Petrarch Laura Francesco Petrarch and Laura For a woman he would never know
For a woman he could never have
He should change the world forever
site map   contact  

  PETRARCH
  LAURA & OTHERS

  PICTURES
  WRITINGS
  BOOKS

  THE COLLECTION

  EVENTS
  PAPERS & ESSAYS
  MUSIC SETTINGS

  FAQs
  WEB LINKS
  SITE MAP

  CONTACT

Google


Search this Site
Search the Web



Bucolicum Carmen

Francesco Petrarca

Diuortium

     Ganimedes 
     Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas 
     Discidii. Tu nostra, puer, (nisi fallor) amabas 
     Pascua. Quo, pastos, abigis cum matribus agnos, 
     Ingrate atque oblite mei rerumque mearum? 
     Amiclas 
5    Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris, 
     Hac paui regione gregem. Tibi letior annis 
     Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper. 
     Me quoque uiuendo patientia prima reliquit. 
     Ganimedes 
     Consilium solet esse senum, iuuenumque uoluptas; 
10   Tu michi deliras, senior; tum uallis amator 
     Vnius, deserta uagus nunc auia tentas. 
     Amiclas 
     Propositum mutat sapiens; at stultus inheret. 
     Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter 
     Consilia alternant. Macie turpique ueterno 
15   Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes 
     Vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis 
     Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres. 
     Ipse aer suspecta michi suspiria reddit. 
     Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti. 
20   Nam potes: Ecce etenim ueni ad tua gramina pauper, 
     Pauperiorque domum redeo, non laete, nec edis 
     Auctior, inuidia et solis iam ditior annis. 
     Adde supercilii pondus, quod non grauis equet 
     Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus. 
25   Id prius equanimis tuleram; indignantior etas 
     Est senium, rugeque animos in uerba ministrant. 
     Triste senex seruus! Sit libera nostra senectus. 
     Serua iuuenta retro est; seruilem libera uitam 
     Mors claudat; memor usque mei subsiste, ualeque; 
30   Me fatum tentare meum sine pascua circum. 
     Ganimedes 
     En animi seruum memoris! Sic omnia uentus 
     Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis? 
     Vt nil prestiterim; multum, licet impar, amaui. 
     Amiclas 
     Verba quidem uerbis; res rebus; purus amori, 
35   Sed solus, debetur amor; gratusque memorque, 
     Sum, quia te semper, postquam michi notus, amaui; 
     Et, dum uita comes, si quid michi credis, amabo. 
     Ganimedes 
     Quo properas igitur? Que te magis allicit ora? 
     Vnanimes que causa repens disiungit amicos? 
40   Perdit enim serui nomen, cui libera mens est. 
     Amiclas 
     Aspice fagifero tangentem uertice montem 
     Nubila, tum grauida fontes tellure crepantes, 
     Vnde ruens pelagis confunditur unda quaternis. 
     Aspice preruptum scopulis extantibus alte 
45   Ire sub astra iugum. Lapis ille imperuius olim, 
     Punicus hesperio donec sibi pastor aceto 
     Fecit et igne uiam, nostris pastoribus ingens 
     Diluuium stragemque ferens; hoc forte per estum 
     Solus ego ac sitiens nuper sub colle uagabar. 
50   Gillias erranti sese comitemque ducemque 
     Obtulit, et uiuas digito direxit ad undas. 
     Progredior, uallesque nouas et pinguia late 
     Rura noto; sed, sepe oculos in terga reflectens, 
     Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether 
55   Cepit ad occasum, iam sidera mesta uideri. 
     Agnosco ualidum patrie reuocantis amorem; 
     Illic et uiole melius per roscida pallent, 
     Per dumeta rose melius redolentque rubentque, 
     Purior ac patrius illic michi prata pererrat 
60   Riuus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe. 
     Ganimedes 
     Spreta fides igitur comitum tam certa piorum; 
     Cum quibus et niueas laqueis uiscoque columbas 
     Gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces? 
     Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis, 
65   Et Tauri flores, et adulte Virginis uuas 
     Carpere, uel fando cunctantem impellere noctem, 
     Vel longum breuiare diem sermone iocisque, 
     Et requie molli durum condire laborem? 
     Amiclas 
     Nil spretum, nisi silua ferox pastorque proteruus, 
70   Et plumbo infecti latices, et turbine tortus 
     Puluis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore. 
     Ganimedes 
     An prius ista tibi tam longum ignota per euum? 
     Amiclas 
     Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus 
     Luctantem, me uester amor, me forma puelle 
75   Blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim 
     Omnia mutantur; studium iuuenile senecte 
     Displicet, et uariant cure uariante capillo. 
     Ganimedes 
     Hic uulgo iam notus eras, nec carior alter 
     Vel michi uel sotiis; siluis errabis in illis, 
80   Et mecum mansisse uoles, cupiesque reuerti. 
     Amiclas 
     Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat 
     Res hominum, ualet illa piis obsistere ceptis, 
     Illa fauere malis. At, si presagia quicquam 
     Nostra ferunt certi, leuis est ad prima recursus 
85   Principia. Huc genitor profusus me ruris auiti 
     Finibus infantem rapuit, ripaque palustri 
     Exposuit miserum, atque abiit. Per quattuor inde 
     Seruio lustra tibi, nulla est iniuria iustus 
     Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est 
90   Tempestiua seni. Iam tandem absiste precari, 
     Atque iterum, pater alme, uale, dextramque relaxa. 
     Ganimedes 
     Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem 
     Audiet, aut leui describet carmina lauro? 
     Amiclas 
     Expectando quidem fessus, raucusque canendo, 
95   Attuleram uereor uocis fastidia nostre. 
     Fors aliis placiturus eo; non una per omnes 
     Est hominis fortuna dies: Nunc mane quietum 
     Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus 
     Nubila uesper agit. Sic tempestatibus atris 
100  Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes 
     Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique 
     Iuxta habitant; fortuna uaga est, et protinus, inter 
     Quamuis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis. 
     Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi 
105  Quam mea paupertas; ubi pluris signa fauoris 
     Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi, 
     Sollicitat, damnatque moras, et Phebus hiberum 
     Vergit ad occeanum, montem nix occupat altum. 
     Balatu moueor pecoris; nec candida dulci 
110  Mugitu, ingeminans, cessat reuocare iuuenca. 
     Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti. 
     Ganimedes 
     Men iuuenem pauisse domi et finxisse docendo, 
     Vt doctum noua silua senem, nouus hospes haberet? 
     Sic labor agricolis longus, breuis inde uoluptas. 
115  Arua domant aliis. Sic fessus nauta quietis 
     Inuehit ancipiti delatas equore merces. 
     Nosco meum sidus: Aliis utenda paraui. 
     Fatum agnosco tuum: Primis nam pauper ab annis, 
     Pauper eris senior, pauper morieris Amicla. 
120  I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile uotum est) 
     Te sine - quod nollem - iam solus pascar aceruis. 
     Amiclas 
     Ipse per estatem mediam, uel colle uirenti, 
     Valle uel umbrosa, nitidique in margine fontis 
     Solus apollinea modulans sub fronde sedebo, 
125  Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum 
     Mellificas imitabor apes. Te diues habebit 
     Silua, sed urentes turbabunt otia cure. 
    
    


© Copyright 1999-2006
Peter Sadlon
Updated Sept 10th 2007

A Merentha Entertainment Project


PETRARCH LAURA PICTURES WRITINGS BOOKS EVENTS PAPERS SETTINGS FAQs CONTACT