tumultu?
Aurea marmoreis quidue alta palatia muris
910 Erexisse iuuat, postquam sic sidere leuo
In pelago periturus eram? Carissime frater,
Quanta paras animis? heu fati ignarus acerbi
Ignarusque mei!" Dixit; tum liber in auras
Spiritus egreditur, spatiis unde altior equis
915 Despiceret Romam simul et Carthaginis urbem,
Ante diem felix abiens, ne summa uideret
Excidia et claris quod restat dedecus armis
Fraternosque suosque simul patrieque dolores.
|