Nescius extincti iuuenis ferus Hanibal instans
Bellum animo et uarios agitans sub pectore casus,
Fraternam sperabat opem, iamque affore classem
Illius ac dulces cupide sibi fingere uultus,
5 Fingere colloquia et Latiis quid passus in aruis
Audire et proprios fratri narrare labores,
Inque sibi infestos ulcisci in tempore ciues,
Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter
Instruit atque equitum circumdat cornua, semper
10 Germanum armauit primaque in fronte locauit.
Spem quoque non nunquam mens immoderata uetustam
Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri
Italiamque dedit partem, regemque uocauit;
Atque superuacuis ignarus pectora ueri
15 Implicuit curis. Volucris uelut anxia nido
Pabula dum cumulet, memori torquetur amore
Assiduoque fremit studio et suspenditur alis,
Cui tamen interea generis spem forte malignus
Abstulerit natos atque incunabula pastor.
20 Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro
Litore, cum iussus raptim fastigia mali
Nauita conscendit, quam classis prenderet oram
Visurus; summoque sedens in uertice ligni
"Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri;
25 Huc recto impellens fert uentus tramite proram."
Tristior augurio "Clauum rege, carbasa uolue!
Flecte uiam cursumque alio melioribus" inquit
"Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri
Expediunt, ac uersa uadis ad proxima Leptis
30 Litora solicito peruenit remige classis.
Qui status interea Romanis esset in oris
Quiue foret Libicis, que spes, qui terror utrimque
Volueret alterno fluitantes turbine mentes,
Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri
35 Hanibalis monimenta animis confectaque bella
Obuersabantur, tunc spes Romana cadebat
Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago
Scipiade florensque uiri et spectata iuuentus
Ac uirtus infracta malis, Spes pulcra redibat
40 Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes.
Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem
Hanibalem fratremque oculis Respublica letis
Cerneret, ast alia urgebat precordia cura:
Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus
45 Mandarat studium ne quo molimine possent
In Libiam transire hostes, neu terra uel equor
Securum prestaret iter. Discrimine nullo
Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli
Conditio, sed campus erat discriminis alter,
50 Collectisque domi Penorum uiribus, ingens
Casus et excidium metuendum instabat et hora
Vltima Romani imperii. Ceu corpus in omne
Si longeua fuit scabies abiensque repente
Deserat extremamque cutem partesque patentes,
55 Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger
Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus,
Horrescit peiora timens, pestemque priorem
Optat et in regnum cordis dolet esse coactam:
Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto,
60 Verum alio translatus, idem grauiusque periclum
Visceribus superesse monet. Magnumque timendi
Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago,
Cui longe presaga uiro sapiensque futuri
Mens fuerat certoque uelut prudentia uati.
65 Ille quidem uulgo solitus predicere semper,
Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Vrbi
Tunc ueros instare metus et flebile tempus:
Non ibi ductores pauidos regesque fugaces
Venturos acie aduersa, non lecta per agros
70 Agmina pastorum propere, uerum arma tremendum
Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos
Expleat annales; plures qui truserit Orco
Romuleo ex populo, uidue quam liquerit Vrbi
Ast utrumque latus circum belloque geluque
75 Duratas longaque fame uallare cohortes;
Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est
Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis
Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic
Maiestas ualitura duci, nil forma genusque,
80 Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum.
Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa
Vaticinatus erat, ueluti suprema minantis
Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe,
Terrebantque animos. At enim iam parta per agros
85 Tot uotis optata quies uultusque serenus
Ausonie letam merito persoluere plebem
Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis
Incaluere dies, totidemque onerata coronis
Limina cunta deum uiridique comantia lauro.
90 Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus
Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late
Scipio uastabat: facibus iam rura uel armis
Ditia Romanis ardebant. Vltima secum
Prelia dum pensat Penus subitosque ueretur
95 Congressus, certos statuit premittere contra
Qui referant qua sint hostes regione locorum,
Quidue agitent: quo fulta situ quoue ordine castra
Consistant. Tulit hos leuo Fortuna profectos
Tramite; castrorum incautos custodia captos
100 Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis
Imperat ut circumductis per singula monstrent
Castrorum armorumque genus uultusque uirorum
Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque.
Paretur. Sic intrepidi tentoria passim
105 Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pauorem.
Mirantur morem indomitum legesque seueras
Militie durasque manus atque apta labori
Corpora non glacie nec ui frangenda nec estu,
Atque cicatrices aduerso corpore crebras
110 Ingentesque acres oculos testantiaque altos
Ora animos et uerba tonis resonantia miris.
Postquam cunta uiris sunt explorata, reuersos
Scipio subridens placide uultuque sereno
Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid
115 Iuistis per castra, uiri, nostrosque paratus?
Siquid adhuc superest, securi cunta uidete
Et uestro narrate duci." Sic ille benigne
Hortatus dubios hominemne deumne loquentem
Audissent, stupidosque incerta mente reliquit.
120 Inde uiris sumptus prestatur opimus equisque,
Concessi comitesque uie, qui tuta locorum
Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros
Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam.
Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo
125 Massinissa die peditumque equitumque caterue
Ingentes alacri ueniunt in castra fragore.
Omnibus ex uisis nil tam perterruit asprum
Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas
Spes animo uoluentis enim, nec bella pauentis.
130 Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas
Vrgebant, aderatque dies qui nubila sortis
Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo
Ante ducis mentem aduersi, si flectere possit
Consilio, pacisque nouos infundere amores:
135 Siue illa egregia morum dulcedine tactus,
Seu uentura pauens, seu iam longeua laborum
Tedia pertesus, seu fraudem inuoluere uerbis
Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes.
Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem
140 Colloquiumque petit. Nichil aduersatus; et ambo
Castra mouent ex composito, multumque propinquis
Consedere locis, facilis congressus ubi illos
Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est
Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem
145 Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris:
Dulcis aque fontes illic et pabula passim
Opportuna uiris et equis. Vix milibus alter
Quatuor aduersis ductor distantia castris
Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis
150 Limpha caput tollit camposque irrorat inertes,
Neue diu mora tuta foret, sitis ipsa uetabat.
In medio tumulus legitur conspectus utrimque
Detectusque situ, nequid inter frondea claustra
Antraque siluarum fraudisque dolique lateret:
155 Marcellus terrebat enim et collega peremptus.
Hinc illinc armate acies huc gressibus equis
Agmine quadrato ueniunt, paribusque remote
Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque
Cornipede excelso positis concorditer armis;
160 Pone suus quemque est testisque comesque secutus
Vnicus interpres. Tumulo sic cominus ambo
Conueniunt, summi siquidem regumque ducumque
Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe
Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes
165 Si renouent indigna deis, stentque agmina contra,
Fulmine deposito procedat Iupiter ingens
Mercuriusque comes; tum pars aduersa Typheum
Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat;
At longe armati spectent commercia fratres
170 Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum
Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas,
Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas;
Terra tremat, uibrent ignes et fulguret ether;
Motibus haud aliis alioque horrore uidentum
175 Conuenere pares. Sileant michi cunta priorum
Nomina! Non alias nullo consistere campo
Maiores Fortuna duos uisisse negabit.
Alter ad alterius conspectum hesere uicissim
Immoti. Tum multa alto sub corde mouentes,
180 Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper:
Scipio fulminei cernens horrentia circum
Ora ducis uultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est
Cuius ab armatis legionibus ora timentur,
Italie terror, murus Carthaginis arxque,
185 Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans
Fregit inaccessas Alpes callemque niuosum
Natura luctante dedit; tot nostra cecidit
Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro
Sanguine fedauit, campo potuitque patenti
190 Atque acie iusta magnum superare parentem
Meque simul iuuenem; pauide qui limina Rome
Non ferro nostrique metu, sed numine certo
Presentique deum nimbisque fauentibus urbi
Liquit, et erubeo nostram debere salutem
195 Non animis, non uirtuti, non fortibus armis,
Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis."
Talia uoluebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est,
Hic cuius tenera iam nunc etate remotos
Fama polos penetrat; cuius dant credula summis
200 Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum;
Sanguine qui patrio madidum contingere campum
Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus
Insequitur uictos et nos post prelia tanta
Hispana tellure fugat, nostrosque labores
205 Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus
Consilium uertit, cuntisque trementibus idem
Constitit immotus. Nullus sua rura tueri
Audebat: nostras en iste insultat in arces.
Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat
210 Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta
Perdomuitque acie uictumque in uincla coegit.
Me quoque deiecit prius hic quam uiderit; et nunc
Expulit Italia. Quid multa? uel iste profecto
Est michi, uel nullus toto metuendus in orbe."
215 Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu
Voluissent animis, incepta silentia rumpens
Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno
Sidere damnabant ut tot post bella peracta
Totque acies cesas, tot campis milia fusa
220 Solus ego pacem a uobis petiturus inermis,
Fortuna uariante uices, supplexque uenirem,
Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat
Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens
Solamen michi uictor erit, minimumque pudebit
225 Sub tanto cecidisse uiro. Tibi gloria porro
Vltima non fuerit - nisi mens me conscia fallit -
Hanibalem, cui de uobis tot larga triumphos
Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti
Romani cessere duces, tibi cedere soli,
230 Non acie, non ui, solo sed nomine uictum.
Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti
Cepta tuo mecum nato claudenda reseruat,
Indigner stupeamne magis? Namque ille per arma
Dux acer, plenis uictor fortissimus annis,
235 Ille michi cessit iuueni, uictusque Latinis
Finibus est. Contra tu nunc iuuenilibus annis
In propria me nempe domo sine uulnere uinces
Tempore iam belloque ducem uictricia signa
Duratosque animos durataque membra gerentem.
240 Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis
Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis,
Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus
Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot
Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso.
245 Culpari transacta tamen licet usque loquendo,
Mutari uetitum est. Transuerso calle furentes
Traxit auaritie rabies. Aliena petebam:
Vrgeor in propriis. Spes immoderata fefellit
Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper
250 Fortuna, in magnis alio furit improba uultu.
Casibus hec uariis - nisi me quoque fallere dulce est -
Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum.
Hinc ratione meos moderantem certius actus
Cepit pacis amor. Tua sed feruentior etas
255 Et fortuna diu felix exterret, utrumque
Consilio aduersum pacis studiisque quietis.
Namque ego commemini medio feruore iuuente
Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari -
Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse.
260 Nempe uirens etas et famosissima clari
Te uindicta patris, te tot felicia bella
Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos
Successus Fortuna leuat. Satis omnia noui.
Preterea expertus totiens, scio quanta libido est
265 Vincendi, quantumque decus uictoria. Quando
Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc
Quis deus hanc uobis, qui non et fallere possit,
Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras,
Corpora, ferrum, animi uultusque manusque uirorum
270 Agmine ab aduerso. Simul hic quem cernis inermem,
Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe;
Nec sonus hic uocis nec pacis inertia uerba.
Ergo animos assume nouos neu nomina pacis
Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'uictoria'. Sed spes
275 Anxia uincendi. Pax est pulcerrima rerum.
Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia uersa
Et quotiens animos presentia prospera tollunt,
Ante acres intende oculos circumque retroque,
Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitue,
280 Sed quid ferre potest animo metire sagaci.
Nil facies recte, nisi cum spes uenerit illinc,
Hinc metus occurrat. Tibi sin uictoria forsan
Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis?
Victor es et uincis, uixque unum mille triumphis
285 Adicis. At si forte diu comitata repente
Destituant te Fata, ruis pereuntque labores
Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis
Vnus adest: odium sileat, res firment utrimque
Vtile consilium et si nulla pericula terrent,
290 At retrahat saltem studium te nominis alti.
Altius ire nequit: nunc conseruare labora.
Magnus enim labor est magne custodia fame.
Visne tot egregios actus et tempore tanto
Quesitum decus unius committere casus
295 Arbitrio? uisne una dies tot subruat annos?
Fortunam frenare suam finemque secundis
Ponere consilium est, nec parua accessio magne
Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas,
Corrues in preceps. Possem te multa monere;
300 Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus
Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo
Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto
Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori,
Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus
305 Arma tulit: quanta potuit cum laude reuerti
In regnum! Vobis etiam mansisset amicus,
Vt reor, illa animi tanta dulcedine, tali
Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere,
Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima
310 Corruit. Hic medio si permansisset, abunde
Sparserat Epiri celebrem per secula famam:
Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe!
Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho
Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam
315 Dum ualet, ille uiris inuictus, gloria uulgi
Feminei Argolico ruit ingens uictima saxo.
Sed quia uestra magis fortasse exempla mouebunt,
Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis
Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra
320 Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo
Fine decus partum claudens. Aliena renarro
Meque libens taceo. Fato iactatus utroque,
Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam
Inuenis exemplum, Fortuna uolubilis in quo
325 Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim
Illius e gremio, nimium nec fidere blandis.
Vin tu illi prestare fidem, que uoluere nunquam
Desinit instabilem uiolento turbine rotam?
Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos
330 Quos complexa sinu est, nunquamue attollit et implet
Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo
Vertere precipiti fuerit meditata ruina?
At fuerit suspecta tibi iam federe fracto
Punica forte fides. Sed tu desiste uereri:
335 Tempus pacis adest. Et uos, nisi falsa relatu
Audiui, pactum fedus spreuistis, auorum
Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum
Esse uideretur. Nos si Fortuna maligne
Strauit humi, reris forsan cecidisse decoris
340 Omne simul studium? Non sic nos numina leuo
Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque
Publica fata uelim et patrios committere casus.
Nunc autem de pace agitur tractantibus illis
Quorum primus honos pacis bellique futurus
345 Et labor aut requies. Equidem, quia bella mouendi
Auctor eram, donec uetuerunt Fata, tetendi
Vt faustus foret euentus. Sic federa certe
Consilio firmata meo pacemque tuebor:
Que nobis inhonesta quidem; sed uelle necesse est.
350 At uobis speciosa uenit. Sit dicere quamquam
Victorum pacis leges penamque iubere,
Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam
Ore uelim proprio, nostris erroribus equam.
Hesperie tractus atque arua nouissima mundi
355 Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis
Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo
Vestra sit. hinc alia ex aliis conquirite regna,
Ite per extremos axes atque inuia ferro
Pandite fulmineo, reges calcate superbos,
360 Vestra sub occasu uictricia signa ferantur
In Boream et solis tandem uoluantur ad ortus.
Nos autem Libicis arctati finibus, inde
Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes
Imperia et multum terraque marique timendos
365 Cernamus, superis postquam Fatoque potenti
Id placitum." Tantum ille graui sermone profatus
Subticuit; contra Scipio cui talia reddit:
"Certus eram quecumque michi promissa fuissent,
Aduentu turbanda tuo, nec federa Penos
370 Iusue hominum uel sacra deum seruare paratos,
Ni cogente metu. Prius hic grauis astra uolatu
Scandet equus, prius hic solidus per inania collis
Ascendet, celumque cauo subsidet Auerno,
Quam uobis sit amica Fides. Sed iusta deorum
375 Vltio persequitur sontes, stirpemque profanam
Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces
Preuenit interdum. Scelerum spectator ab alto
Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula uana est,
Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente
380 Litora pulsarunt absorptis classibus unde!
Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt!
Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes!
Quot tabo undantes estu iactante carine!
Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes!
385 Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus
Egatis abrasit non multum annosa uetustas?
Bis prius aduersum nos arma nefanda tulistis,
Nosque lacessiti semper, sociisque fauentes
Id meritis, contra stetimus certare coacti.
390 Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit;
Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum
Seuitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque;
Sera nimis miseris quoniam Romana fuerunt
Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est.
395 At Deus ille, Deus quem uos contemnitis, equas
Exegit penas meritis, bellique prioris
Exitus ille fuit, quem uos sensistis, et idem
Huius erit, nisi iusta Deum uindicta fatigat.
Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur,
400 Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor,
Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo:
Si tibi cura manet, ne pax tua ciuibus obsit,
Et michi, perfidie ne premia forte reportent,
Est animus. Quid enim? nunc uos et federa et omnem
405 Spem pacis uiolasse parum est; nunc federa rursus
Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit
Conditione pari, petitis leuiore secundam:
Nec pudet! et quantis sese Fortuna reuoluat
Casibus admoneor, quam sit uia lubrica magne
410 Fortune; iubeor reges meminisse ducesque
Quos mutata gradu subito deiecit ab alto;
Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis
Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis
Supplitia et longos scelerum superesse dolores;
415 Hic famam restare bonis eternaque celo
Premia. Visne aliud docilem, uir docte, monere?
Casibus expositum scio me; teque armipotentem
Egregiumque ducem fateor: desiste minari.
Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis
420 Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis
Rebus in humanis. At nulla potentia summo
Est equanda Deo. Solet hic pia bella fouentes
Auxilio firmare suo. At ne forte moremur
Hunc totum per uerba diem, si federa uobis
425 Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris
Legatisque illata aliqua purgatur, habetis
Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens
Munus habes pacem. Quonam fortuna reuersa est
Vestra uides. Si dum Latio tua fama tonabat
430 Tempestate graui bellorum, mitior hostis
Optasses eadem precibus, tunc forte superbum
Non prestare fuit. Nunc cum prope uictus et omni
Pulsus ab Italia metuensque et uelle subactus
Pacem ores, poterat recta cum fronte negari.
435 Et tamen, ut mundus uideat non aspera nobis
Deiecisse animos, non tollere prospera bella,
Fortunaue pares habitus consistere in omni,
Posteritasque notet non nos dulcedine prede
Prelia, non odiis, sed pacis amore mouere,
440 Pax dabitur, fuerit uobis si pura uoluntas.
Sed quid uana refers? Hac est Hispania dextra,
Si nescis, multoque michi iam parta cruore.
Cetera nostra uides. Stulta est iactantia dantis
Quod retinere nequit. De nostro munera fingis.
445 Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro
Adice, si quid habes. Quod si nimis illa uidentur
Importuna animis, gladios atque arma parate,
Indociles tolerare togam pacemque perosi."
Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta.
450 His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam
Obnixi tenuere diu grauibusque tumentes
Impleuere animos odiis nisuque maligno,
Digressu tacito referunt uestigia tauri,
Vt grauius toto coeant cum pondere rursus,
455 Mugituque fero complent nemus omne frementes -
Circumstant reducesque acuunt in bella iuuence
Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore
Spiritus, et talis tumido sub pectore feruor.
Postquam ad uicinas ambo rediere cohortes,
460 Arma animosque parent in bella nouissima tandem
Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu.
Tum uero urgentes stimulos uirtutis et estus
Irarumque faces grauiterque minantia uerba
Flammantesque oculos ardentiaque ora uideres:
465 Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam
Forte ex composito late distantibus aruis
Discedunt gemini agricole; dispersus in agros
Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic,
Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque.
470 Vt uero in castra est reditum, clamore fauenti,
Qualis apum strepitus regem circumstat ouantem,
Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi
Funditur inquirens certatim singula uulgus.
Vnus in amborum castris discurrere sermo:
475 Supremum uenisse diem, nec premia belli
Qualia preteritis soleant spectare periclis,
Nec penas instare pares. Victoribus orbem
Terrarum imperiumque sequens per cunta patere
Secula; tum uictis extremos affore casus:
480 Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti
Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente
Amplius immensam nequeat differre ruinam;
Romanis non esse fuge, non collis amici
Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum,
485 Alarum celique fugam restare patentis.
Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc,
Imperiumque ducum, uario permixta fragore
Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam,
Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas;
490 Induit hic galeam capiti cristasque trementes
Excolit, hic blando permulcens murmure fortem
Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recuruus
Ferratos aptare pedes unguemque cauatum
Verberat ac crebris tinnitibus inde fauillas
495 Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis
Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri
Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit;
Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque
Armat et aurata prefulget ymagine poples.
500 Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis
Viribus aggredior, si uos ab origine semper
Dilexi coluique libens, si rite uocaui,
Hic prebete animos totoque Elicone fauete.
Auia Castalie sitiens conuexa pererro;
505 Vrget amor fameque trahit spes blanda decore.
Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu
Cesserat et celso radiabant sidera celo.
Inclita magnificis opibus cultuque uerendo
Ethereas matrona uirens perlabitur auras.
510 Stat capiti diadema sacro turritaque frontis
Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos
Et trepido festina gradu. Cui feruida contra
Multa minax mulier medioque perustior axe
Ac succincta sinus pauloque annosior ibat.
515 Illa quoque sceptrum et regni uiolenta gerebat
Signa, deos hominesque omnes regemque deorum
Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant,
Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum
Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat,
520 Vtraque celestes pariter tempusque sub unum est
Introgressa fores. Illas mirantur euntes
Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus.
Vt summo solio coram stetit, altera raptim
Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum
525 Hospita et eternum Fato statuente futura,
Tentor ab Italia: nec tot sua uulnera prosunt,
Nec quod, siqua fides gladiis, letale putaui,
Cannarum memoranda dies. O fata deorum
Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas,
530 Et celo non ficta loqui. Natura benigne
Mecum egit, fateor: superi inuidistis acerbi.
Equoris immensi pulcerrima litora clemens
Illa michi circum dederat portusque decorem
Addiderat, celique aderat clementia blandi
535 Et uespertino uenientis ab axe Fauoni
Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura.
Litoris aduersi frigus glaciale uidebam
Et post terga graues exurere cunta calores;
Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar
540 Leta bonis. Poterat terre celestis ymago
Vera, nisi fallor, spectantibus illa uideri.
Adde tot illustres natos Martisque secundi
Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram.
Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum.
545 Hunc quo Fata uirum rapuerunt inuida furtim
Tempore, uulgatum est. Quantos tunc ille paratus
Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat,
Infelix, quanto flagrans genitricis amore!
Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est.
550 Quanta michi nuper qualisque nouissima proles
Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti
Inuidia absistat: non ullum regia pascit
Maiorem generosa Iouis. Quia feruor in ullo
Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris
555 Particulam cecique infudit pectoris antro
Accenditque homines? Quanta est constantia menti
Insita! quam preceps per cunta pericula fertur!
Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam
Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum
560 Ex numero, solioque altus radiante sederet.
Nomine non opus est, ubi soli conuenit uni
Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est
Hanibal. Ante suos perdent errantia calles
Sidera et Ethiopes niuibus grauis obruet estas
565 Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti
Soluet hyems, quam feta uiro produxerit illi
Terra parem. Nec fallit amor; sed uera fatebor -
Parcite, Celicole -: uereor ne tristis alumno
Inuidia et cecus noceat Fauor. Aspice terras,
570 Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis
Arua suis? uiden indigena uariata cruore
Flumina, et ignotis multum distantia terris
Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem
Hanibal ista meus, potuit disiungere montes
575 Et saxis arctare uagis. Verum obuius illi
Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra
Arma ferat? Puer aduerso uenit agmine nobis;
En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis
Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo
580 Quam tacitam hic uideo meditantem gaudia uultu
Aduersamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam
Et formidatum mundo puerumque patremque
Vna acie quondam collatis uicimus armis.
Nos nec adhuc tanto melior Fortuna fauore
585 Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis,
Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame
Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo
Nescio quid puero, quod me iubet usque timere."
Dixerat. At contra uultu ueneranda modesto
590 Altera procedit paulum manibusque coronam
Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis
Sic ait: "O magni suprema potentia mundi,
Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros
Te patiente pedes precibusque inflectere iustis,
595 O superumque hominumque sator rerumque creator
Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores.
Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris
Flamma latus nimboque nocens undante procella
Seuierit, mundo notum est et notius astris.
600 Nec michi quod misere insultans nunc illa uirago
Obicit, infitior: candentes ossibus agros
Italie terrisque ducum dispersa sepulcra,
Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi
Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es.
605 Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem
Mitius afflictos; et si mea crimina nondum
Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco
Hoc caput inuisum et Tarpeias uerberet arces:
Hanibalem auertas! Iamque auertisse uideris,
610 Et grates actura tibi pro munere tanto
Aduenio. Timui, fateor, furiasque dolosque
Infandi ducis et laqueos simulataque uerba.
Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert
Atque ipsis insana deis tot laudibus equat,
615 Fraudibus insidiisque magis confidere in armis
Quam uirtute solet. Possem sibi multa meorum
Funera natorum .... dolor impedit; heu heu quanta
Seuitia est quantumque nefas, quibus illa superbit!
Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte
620 Nunc uirtutis adest, inuenem nisi Fata uirentem,
Quem puerum uocat ipsa, odiis immitibus urgent:
Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti
Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur
Iusta acie; liceat plano confligere campo.
625 Vel nati me fallit amor, uel mira uidebis
Prelia et infames equantia uulnera Cannas.
Diuinos noui ipsa animos humanaque subter
Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi
Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando
630 Excitet inuidiam, diuino tentet honore
Predones licet ipsa suos celebrare deisque
Adnumeret; michi sufficiat decor ille uirorum
Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt
Tempora, nulla ferent. Non hec me uera negabo
635 Credere: nempe animos diuinam accendere mentem
Illius, ac nullum sine numine posse benigno
Egregium reor esse uirum. Non astra morabor
Amplius. Aut nato faueas aut partibus equis
Sta medius fraudemque ueta. Si cesserit illa,
640 Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat
Hospitia et superos hac sperat uoce mouere.
Fallitur, insanit. Stet semper nube sub ista
Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis
Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque
645 Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere
Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi
Fatorum uox intrantem exaudita fefellit.
Ergo age supplicibus pateant pia pectora uerbis,
Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum.
650 Audieram imperium terre pelagique supremum
Et circumfuso quicquid quocumque sub axe
Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis
Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat?
Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum
655 Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem
A iugulis arcere meis! Si digna rogaris,
Si michi non parcis, populis ignosce nepotum,
Quos noua religio faciet tibi forsan amicos."
Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus
660 Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti.
Subrisit uultu tacito stellantis Olimpi
Rector ad alterius tactus presagia secli.
Tandem uerba parat - tremuit conterritus ether,
Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -:
665 "Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit
"Quid pareret uentura dies: sic nostra premuntur
Consilia, archano sic iussa silentia celo.
Et tibi, que partem memoras audisse futuri,
Intra sidereum potuit contingere limen;
670 Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens
Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda
Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima
Erumpunt; multa quoniam pietate coactus
Vim patior. Verum quo longius omnia uoluam?
675 Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur,
Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus
Huc refugit, totiens de uobis questa, quod inter
Milia tanta hominum sibi uix contingat amicum
Inuenisse aliquem. Me purpura uestra mouebit
680 Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi
Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois?
Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris
Delector, meque ipse magis comitumque choreis.
Corpora qui placeant oculis mortalia nostris,
685 Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris?
Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque,
Diuitie stabiles mansuraque gloria regni.
At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere
Sola potest animique habitus, quam dicere sedem
690 Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem
Hospitia inuenio. Nunc uestra addiscite fata.
Est labor hinc illinc per secula multa paratus,
Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes.
Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti,
695 Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est
Iustitie, nostrum licet hanc sperare fauorem.
Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum
Premia digna piis atque aspera multa malignis
Edixi. Sed enim uobis nunc maxima cura est
700 Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi
Exilio patiare tuum senescere longe
A patria, nec busta petes. Non gloria tanta,
Non decus aut pietas aut fortia facta mouebunt
Amborum. Nimium mortalia corda uolutat
705 Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis.
Longior in uerbis solito sum; maxima namque
Res agitur merito sermonis et indiga tanti:
Imperium mundique caput! Maiore canendum
Voce aliud superest: dociles aduertite mentes.
710 Est michi propositum, quoniam caligantia mundo
Lumina sunt, propius uestris accedere terris
Et pondus nexusque hominum, mortalia membra
Sponte subire mea, uestrosque leuare dolores -
Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam.
715 Ingrate dureque animi, communia quamquam
Munera sunt uobis, tamen hec felicior illa est,
Fauerit hoc equidem cui nunc Victoria campo.
Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes
Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit.
720 Neue diu dilata nimis spes uestra putetur,
Cunta prius cunti mortales ista uidebunt,
Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem
Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus
Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!"
725 Talia narrantem cunti gaudentibus alis
Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis.
Attonite auditis non uno tramite matres
Spe uaria incerte redeunt. Iam litus Eoum
Sanguinolenta dies casus uisura supremos
730 Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant
Et matutinum per castra frementia murmur.
Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris
Vlla fuit Romana dies per secula cunta,
Nec fuit in campis ullis ductoribus equis
735 Aut paribus certatum odiis aut artibus aut ui.
Nec metus in presens tantum, sed milia multa
Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset
Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque
Et stirpem et genus et seros sperare nepotes.
740 Scipio distinctam campis inducit apertis
Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat
Massinissa latus Numidis instructus, et illum
Hispanus sublimat equus cristataque signat
Cassis et aduerso sinuatur purpura uento.
745 Lelius at leuum moderatur in agmine cornu,
Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris.
Apulus hunc sonipes rapidum propiorque uolanti
Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro.
In medio Romana fremit predura iuuentus.
750 Eminet his alte imperitans legionibus ingens
Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro,
Clarior ast animis et spe clarissimus ampla,
Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi
Ferre uelut comites nequeunt, hinc Lucifer almus
755 Inter hebes radios, illinc Cillenius ore
Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum
Non expectato fugerunt omnia sole:
Excitat ipse altos animos atque omnia firmat
Per medias uolitans acies, nitidisque tremendum
760 Fulmen inest oculis, quod uerberet ora tuentum.
Signiferis instare suis equitumque phalanges
Hortari, trepidos uerbis solidare, pauentes
Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos
Orat, et in medium pulcerrima facta recenset
765 Vel sua uel generis, nomenque inculcat auorum.
Hos laudat, blandis castigat uocibus illos,
Obiurgatque moras et amico uerbere inertes
Instigat; docet ille decus, docet ultima belli
Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris
770 Admonet. His stimulis animos impellit et urget.
Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum
Perdere supremi momentum temporis ardet.
Postquam cunta satis circum prouisa suisque
Presidiis firmata uidet, dux maximus acri
775 Cornipede excelsus niueo "Si Iupiter" inquit
"Hunc animum qui nostra mouet precordia, cuntis
Nunc uobis notum esse uelit, dubitasse pudebit
Qui finis seu que nostros fortuna paratus
Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam
780 Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens.
Vicimus. Agnosco trepidantis turbida uulgi
Murmura et ambiguos motus aciesque labantes.
Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes
Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens,
785 Et cumuli ingentes patria tellure iacentum.
Ipsum ego iam uideo iactatis turpiter armis
Excessisse ducem, uideo, latebrasque petentem.
Atque utinam hesterno patuissent cominus aures
Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte
790 Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est
Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum.
Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma
Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis,
Consilioque noui ducis imperioque moueri.
795 Non sibi Cannarum consul temerarius ibit
Obuius hoc campo, nec quem pugnare uetabant
Omina clara deum manifestaque signa futuri,
Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter
Presidet his castris. Mecum non puluis et estus
800 Solque oculis infestus eum uentusque inuabunt,
Non nebula insidias cannisque palustribus idem
Obstruet aut aciem uictam torpore niuali
Obruet et calido perfundet corpus oliuo.
Hic mecum gladio pectus tentabit acuto,
805 Ense latus rigido, ualidamque incumbet in hastam.
Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pauore
Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos,
Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella
Felices igitur dextras atque arma mouete.
810 Primus in inuisos ego iam nunc inferor hostes.
Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes,
Sic mens saga boni strictique auidissima ferri
Dextera et indomiti generosus pectoris ardor.
At uobis tanto calcata Hispania cursu
815 Et nostrum iuuenile decus, tot regia bella
Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis
Occurrant. Etas actus iam plena uiriles
Incipit a nobis uerosque optare triumphos:
Iam michi bellorum stimulus radixque malorum
820 Hanibal et tanti debetur gloria cepti.
Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt
Quando Egatis petiere patres, ac plura fauentes
Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper
Displicuit, tum precipue cum magna geruntur.
825 Terror, abes! Certa est uictoria - pergite mecum:
Nil moror! - et reditus felix. Qui uisere gestit
Et patriam et natos et amice coniugis ora,
Hac iter est Romam!" Victori talia certo,
Non pugnaturo similis postquam ille profatus,
830 Subticet: hortanti leto simul agmina uultu
Vnanimesque alacri respondent uoce caterue,
Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem
Curribus in niueis solito clamore sequantur.
Hanibal extremi fatalem temporis horam
835 Precipitare uidens, confestim elephante relicto
Prerapidum conscendit equum, uultuque minaci
Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro
Turbidus Eolio, uel qualis ab ethere tristis
Nuntius imperiis solet apparere cometa,
840 Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos,
Vt grege monstrifico turbatum territet hostem,
Prima fronte locat; turresque in terga trementes
Cernuntur. Totidem colles iuga summa mouere
Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces.
845 Hunc clipeum totis pretendit uiribus hostis.
Mox Ligures Gallosque acie consistere prima
Imperat, auxiliis illam Balearibus implens
Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda
Atque Afros. Brutio completur tertia tantum
850 Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus
Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros
Occupat immenso circumdans agmina giro.
Ad dextram Penos Italis concurrere iussos
Ordinat; at leuam Numide tenuere rebelles
855 Optantesque armis inuiso occurrere regi.
Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta
Gentibus ex uariis fuerant et dissona linguis,
Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes
Accendit stimulatque, suo non segnior hoste.
860 Omne simul ducis egregii seu militis idem
Implet opus. Primas acies ac signa ferentes
Instruit, hinc alas cursuque nouissima lustrat,
Itque uagus blandis permiscens aspera uerbis:
"Si fortuna michi nota est mea, uicimus" inquit;
865 "Nec uicisse sat est: tumidum deleuimus hostem
Romanumque genus, maneant modo pristina uobis
Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus.
Nullus ab aduerso uenit obuius agmine quem non
Mille locis Italo pridem saturata cruore
870 Fuderit hec acies, cui non fratremue patremue
Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis
Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens,
Hos timuit gladios laudataque signa cruore
Infecit, nostros fugiens rediturus in enses.
875 Ni forsan procul a patria melioribus iste
Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis
Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme
Immemores rear esse deos ut fortia Rome
Menia non ausi ferro defendere, nostris
880 Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos;
Hec Fortuna potens populo spectacula Peno
Miserit, ut quondam digitis auulsa cruentis
Tot spolia. Vt modios curuo compleuimus auro,
Contenti patrie rerum transmittere famam
885 Tantarum, sic formoso nunc uincula collo
Leta ducis Latii uictrix Carthago uidebit
Et circumductos pecudum de more per urbem
Romanos errare greges Leliumque loquacem
Et uarium regem atque inopem, qui nostra reliquit
890 Arma fugax, hodie cuius, per numina testor
Vos, Mauri Numideque, iugum uitate superbum!
Massinissa suos repetit per uerbera seruos.
Vos, Galli, certate odiis hostemque uetustum
Nunc gladiis urgete nouis: hic campus, in orbe
895 Collectas alio, longeuas expiet iras.
At uos, o Ligures, quos me et mea fata secutos
Per mare, per terras nulli cessisse labori
Hic uideo, pugnate, precor! Si digna manebunt
Premia uictores, non uos, michi credite, uallis
900 Hispida, nec regio abruptis imperuia saxis,
Sed campi pingues et ditia rura tenebunt
Italie, uesterque pauor stimulusque silebit,
Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum
Agmina, uosque, mei ciues, impulsibus ullis
905 Non opus aut monitis: patriam spectate trementem
Hostilesque faces atque impia pila pauentem;
Et notos muros, ubi prima infantia uobis
Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores,
Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque
910 Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes.
Omnis in armatis patrie fiducia dextris
Et uestra uirtute sita est: succurrite fesse!
Vxores uobis dulcesque occurrere natos
Deprecor et trepidas matres sacramque parentum
915 Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri."
Nondum finierat, magnusque in uerba ferebat
Impetus ardentem, subito cum classica et omnes
Romane cecinere tube, clamorque tremendus
Ortus ab aduerso celum compleuit et auras,
920 Ac strepitu horrisono uolucres hesere uolantes;
Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes
In sua precipiti redierunt agmina cursu
Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro
Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum
925 Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo
Presidium cauti ducis anxia cura locarat,
Hi stragem peperere suis primamque ruinam!
Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem
Auertit, ueluti subitum si forte canenti
930 Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe,
Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit
Attollitque oculos et celum suspicit atrum.
Verum tam uariis totiens dux casibus olim
Iactatus, totiens dubiis exercitus armis,
935 Perstat et aduersos speculatur turbidus hostes,
Increpitansque metus, uires animosque fluentes
Colligit, excurritque fremens, seque obuius offert.
Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus
Vulnificos instare canes atque arma sequentum
940 Aduertit, iam terga riget, iam subrigit aures,
Hinc preceps in tela ruit; sic feruidus ibat
Hanibal, egregiique animam patris ore uocabat.
Stabat ab aduerso iuuenis tunc impiger acri
Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens
945 Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes,
Et quacumque uiam facit ingens belua, raptim
Insequitur; similique fretus duce Lelius inter
Irruit armorum cumulos tempusque locumque
Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat.
950 Scipio magnanimus uiolenti more leonis,
Qui catulis festinet opem siluasque ferasque
Obruat, in medios stricto penetrauerat ense.
Illum tote acies, illum miratur ab alto
Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe
955 Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro
Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu,
Sic rigidis nitidus iuuenis splendebat in armis.
Postquam est ad ueros peruentum cominus hostes,
Romani Penique manus miscere cruentas
960 Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget
Ira duces populosque duos; nec Martius usquam
Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem
Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat
Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine uellent,
965 Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas.
Vnus amor cuntisque adeo legionibus una
Mens erat: ulcisci iustos uel morte dolores.
Punica perfidia et Romana superbia passim
Vocibus alternis uulnus iactantur ad omne:
970 Iurgia et infames questus, et tempore eodem
Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis;
Annua nunc Penis et amara tributa subactis,
Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto,
Et quicquid Rabies odio flammata uetusto
975 Armatis dictare solet. Coit omnis in unum
Offense cumulus longique iniuria belli.
Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses,
Vulnera uulneribus, mortes quoque mortibus atre
Miscentur: iuuat insertis descendere ad umbras
980 Visceribus, Manesque nouo turbare tumultu,
Pugnantesque animas Herebo transferre silenti.
Heu furor! et quanto satius uixisse quietus
Finibus in patriis populus potuisset uterque!
Non sinit ambitio cecique superbia cordis
985 Et sitis, eterna que spe succendit habendi
Mortales, uritque animos et trudit in enses.
Confligunt infense acies; nec publica tantum
Hos odia exagitant; credit sua uulnera quisque
Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem,
990 Vlcisci. Vsque adeo mentes offensa uetusta
Asperat! atque odio leuius certare recenti
Impellunt sua castra duces et uocibus altis
Accendunt animos et honesta pericula monstrant
Ac subeunt. Species uisa est pulcerrima mortis
995 Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum
Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum
Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus
It fluuius camposque rigat fumantibus undis,
Iamque furens operit uoluitque cadauera torrens.
1000 Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum
Atque uirum, rabidosque iugis iam separat hostes.
Non sic attonitos Egeo litore nautas
Expauisse rear, quibus insula nata repente
Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex
1005 Romano dedit imperio Macedumque ruine;
Nauita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit.
Ceperat interea pugna superatus iniqua
Auxiliaris eques Penorum excedere campo.
Insequitur uictor profugos. Iam sparsa sequendo
1010 Ipsa uiam cumulos inter reperire laborat
Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum
Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum
Arua tenens, sparsis aditum tentare maniplis.
Signiferi fluitare etiam armorumque magistri:
1015 Et poterat uincendo uagus felicia miles
Bella repentinis preuertere cladibus, atque
Illustrem fedare diem, ni prouidus alti
Scipio consilii, reuocantia signa dedisset.
Cognita nam postquam iusso tubicine campis
1020 Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti
In primos rediere globos. Hinc agmina rursus
Turbine concurrunt alio, sed uiribus isdem;
Ethere dispersos ueluti cum turbidus Auster
Arctauit nimbos, siluitque repressa parumper,
1025 Dum tonat, hinc pluuiis et grandine mixta resurgit
Tempestas inimica satis. Excesserat ardens
Scipio iam colles immensa strage coactos,
Collatisque iterum signis et uiribus ambe
Miscebant acies equato prelia campo.
1030 Solicitum spectasse Deum tot funera gentis
Indomite, tantosque truci sub Marte labores
Crediderim, seu quis ualidis foret exitus armis.
Hoc equidem mundi campo commissa patenti
Nutabat Fortuna die, quis iura supremi
1035 Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret.
Fauisset si forte etenim sors ultima Peno,
Quis dubitet quin immensum dominata per orbem
Impia Carthago rerum tenuisset habenas,
Romanumque nichil foret hec in tempora nomen?
1040 Itala barbaricis tellus lacerata colonis
Mutasset genus egregium, maiorque fuisset
Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis
Imposuisse suum, quanto magis Africa uictrix!
Sed miserata pios diuina Potentia nobis
1045 Succurrit, talemque uirum peioribus annis
Italie dedit afflicte, qui fortia bella
Fortior exciperet, qui non presentia tantum,
Sed uentura etiam discrimina pelleret unus;
Temporibus cui tuta suis innixa maneret
1050 Et cui libertas seruanda sequentibus annis.
Iam media Sol almus equos regione trahebat
Etherea et tantas spectabat territus iras.
Impiger et nullo defessus membra labore,
Non estu, non uulneribus, non nube calentis
1055 Pulueris, extremas manibus tentare procellas
Scipio tendebat, cuneus quo densior illum
Et ducis aduersi facies optata uocabat.
Ac uelut Ethneo descendens uertice uastat
Flamma cauernosi conuexa trementia montis,
1060 Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit
Obuia, sulfuree reboant simul undique ualles,
Sic ferus et simili prosternit turbine cunta
Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te:
Aut uince aut morere: mecum nunc ultima tenta.
1065 Hec uia uel Romam, uel certo tramite ducit
Ad superos". Hec uociferans intrabat in agmen
Hanibalis. Contra ille graui cum mole ruentem
Excipit impauidus. Confligunt fulmina Martis,
Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mauors
1070 Miratur tales terris superesse magistros
Militie, tales operum ferrique ministros.
Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem
Nominibus certare ducum; pudeatque referre
Imbelles Asie populos Gangemque subactum.
1075 Parthorum sileant reges et Persidis aruis
Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa
Troia manum Priamique domus cantata poetis
Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro
Crine fluens atque Assirio crispatus amictu.
1080 His campis non Inde acies, non fluxa per armos
Purpura, non leuibus tantum confisa sagittis
Turba fugax; uerum hinc armis innata, uirenti
Robore subsistens Italo Romana iuuentus
Arma tulit: contra assiduis exercita bellis
1085 Agmina Penorum, quibus est Hispania testis
Virtutis Latiumque magis; que mille per arua
Romanos hominum uictores omniaque ausos
Iam pessum ferro dederant et fortibus armis.
Has inter gentes alio certamine longe
1090 Concursum est, aliis animis. Iam uera fatenti
Viribus hec acies preit, hec leuitate; sed unum est
Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper
Cedebat Penorum acies. Tum feruidus ira
Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum,
1095 Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa
Hostibus in mediis potius discerpta relinque.
Heu michi! quo ruitis? Non est uia recta. Venite:
Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis
Sic memores? Hac forte domum remeare putatis?
1100 Erratis, miseri ciues! Hec carceris una
Exiliique uia est." Hec dicens ibat in hostes
Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore
Et uictas pietate ducis firmasse cohortes
Visus erat; bellumque ingens renouataque cedes
1105 Ceperat. Vrgebat Scipio primusque premebat
Obstantes cuneos et funera crebra serebat:
"Perfidiam numquid tam longa inferre uidebo
Prelia Virtuti? Non sic pietatis auite
Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes
1110 Pectoribus manibusque, uiri! Victoria presto est."
Talia iactabat stricto mucrone tremendus.
Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis:
Mox magis atque magis; nec iam reuerentia tanti
Vlla ducis retinere diu potuisset in armis.
1115 Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato
Rex Leliusque retro fessos .........
Improuisi a tergo inuadunt. Ilicet ergo
Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis;
Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris
1120 Nec decus Hanibalis quicquam ualuere precesque.
Ille uidens fractas acies et terga suorum
Versa metu, rapidum trepida formidine tandem
Voluit equum campoque fugit lacrimosus aperto,
Accusansque omnes hominesue deosue, propinquum
1125 Peruenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice
Substitit. Hinc iterum Peno reuocante senatu
Digreditur. Postquam attonite sub menia uentum
Est patrie, non ille forum, non publica templa,
Sed furtim petiisse larem contentus et ima
1130 Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris.
|