Siluius
Monice, tranquillo solus tibi conditus antro,
Et gregis et ruris potuisti spernere curas;
Ast ego dumosos colles siluasque pererro.
Infelix! Quis fata neget diuersa gemellis?
5 Vna fuit genitrix; at spes non una sepulcri!
Monicus
Silui, quid quereris? Cunctorum uera laborum
Ipse tibi causa es. Quis te per deuia cogit?
Quis uel inaccessum tanto sudore cacumen
Montis adire iubet, uel per deserta uagari
10 Muscososque situ scopulos fontesque sonantes?
Siluius
Hei michi! Solus Amor. Sic me uenerata benigne
Aspiciat, spes nostra, Pales. Dulcissimus olim
Parthenias michi, iam puero, cantare solebat
Hic, ubi Benacus, uitrea pulcherrimus aluo,
15 Persimilem natum fundit sibi. Venerat etas
Fortior; audebam, nullo duce, iam per opacum
Ire nemus, nec lustra feris habitata timebam;
Mutatamque nouo frangebam carmine uocem,
Emulus, et fame dulcedine tactus inani:
20 Ecce peregrinis generosus pastor ab oris,
Nescio qua de ualle, canens nec murmure nostro,
Percussit flexitque animum; mox omnia cepi
Temnere, mox solis numeris et carmine pasci.
Paulatim crescebat amor; quid multa? canendo
25 Quod prius audieram, didici, musisque coactis,
Quo michi Parthenias biberet de fonte notaui.
Nec minus est ideo cultus michi; magnus uterque,
Dignus uterque coli, pulcra quoque dignus amica.
Hos ego cantantes sequor et diuellere memet
30 Nec scio, nec ualeo; mirorque quod horrida nondum
Silua, nec aerii ceperunt currere montes.
Verum ubi iam uideor, collectis uiribus, olim
Posse aliquid, soleo de uertice montis ad imas
Ferre gradum ualles; ibi fons michi sepe canenti
35 Plaudit, et arentes respondent undique cautes.
Vox mea non ideo grata est michi, carmina quanquam
Laudibus interdum tollant ad sidera Nimphe.
Dum memini quid noster agat, quidue aduena pastor,
Vror et in montes flammata mente reuertor.
40 Sic eo, sic redeo. Nitar, si forte Camene
Dulce aliquid dictare uelint, quod collibus altis
Et michi complaceat, quod lucidus approbet ether;
Non rauce leue murmur aque, nec cura, nec ardor
Defuerint. Si fata uiam et mens tarda negarit,
45 Stat, germane, mori. Nostrorum hec summa laborum.
Monicus
O! si forte queas durum hoc transcendere limen.
Quid refugis? turpesque casas et tuta pauescis
Otia? quid frontem obducis? Nemo antra coactus
Nostra petit; plures redeunt a limine frustra.
Siluius
50 Non pauor hic animi fuerat; si forsitan aures,
Dulcibus assuetas, inamena silentia tangunt,
Miraris? Natura quidem fit longior usus.
Monicus
O! iterum breue si mecum traducere tempus
Contingat, sileatque fragor rerumque tumultus,
55 Dulcius hic quanto media sub nocte uidebis
Psallere pastorem! Reliquorum obliuia sensim
Ingeret ille tibi; non carmen inane negabis,
Quod modo sollicitat, quod te suspendit hiantem.
Siluius
Quis, queso, aut quonam genitus sub sidere pastor
60 Hoc queat? Audiui pastorum carmina mille,
Mille modos; quenquam, nostris equare caueto.
Monicus
Audisti quo monte duo fons unicus edit
Flumina? siue ubinam geminis ex fontibus unum
Flumen aquas, sacrumque caput cum nomine sumit?
Siluius
65 Audiui, ut quondam puer hispidus ille nitentis
Lauit Apollineos ad ripam gurgitis artus.
Felices limphe que corpus tangere tanti
Promeruere dei! Fluuius, si uera loquuntur,
Per cinerum campos ultricibus incidit undis.
Monicus
70 Hunc igitur, dulci mulcentem sidera cantu,
Illa tulit tellus; licet experiare, iuuabit.
Siluius
O! ego noui hominem. Ciues et menia parue
Sepe Ierosolime memorat, nec uertitur inde;
Semper habet lacrimas et pectore raucus anelat.
75 Hi Romam Troiamque canunt et prelia regum,
Quid dolor et quid amor possit, quidue impetus ire,
Qui fluctus uentosque regat, qui spiritus astra;
Necnon et triplicis sortitos numina regni
Expingunt totidem, uaria sed imagine, fratres;
80 Sceptriferum summumque Iouem facieque serena,
Inde tridentiferum moderatoremque profundi
Ceruleumque comas medium, fuscumque minorem;
Torua latus seruat coniunx, aterque paludis
Nauita tartaree piceas redit itque per undas,
85 Tergeminusque canis latrat; tum dura seueris
Pensa trahunt manibus, fixa sub lege, sorores;
Quin etiam Stigias eterna nocte tenebras
Anguicomasque simul furias templumque torumque,
Tum siluas et rura canunt atque arma uirosque
90 Et totum altisonis illustrant uersibus orbem.
Monicus
Hic unum canit ore deum, quem turba deorum
Victa tremit, celum nutu qui temperat almum,
Ethera qui librat liquidum, qui roris aceruos,
Quique niues spargit gelidas et nube salubri
95 Elicit optatos herbis sitientibus imbres;
Qui tonat et trepidus rapidis quatit aera flammis,
Tempora sideribus, qui dat sua semina terris;
Qui pelagus fluitare iubet, consistere montes;
Qui corpus mentemque dedit, quibus addidit artes
100 Innumeras, geminum cumulans ab origine munus;
Qui uite mortisque uices, queque optima fessos
Fert super astra, uiam docuit repetitque monendo.
Hunc meus ille canit; neu raucum dixeris, oro:
Vox solida est penetransque animos dulcore latenti.
105 Iure igitur, patriis primum celebratus in aruis,
Attigit et uetros saltus, lateque sonorum
Nomen habet: que rura Padus, que Tybris et Arnus,
Que Rhenus Rodanusque secant, queque abluit equor
Omnia iam resonant pastoris carmina nostri.
Siluius
110 Experiar, si fata uolent; nunc ire necesse est.
Monicus
Quo precor? aut quis te stimulus, que cura perurget?
Siluius
Vrget amor Muse; quoniam modo litore in Afro
Sidereum iuuenem genitumque a stirpe deorum
Fama refert magnis implentem pascua factis;
115 Te, Polipheme, tuis iam ui strauisse sub antris
Dicitur et Lybicos siluis pepulisse leones,
Lustraque submissis audax incedere flammis.
Hunc simul Italidesque nurus, puerique, senesque
Attoniti aduerso certatim a litore laudant.
120 Carmine fama sacro caret hactenus, et sua uirtus
Premia deposcit; pauitans ego carmina cepi
Texere: tentabo ingenium, uox forte sequetur
Orphea, promeritum modulabor harundine parua.
Monicus
I sospes, uariosque uie circumspice casus.
|